Capitulum 3

Numérotation du verset 2Rg. 3,1 

Facta est ergo longa concertatio
inter domum David et domum Saul1. David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens quotidie.
1 domum…Saul] Saul et inter domum David Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,2 

Nati quoque sunt filii David in Hebron.
Fuitque primogenitus eius Amon2
2 Amon] Amnon Weber
de Achinoem Iezraelite3.
3 Iezraelite] Iezrahelitide Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,3 

Et post eum Cheleab4 de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absolon5 filius Maacha, filie Tholomai regis Gessur.
4 Cheleab Rusch Clementina etc.] Chelaab Weber |
5 Absolon] Absalom Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,4 

Quartus autem Adonias filius Agith et quintus Saphatias6 filius Abitha,
6 Saphatias ΨB ΩS etc.] Saphacias Rusch , Saphathia Clementina , Safathia Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,5 

sextus quoque Iethraam7 de Egla8 uxore David.
7 Iethraam Weber ] Gethraham ΩM, Gethraam ΩS, Ihetraam , Hietraan Rusch ; cf. 1Par. 3, 3. |
8 de Egla] de Agla Weber |
Hi nati sunt David in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 3,6 

Cum ergo esset prelium inter domum David et domum Saul9, Abner filius Ner regebat domum Saul.
9 domum David-domum Saul] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,7 

Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Achia10. Ingressus est ad eam Abner11. Dixitque Isboseth ad Abner :
10 Achia] Ahia Weber |
11 Ingressus…Abner] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,8 

Quare ingressus es ad concubinam patris mei ?
Qui iratus nimis
propter verba Isboseth ait : Numquid caput canis ego sum
adversum Iuda hodie ? Qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,9 

Hec faciat Deus Abner et hec addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 3,10 

ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam a Dan usque Bersabee.
Numérotation du verset 2Rg. 3,11 

Et non potuit respondere ei quicquam, quia metuebat illum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,12 

Misit ergo Abner nuntios ad David in Hebron12 pro se dicentes : Cuius est terra ? Et ut13 loquerentur : Fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israel ?
12 in Hebron] om. Weber |
13 ut] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,13 

Qui ait : Optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,14 

Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul dicens : Redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum preputiis Philistiim .
Numérotation du verset 2Rg. 3,15 

Misit ergo Isboseth14 et tulit eam a viro suo Phaltiel15 filio Lais.
14 Isboseth] Hisboseth Weber |
15 Phaltiel ΩM Rusch Clementina ] Faltihel Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,16 

Sequebaturque eam vir suus plorans
usque Baurim16 et dixit ad eum Abner : Vade et17 revertere. Qui reversus est.
16 Baurim Weber ] Bahurim hic et plerique Rusch |
17 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,17 

Sermonem quoque
intulit Abner ad seniores Israel dicens : Tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
Numérotation du verset 2Rg. 3,18 

Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistiim et omnium inimicorum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,19 

Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia que placuerant Israel et universo Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 3,20 

Venitque ad David in Hebron cum viginti viris. Et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium.
Numérotation du verset 2Rg. 3,21 

Et dixit Abner ad David : Surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel et ineam tecum fedus, et imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace,
Numérotation du verset 2Rg. 3,22 

statim pueri David et Ioab venerunt cesis latronibus cum preda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,23 

Et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,24 

Et ingressus est Ioab ad regem et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te. Quare dimisisti eum et abiit et recessit ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,25 

Ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis.
Numérotation du verset 2Rg. 3,26 

Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum de18 cisterna Sira ignorante David.
18 de] a Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,27 

Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium porte, ut loqueretur ei in dolo et percussit illum
ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,28 

Quod cum audisset David rem iam gestam ait : Mundus ego sum,
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
Numérotation du verset 2Rg. 3,29 

et veniat super caput Ioab
et super omnem domum patris eius,
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens
et leprosus tenens fusum
et cadens gladio
et indigens pane.
Numérotation du verset 2Rg. 3,30 

Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in prelio.
Numérotation du verset 2Rg. 3,31 

Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,32 

Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner. Flevit autem19 omnis populus.
19 autem] + et Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,33 

Plangensque rex et lugens20 Abner ait : Nequaquam ut solent mori21 ignavi mortuus est Abner.
20 et lugens] om. Weber |
21 solent mori] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 3,34 

Manus tue non sunt ligate et pedes tui non sunt compedibus aggravati, sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic22 corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
22 sic] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,35 

Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die, iuravit David dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam.
Numérotation du verset 2Rg. 3,36 

Omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
Numérotation du verset 2Rg. 3,37 

Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
Numérotation du verset 2Rg. 3,38 

Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps
et maximus cecidit hodie in Israel?
Numérotation du verset 2Rg. 3,39 

