Capitulum 2

Numérotation du verset 2Rg. 2,1 

Igitur post hec consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Iuda ? Et ait Dominus1 : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
1 Dominus] + ad eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,2 

Ascendit ergo David
et due uxores eius Achinoem Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli,
Numérotation du verset 2Rg. 2,3 

sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 2,4 

Veneruntque viri Iuda
et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda.
Et annuntiatum2 est David quod viri Iabesgalaad3 sepelissent Saul.
2 annuntiatum] nuntiatum Weber |
3 Galaad] Iabesgalaad Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 2,5 

Misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad4. Dixitque ad eos :
4 Iabesgalaad] Labesgalaad Weber
Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,6 

Et nunc retribuet vobis quidem5 Dominus misericordiam et veritatem, et6 ego reddam gratiam eo quod fecistis7 verbum istud.
5 vobis quidem] inv. Weber |
6 et] sed praem. Weber |
7 fecistis] feceritis Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 2,7 

Confortentur manus vestre et estote filii fortitudinis, licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen unxit me8 domus Iuda in9 regem sibi.
8 unxit me] inv. Weber |
9 in] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 2,8 

Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth10 filium Saul
10 Isboseth] scrips. hic et ubique , Ysboseth Rusch , Hisboseth Weber
et circumduxit eum per castra
Numérotation du verset 2Rg. 2,9 

Regemque constituit super Galaad et super Gessuri
et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super universum Israel11.
11 universum Israel] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,10 

Quadraginta annorum erat Isboseth12 filius Saul cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit. Sola autem domus Iuda sequebatur David.
12 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,11 

Et fuit numerus dierum
quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensium13.
13 mensium] mensuum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,12 

Egressusque est14 Abner filius Ner
14 est] om. Weber
et pueri Isboseth15 filii Saul de Castris in Gabaon.
15 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,13 

Porro Ioab filius Sarive16 et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent e regione sederunt, hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
16 Sarive] Sarviae Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,14 

Dixitque Abner ad Ioab : Surgant pueri
et ludant coram nobis. Et respondit Ioab : Surgant.
Numérotation du verset 2Rg. 2,15 

Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isboseth17 filii Saul et duodecim de pueris David.
17 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,16 

Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,17 

Et ortum est bellum durum satis in die illa. Fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
Numérotation du verset 2Rg. 2,18 

Erant autem ibi tres filii Sarive18 : Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit
18 Sarive] Sarviae Weber
quasi unus ex
capreis que morantur in silvis.
Numérotation du verset 2Rg. 2,19 

Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram obmittens persequi Abner.
Numérotation du verset 2Rg. 2,20 

Respexit itaque Abner post tergum suum et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,21 

Dixitque19 Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentulis20
19 Dixitque] + ei Weber |
20 adolescentulis] adulescentibus Weber |
et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael obmittere quin urgueret eum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,22 

Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,23 

Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa
hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco. Omnesque qui transiebant per locum in quo occiderat21 Asael et mortuus erat, subsistebant.
21 occiderat] ceciderat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,24 

Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit, et venerunt usque ad collem Aqueductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,25 

Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius
Numérotation du verset 2Rg. 2,26 

Et exclamavit Abner ad Ioab et ait : Num usque ad internicionem tuus
mucro deseviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ?
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos.
Numérotation du verset 2Rg. 2,27 

Et ait Ioab : Vivit Dominus si locutus fuisses
mane, recessisset populus persequens fratrem suum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,28 

Insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
Numérotation du verset 2Rg. 2,29 

Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa, et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra.
Numérotation du verset 2Rg. 2,30 

Porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asael22.
22 Asael] Asahele Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,31 

Servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos et23 sexaginta qui et mortui sunt.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,32 

Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethleem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Rg. 2,1 
Igitur post hec consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Iuda ? Et ait Dominus1 : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
1 Dominus] + ad eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,2 
Ascendit ergo David
marg.| ASCENDIT  ERGO  DAVID. R<ABANUS>. Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat ‘convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam’. Hebron enim interpretatur ‘coniugium’. Sola autem Ecclesia celestis regis sponsa est. Illuc dixit {t. 2 : Erfurt, f. 25vb ; facsim., p. 50b} David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per evangelii predicationem convocantur ubi non est distinctio Iudei et Grecia.
a Cf. Gal. 3, 28.
et due uxores eius Achinoem Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli,
Numérotation du verset 2Rg. 2,3 
sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, {t. 2 : Erfurt, f. 25vb ; facsim., p. 50b} et manserunt in oppidis Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 2,4 
Veneruntque viri Iuda
marg.| VENERUNTQUE  VIRI. R<ABANUS>. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus electi fama predicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo cui data est «omnis potestas in celo et in terra»b.
b Mt. 28, 18.
et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda.
interl.| hoc plenius scruptum est in Paralipomenonc
c Cf. 1Par. 11, 1-3.
Et annuntiatum2 est David quod viri Iabesgalaad3 sepelissent Saul.
2 annuntiatum] nuntiatum Weber
3 Galaad] Iabesgalaad Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,5 
Misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad4. Dixitque ad eos :
4 Iabesgalaad] Labesgalaad Weber
marg.| DIXITQUE  AD  EOS. R<ABANUS>. Redemptori nostro multum placet qui opera malorum qui in peccatis mortui sunt, oblivioni tradit damnando, nec ea que Domino displicent imitatur sed que precepit facere recordatur.
Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,6 
Et nunc retribuet vobis quidem5 Dominus misericordiam et veritatem, et6 ego reddam gratiam eo quod fecistis7 verbum istud.
5 vobis quidem] inv. Weber
6 et] sed praem. Weber
7 fecistis] feceritis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,7 
Confortentur manus vestre et estote filii fortitudinis, licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen unxit me8 domus Iuda in9 regem sibi.
8 unxit me] inv. Weber
9 in] om. Weber
interl.| quasi ero vobis loco Saul
Numérotation du verset 2Rg. 2,8 
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth10 filium Saul
10 Isboseth] scrips. hic et ubique , Ysboseth Rusch , Hisboseth Weber
marg.| ISBOSETH. RABANUS. Qui interpretatur ‘filius confusionis’, Abner auxiliante qui interpratatur ‘patris lucerna’ regnavit super universum Israel.  ET  SOLO  DOMUS  IUDA  SEQUEBATUR  DAVID, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum in ceteris error confusionis regnavit diabolo instigante qui «transfigurat se in angelum lucis»d.
d 2Cor. 11, 14.
et circumduxit eum per castra
marg.| CIRCUMDIXIT  EUM  PER  CASTRA. In hebreo dicitur : traduxit eum in Manaim, quod interpretatur ‘castra’. Traduxit scilicet ultra Iordanem et in Naim regem constituit.
Numérotation du verset 2Rg. 2,9 
Regemque constituit super Galaad et super Gessuri
interl.| Gessuri, in hebreo   Assuri , id est super tribum Aser11
11 Aser] scrips. , Asar Rusch
et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super universum Israel12.
12 universum Israel] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,10 
Quadraginta annorum erat Isboseth13 filius Saul cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit. Sola autem domus Iuda sequebatur David.
13 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,11 
Et fuit numerus dierum
marg.| ET  FUIT  NUMERUS. R<ABANUS>. Bene dixit quod David septem diebus et sex mensibus regnavit in Hebron que interpretatur ‘coniugum’ vel ‘visio sempiterna’, quia Christus in Ecclesia que est eius persona per omne tempus huius vite quod septenario dierum numero decurrit regnat secundum illud : «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi»e et quia post expletionem senarii, id est perfectionem boni operis electos suos ad verum sabbatum, id est requiem sempiternam perducit, ubi perfruentur visione Dei perpetua. Est autem Hebron civitas in tribu Iuda que quondam vocabatur Arbe, licet in grecis codicibus male habeatur Arboc sicut et in nostris, cum in hebreo legitur Arbe, id est ‘quatuor’, quia Abraham et Isaac et Iacob ibi sepulti sunt et magnus Adam, licet eum in loco Calvarie quidam suspicentur. Hec fuit olim metropolis Philistinorum, et habitaculum gigantium, postea civitas sacerdotalis et fugitivorum distat a meridiana plaga ab Elia millibus circiter viginti duobus, ubi quercus Abraham que etiam terebinthus que et Mambref usque ad Constantini regis imperium monstrabatur et mansoleum eius impresentiarum. Cernitur cumque a nostris ibidem Ecclesia iam extructa sit in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitione {t. 2 : Erfurt, f. 26ra ; facsim., p. 51a} colitur, quia sub ea Abraham angelos hospitio recepit. Hic primum Arbe dicta est postea Hebron ab uno filiorum Caleb condita est autem ante septem annos quam Thanis urbs Egypti.
e Mt. 28, 20.
f Cf. Gn. 18, 1.
quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensium14.
14 mensium] mensuum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,12 
{t. 2 : Erfurt, f. 26ra ; facsim., p. 51a} Egressusque est15 Abner filius Ner
15 est] om. Weber
