Capitulum 9

Numérotation du verset 2Rg. 9,1 

Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan ?
Numérotation du verset 2Rg. 9,2 

Erat autem de domo Saul servus nomine Siba, quem cum vocasset rex ad se dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,3 

Et ait rex : Num
superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Ionathan debilis pedibus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,4 

Ubi inquit est ? Et Siba ad regem : Ecce ait in domo est Machir, filii Ammiel in Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,5 

Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,6 

Cum autem venisset Miphiboseth filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth. Qui respondit : Adsum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,7 

Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper.
Numérotation du verset 2Rg. 9,8 

Qui adorans eum dixit : Quis ego sum servus tuus qui1 respexisti super canem mortuum similem mei ?
1 qui] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 9,9 

Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei : Omnia quecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui.
Numérotation du verset 2Rg. 9,10 

Operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur. Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibe quindecim filii et viginti servi.
Numérotation du verset 2Rg. 9,11 

Dixitque Siba ad regem : Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciat2 servus tuus et Miphiboseth comedet super mensam tuam
2 faciat] faciet Weber
quasi unus de filiis regis.
Numérotation du verset 2Rg. 9,12 

Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha. Omnis vero cognatio domus Siba serviebat Miphiboseth.
Numérotation du verset 2Rg. 9,13 

Porro Miphiboseth habitabat in Hierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Rg. 9,1 
Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan ?
marg.| PUTASNE etc. Ecce David non est oblitus iuramenti et federis quod cum Ionatha pepigita sed misericordiam quam promissit patri filio implevit. David quoque Christum significat. Ionathan qui interpretatur columbe donum vel ‘Domini donum’ ‘gratiam Spiritus Sancti’. Habuit ergo Ionathas parvulum filium nomine Miphiboseth utroque pede claudum quem David ad se vocavit, cum predestinatio et prescientia Dei eum quem ad seculi desideria et mundana negotia exercenda sermone et actione debilem conspicit ad Dei ministerium eligit, quia quem mundus per fastum elationis spernit, Deus propter devotionem humilitatis acquirit. Interpretatur enim Miphiboseth ‘de ore ignominia’. Is enim cuius loquelam et presentiam superbia mundi despicit, Dei dono utilis ad spirituale ministerium in Ecclesia apparebit. Quid est autem quod David Sibam servum Saul de stirpe ipsius interrogans invenit Miphiboseth1 nisi quod Christus electorum numerum discutiendo inter eos qui contempti mundum reliquerunt ad se venire facit ? Siba enim egressus venit. Interpretatur Machir : vendens vel ‘de infirmitate’.   Ammiel : populus eius Deus ;   Lodabar : ipse verbum. {t. 2 : Erfurt, f. 31rb ; facsim., p. 61b} Denique David noster comptemptibiles huius mundi et que non sunt eligens ut que sunt destruatb eos vendibiles mundo, et in infirmitate constitutos reperiens, populo suo dignos verbo predicationis adiungit, eisque regium honorem inter filios concedit, unde et David agros Saul et servitia Miphiboseth tribuit, et super mensam suam cum filiis esse precipit, quia Christus qui «de stercore erigit pauperem ut sedeat cum principibus et solium glorie teneat»c, contemptibiles personas de mundo auferens, possessores virtutum efficit, et in mensa Scripturarum quotidie reficit. Tales vero sobolem gignunt qui dicitur Micha, id est ‘quis est iste ?’, quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.
a Cf. 1Rg. (1Sm.) 20, 16.
b Cf. 1Cor. 1, 26.
c 1Rg. (1Sm) 2, 8 ; cf. Ps. 112, 7.
1 Miphiboseth] Miphiseth cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 9,2 
Erat autem de domo Saul servus nomine Siba, quem cum vocasset rex ad se dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,3 
Et ait rex : Num
interl.| vel numquid
superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Ionathan debilis pedibus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,4 
Ubi inquit est ? Et Siba ad regem : Ecce ait in domo est Machir, filii Ammiel in Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,5 
Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,6 
Cum autem venisset Miphiboseth filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth. Qui respondit : Adsum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,7 
Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter {t. 2 : Erfurt, f. 31rb ; facsim., p. 61b} Ionathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper.
Numérotation du verset 2Rg. 9,8 
Qui adorans eum dixit : Quis ego sum servus tuus qui2 respexisti super canem mortuum similem mei ?
2 qui] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 9,9 
Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei : Omnia quecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui.
Numérotation du verset 2Rg. 9,10 
Operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur. Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibe quindecim filii et viginti servi.
Numérotation du verset 2Rg. 9,11 
Dixitque Siba ad regem : Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciat3 servus tuus et Miphiboseth comedet super mensam tuam
3 faciat] faciet Weber
interl.| vel meam
quasi unus de filiis regis.
Numérotation du verset 2Rg. 9,12 
Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha. Omnis vero cognatio domus Siba serviebat Miphiboseth.
Numérotation du verset 2Rg. 9,13 
Porro Miphiboseth habitabat in Hierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_9)

Notes :