Ego autem delicatus
adhuc23
23 delicatus adhuc] inv. Weber
et unctus rex. Porro viri isti filii Sarvie duri mihi sunt. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Rg. 3,1 
Facta est ergo longa concertatio
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 26va ; facsim., p. 52a} FACTA  EST  LONGA. R<ABANUS>. Domus David celestis Hierusalem que partim peregrinatur in terris, partim cum Domino regnat in celis. Domus vero Saul superbi et impii regis est Babylon que facit fornicari omnes gentes. Inter has longa concertatio est, quia que secundum carnem est persequitur eam que secundum spiritum est. Sed domus David profectu filiorum gaudet et in persecutione, domus Saulis deficit in sua iniquitate, et tandem secundum merita sua in profundum abyssi submergetur.
inter domum David et domum Saul1. David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens quotidie.
1 domum…Saul] Saul et inter domum David Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,2 
Nati quoque sunt filii David in Hebron.
interl.| si multas haberet tamen gravide, quando parere debebant ibi mittebantur in Hebron scilicet
marg.| NATIQUE  SUNT  SEX. Sex filii qui nati sunt David in Hebron perfectionem sanctorum significant, qui de spirituali coniugio Christi et Ecclesie per Spiritus sancti gratiam quotidie oriuntur.
Fuitque primogenitus eius Amon2
2 Amon] Amnon Weber
interl.| alias Ammon
de Achinoem Iezraelite3.
3 Iezraelite] Iezrahelitide Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,3 
Et post eum Cheleab4 de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absolon5 filius Maacha, filie Tholomai regis Gessur.
4 Cheleab Rusch Clementina etc.] Chelaab Weber
5 Absolon] Absalom Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,4 
Quartus autem Adonias filius Agith et quintus Saphatias6 filius Abitha,
6 Saphatias ΨB ΩS etc.] Saphacias Ed1455 Rusch , Saphathia Clementina , Safathia Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,5 
sextus quoque Iethraam7 de Egla8 uxore David.
7 Iethraam Weber ] Gethraham ΩM, Gethraam ΩS, Ihetraam Ed1455 , Hietraan Rusch ; cf. 1Par. 3, 3.
8 de Egla] de Agla Weber
interl.| Egla sola uxor appellatur quam secundum legem nuptialiter accepit
marg.| DE  EGLA. R<ABANUS>. Hec est Michol que sola uxor dicitur, quia eam David in adolescentia sua primam sortitus est uxorem. Hec in partu dicitur occubuisse. Unde in sequentibus scriptum est : «Igitur Michol filie Saul non est natus filius usque ad diem mortis sue»a qui in ipso partu occubuit.
a 2Rg. (2Sm.) 6, 23.
Hi nati sunt David in Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 3,6 
Cum ergo esset prelium inter domum David et domum Saul9, Abner filius Ner regebat domum Saul.
9 domum David-domum Saul] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,7 
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Achia10. Ingressus est ad eam Abner11. Dixitque Isboseth ad Abner :
10 Achia] Ahia Weber
11 Ingressus…Abner] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,8 
Quare ingressus es ad concubinam patris mei ?
interl.| timebat ne concubinam vendicans regnum usurparet
Qui iratus nimis
interl.| ira causa fuit ut nutu Dei transferetur regnum ad David
propter verba Isboseth ait : Numquid caput canis ego sum
interl.| id est vilis et abominabilis
interl.| caput canis, id est princeps stultorum et quasi latrantium contra Christum Domini
adversum Iuda hodie ? Qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres {t. 2 : Erfurt, f. 26vb ; facsim., p. 52b} pro muliere hodie ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,9 
Hec faciat Deus Abner et hec addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 3,10 
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam a Dan usque Bersabee.
Numérotation du verset 2Rg. 3,11 
Et non potuit respondere ei quicquam, quia metuebat illum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,12 
Misit ergo Abner nuntios ad David in Hebron12 pro se dicentes : Cuius est terra ? Et ut13 loquerentur : Fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israel ?
12 in Hebron] om. Weber
13 ut] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,13 
Qui ait : Optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,14 
Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul dicens : Redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum preputiis Philistiim .
interl.| superius ducenti leguntur sed Saul centum postulavit
Numérotation du verset 2Rg. 3,15 
Misit ergo Isboseth14 et tulit eam a viro suo Phaltiel15 filio Lais.
14 Isboseth] Hisboseth Weber
15 Phaltiel ΩM Rusch Clementina ] Faltihel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,16 
Sequebaturque eam vir suus plorans
interl.| quia amittebat eam quam non cognoverat eo quod illa diligens David semper tristis erat
usque Baurim16 et dixit ad eum Abner : Vade et17 revertere. Qui reversus est.
16 Baurim Weber ] Bahurim hic et plerique Rusch
17 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,17 
Sermonem quoque