marg.| EGRESSUS  EST  ABNER etc. R<ABANUS>. Hunc locum Iosephus ita exponit : Abner promovit electum nimis exercitum, ut congrederetur cum tribus Iuda. Irascebatur enim adversum eos a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic occurrit missus Ioab a David filius Sarive sororis eius, hic erat contra Abner constitutus princeps militie. Cum quo fuerunt fratres sui Abisai et Asael et omnes armati David veniensque ad quemdam fontem in civitate Gabaon aciem constituit ad pugnandum. Dicente vero Abner ad eum, velle se probare quis eorum haberet, robustiorem exercitum convenit inter utrosque ut duodecim viros pugnaturos mitterent, eductisque gladiis viri David et tenentes hostium capita lumbos et latera suis gladiis perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto periculo perimerent his cadentibus etiam reliquus dilabatur exercitus et Abner populus victus. Fugientesque Ioab persequi non cessabat, precipiens armatis ut festinarent et occidendo non deficerent. Cuius etiam fratres promptissime decertabant. Inter quos clarior fuit Asael qui tantam gloriam in pedum velocitate habuit ut etiam equos currendo superaret hic persequebatur Abner in neutram partem declinans.
et pueri Isboseth16 filii Saul de Castris in Gabaon.
16 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,13 
Porro Ioab filius Sarive17 et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent e regione sederunt, hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
17 Sarive] Sarviae Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,14 
Dixitque Abner ad Ioab : Surgant pueri
marg.| DIXITQUE  ABNER  AD  IOAB etc.   Abner de tribu Beniamin princeps exercitus Saul, pueros David ad prelium provocavit, et Saulus necdum Apostolus de tribu Beniamin Phariseusg apostolos ad certamen provocavit, ac neci Stephani interfuith.
g Cf. Rm. 11, 1 ; Phil. 3, 5.
h Cf. Act. 9, 1-19.
et ludant coram nobis. Et respondit Ioab : Surgant.
Numérotation du verset 2Rg. 2,15 
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isboseth18 filii Saul et duodecim de pueris David.
18 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,16 
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,17 
Et ortum est bellum durum satis in die illa. Fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
Numérotation du verset 2Rg. 2,18 
Erant autem ibi tres filii Sarive19 : Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit
19 Sarive] Sarviae Weber
marg.| PORRO  ASAEL etc. GREGORIUS. Asael significat eos quos vehemens {t. 2 : Erfurt, f. 26rb ; facsim., p. 51b} arripiens furor in preceps ducit. Qui in eodem furoris impetu tanto cautius declinandi sunt quanto in sane rapiuntur. Unde Abner, id est ‘patris lucerna’, fugit quia doctorum lingua que supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cuiuspiam ferri conspicit, et contra irascentem verborum dissimulat iacula reddere quasi persequentem non vult ferire. Sed cum iracundi nulla se consideratione mitigant, et quasi Asael persequi non cessant. Necesse est enim ut qui furentes reprimere conantur, non se in furorem erigant sed si quid est tranquillitatis ostendant ; quedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo animum furentis pugnant. Unde Abner persequentem non recta sed aversa hasta perforavit. Ex mucrone enim percutere est impetu aperte increpationis obviare. Aversa autem hasta ferire, est furentem intranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occumbit, quia commote mentes dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quo se erexerant statim cadunt, quia ergo a furoris sui impetu sub lenitatis percussi omne resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.
quasi unus ex
interl.| vel de
capreis que morantur in silvis.
Numérotation du verset 2Rg. 2,19 
Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram obmittens persequi Abner.
Numérotation du verset 2Rg. 2,20 
Respexit itaque Abner post tergum suum et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,21 
Dixitque20 Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentulis21
20 Dixitque] + ei Weber
21 adolescentulis] adulescentibus Weber
interl.| vel : adolescentibus
et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael obmittere quin urgueret eum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,22 
Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra et levare non potero {t. 2 : Erfurt, f. 26rb ; facsim., p. 51b} faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,23 
Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa
interl.| conversa
hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco. Omnesque qui transiebant per locum in quo occiderat22 Asael et mortuus erat, subsistebant.
22 occiderat] ceciderat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,24 
Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit, et venerunt usque ad collem Aqueductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,25 
Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius
interl.| eminentioris loci
Numérotation du verset 2Rg. 2,26 
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait : Num usque ad internicionem tuus
interl.| hebreus non habet tuus
mucro deseviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ?
interl.| «Una salus victis nullam sperare salutem»i
i Vergilius , Aeneis, 2, 354.
interl.| cum desperatur neglecta vita pro viribus certatur
marg.| AN  IGNORAS. In hebreo : an ignoras quod amarus erit finis si populum delere niteris.
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos.
Numérotation du verset 2Rg. 2,27 
Et ait Ioab : Vivit Dominus si locutus fuisses
interl.| id est si pacem petisses
mane, recessisset populus persequens fratrem suum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,28 
Insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
Numérotation du verset 2Rg. 2,29 
Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa, et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra.
Numérotation du verset 2Rg. 2,30 
Porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asael23.
23 Asael] Asahele Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,31 
Servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos et24 sexaginta qui et mortui sunt.
24 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,32 
Tuleruntque Asael {t. 2 : Erfurt, f. 26va ; facsim., p. 52a} et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethleem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_2)

Notes :