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 26vb ; facsim., p. 52b} SERMONEM  QUOQUE. R<ABANUS>. Abner hortatur universum Israel ut relicto Isboseth filio Saul ad David conveniat, quia doctores sancti, qui patris lucerna dicuntur, lumine fidei et scientie pleni, omnes gentes exhortantur, ut spreta idolorum cultura et relicto errore confusionis cum auctore suo diabolo, ad verum David, id est Christum, venire festinent. Nam et Ioab qui Abner in dolo loquens et percutiens in inguine interfecit, hostem antiquum significat, qui fideles fraudulenter subvertit, et per libidinis contagionem interficit. Ioab enim ‘inimicus’ vel idem ‘pater’ interpretatur. Omnium enim iniquorum diabolus caput est. Unde : «Vos ex patre diabolo estis»b. Ab hac interfectione David immunis est, quia «Deus neminem temptat»c qui «omnes homines vult salvos fieri vel esse»d. «Per invidiam autem diaboli mors intravit in orbem»e. Potest Ioab persona etnomine populum Iudeorum significare, qui semper inimici fuerunt predicatorum et fidem Christi ubique persecuti sunt.
b Io. 8, 44.
c Iac. 1, 13.
d 1Tim. 2, 4.
e Sap. 2, 24.
intulit Abner ad seniores Israel dicens : Tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
Numérotation du verset 2Rg. 3,18 
Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistiim et omnium inimicorum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,19 
Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia que placuerant Israel {t. 2 : Erfurt, f. 27ra ; facsim., p. 53a} et universo Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 3,20 
Venitque ad David in Hebron cum viginti viris. Et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium.
Numérotation du verset 2Rg. 3,21 
Et dixit Abner ad David : Surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel et ineam tecum fedus, et imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace,
Numérotation du verset 2Rg. 3,22 
statim pueri David et Ioab venerunt cesis latronibus cum preda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,23 
Et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace.
Numérotation du verset 2Rg. 3,24 
Et ingressus est Ioab ad regem et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te. Quare dimisisti eum et abiit et recessit ?
Numérotation du verset 2Rg. 3,25 
Ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis.
Numérotation du verset 2Rg. 3,26 
Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum de18 cisterna Sira ignorante David.
18 de] a Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,27 
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium porte, ut loqueretur ei in dolo et percussit illum
interl.| et Iudei sive heretici quosdam presules Ecclesie ob defensionem fidei necaverunt
ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 3,28 
Quod cum audisset David rem iam gestam ait : Mundus ego sum,
interl.| ne consentiens neci videretur
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum {t. 2 : Erfurt, f. 27rb ; facsim., p. 53b} a sanguine Abner filii Ner
interl.| Iudeorum perfidiam et miseriam notat
Numérotation du verset 2Rg. 3,29 
et veniat super caput Ioab
interl.| principes scilicet et sacerdotes populi
et super omnem domum patris eius,
interl.| synagogam scilicet Satane et generationem malorum, ut requiratur ab eis «omnis sanguis iustus qui effusus est super terram»f
f Mt. 23, 53.
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens
interl.| variis desideriis fluens
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 27rb ; facsim., p. 53b} FLUXUM  SEMINIS  SUSTINENS etc. Iuxta litteram videtur imprecari effluentiam libidinis, lepre plagam, effeminationem, inimici subiacere gladio, mendicare.
et leprosus tenens fusum
interl.| instabilitatem heresis et mundane voluptatis
marg.| TENENS  FUSUM. AUGUSTINUS. Per ambitum verborum notantur qui fallaciam suam defendere nituntur.
et cadens gladio
interl.| ultione divina
marg.| CADENS  GLADIO. «Qui gladio percutit gladio peribit»g. Heretici gladio oris perfodiunt prius gladio impietatis confossi.
g Cf. Mt. 26, 52.
et indigens pane.
interl.| qui de celo descendith
h Cf. Io. 6, 50. 51.
Numérotation du verset 2Rg. 3,30 
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in prelio.
Numérotation du verset 2Rg. 3,31 
Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Numérotation du verset 2Rg. 3,32 
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner. Flevit autem19 omnis populus.
19 autem] + et Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,33 
Plangensque rex et lugens20 Abner ait : Nequaquam ut solent mori21 ignavi mortuus est Abner.
20 et lugens] om. Weber
21 solent mori] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,34 
Manus tue non sunt ligate et pedes tui non sunt compedibus aggravati, sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic22 corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
22 sic] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 3,35 
Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die, iuravit David dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam.
Numérotation du verset 2Rg. 3,36 
Omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
Numérotation du verset 2Rg. 3,37 
Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
Numérotation du verset 2Rg. 3,38 
{t. 2 : Erfurt, f. 27va ; facsim., p. 54a} Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps
interl.| qui me regem facere voluit super omnem domum Israel
et maximus cecidit hodie in Israel?
Numérotation du verset 2Rg. 3,39 
Ego autem delicatus
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 27va ; facsim., p. 54a} DELICATUS. Antiqui delicata dicebant diis consecrata, que nunc dicimus dedicata.
adhuc23
23 delicatus adhuc] inv. Weber
interl.| nondum perfecte constitutus
et unctus rex. Porro viri isti filii Sarvie duri mihi sunt. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_3)

Notes :