Capitulum 13

Numérotation du verset 2Rg. 13,1 

Factum est autem post hec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon
filius David.
Numérotation du verset 2Rg. 13,2 

Et deperiret in1 eam valde, ita ut egrotaret propter amorem eius, quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,3 

Erat autem Ammon2 amicus, nomine Ionadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
2 Ammon] Amnonis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,4 

Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie fili regis per singulos dies ? Cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom3 amo.
3 fratris mei-Absalom] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,5 

Cui respondit Ionadab : Cuba super lectulum tuum et languorem simula, cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat oro
Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,6 

Accubuit itaque Amnon et quasi egrotare cepit. Cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem : Veniat obsecro Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas
et cibum capiam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,7 

Misit ergo David ad Thamar domum dicens : Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,8 

Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui. Ille autem iacebat. Que tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
Numérotation du verset 2Rg. 13,9 

Tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere. Dixitque Amnon : Eicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,
Numérotation du verset 2Rg. 13,10 

dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclavi4 ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclavi5.
4 conclavi] conclave Weber |
5 conclavi] conclave Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 13,11 

Cumque obtulisset ei cibum apprehendit eam et ait : Veni cuba mecum soror mea.
Numérotation du verset 2Rg. 13,12 

Que respondit ei : Noli, frater mi, noli opprimere me. Neque enim hoc fas est in Israel. Noli facere stultitiam hanc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,13 

Ego6 enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel, quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi.
6 ego] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,14 

Noluit autem acquiescere precibus eius sed prevalens viribus oppressit eam
et cubavit cum illa.
Numérotation du verset 2Rg. 13,15 

Et exosam eam
habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge et7 vade.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,16 

Que respondit ei : Maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me. Et noluit audire eam,
Numérotation du verset 2Rg. 13,17 

sed vocato puero qui ministrabat ei dixit : Eice hanc a me foras et claude ostium post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,18 

Que induta erat talari tunica, huiuscemodi enim filie regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras, clausitque fores post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,19 

Que aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans.
Numérotation du verset 2Rg. 13,20 

dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid8 Amnon frater tuus concubuit tecum ? Sed nunc soror tace, frater tuus est, neque affligas cor tuum pro re hac. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
8 Numquid] Num Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,21 

Cum autem audisset rex David verba hec contristatus est valde.
Numérotation du verset 2Rg. 13,22 

Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum. Oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,23 

Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Balasor que est iuxta Ephraim. Et vocavit Absalom omnes filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,24 

Venitque ad regem et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui. Veniat oro rex cum servis suis ad servum suum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,25 

Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum et noluisset ire, benedixit ei,
Numérotation du verset 2Rg. 13,26 

et ait Absalom : Si non vis venire, veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,27 

Coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,28 

Preceperat autem Absalom pueris suis dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum et interficite. Nolite timere. Ego enim sum qui precipio9 vobis. Roboramini et estote viri fortes.
9 precipio] precepi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,29 

Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut preceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 13,30 

Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit10 ad David dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
10 pervenit] prevenit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,31 

Surrexit itaque rex David et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui assistebant ei sciderunt vestimenta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 13,32 

11Respondens autem Ionadab filius Semmaa12 fratris David dixit : Ne estimet dominus meus rex13 quod omnes pueri regis occisi sint. Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius.
11 Semmaa Θ ΩM Rusch Clementina ] Semnaa ΩS, Sammaa Φ ΩJ, Samaa Weber |
12 pueri] + filii Weber |
13 rex] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 13,33 

Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens : Omnes filii regis occisi sunt, quoniam Amnon solus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,34 

Fugit autem Absalom et elevavit14 puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
14 elevavit] levavit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,35 

Dixit autem Ionadab ad regem : Ecce filii regis assunt iuxta verbum servi tui sic factum est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,36 

Cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis. Et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,37 

Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai
filium Amiur regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
Numérotation du verset 2Rg. 13,38 

Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,39 

Cessavitque David rex persequi Absalom
eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Rg. 13,1 
Factum est autem post hec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon
interl.| vel : Amon
filius David.
Numérotation du verset 2Rg. 13,2 
Et deperiret in1 eam valde, ita ut egrotaret propter amorem eius, quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,3 
Erat autem Ammon2 amicus, nomine Ionadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
2 Ammon] Amnonis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,4 
Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie fili regis per singulos dies ? Cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom3 amo.
3 fratris mei-Absalom] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,5 
Cui respondit Ionadab : Cuba super lectulum tuum et languorem simula, cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat oro
interl.| vel obsecro
Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,6 
Accubuit itaque Amnon et quasi egrotare cepit. Cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem : Veniat obsecro Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 34ra ; facsim., p. 67a} SORBITIUNCULA. Est quod ad sorbendum aptum est.
et cibum capiam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,7 
Misit ergo David ad Thamar domum dicens : Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,8 
Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui. Ille autem iacebat. Que tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
Numérotation du verset 2Rg. 13,9 
Tollensque quod coxerat {t. 2 : Erfurt, f. 34rb ; facsim., p. 67b} effudit et posuit coram eo et noluit comedere. Dixitque Amnon : Eicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,
Numérotation du verset 2Rg. 13,10 
dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclavi4 ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclavi5.
4 conclavi] conclave Weber
5 conclavi] conclave Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,11 
Cumque obtulisset ei cibum apprehendit eam et ait : Veni cuba mecum soror mea.
Numérotation du verset 2Rg. 13,12 
Que respondit ei : Noli, frater mi, noli opprimere me. Neque enim hoc fas est in Israel. Noli facere stultitiam hanc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,13 
Ego6 enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel, quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi.
6 ego] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,14 
Noluit autem acquiescere precibus eius sed prevalens viribus oppressit eam
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 34rb ; facsim., p. 67b} OPPRESSIT  EAM. Incestus Amnon maioris filii David in sorore sua Thamar et parricidium Absalom in Amnon fratre monet nos, ut semper caute agamus, ne vitia in nobis dominentur et princeps peccati (qui falsam pacem periclitantibus spondet) nos imparatos inveniens de improviso trucidet. Absalom enim ‘pater pacis’ vel ‘patris pax’ interpretatur, Amnon ‘donans’, Thamar ‘amaritudo’. Qui enim membra sua donat libidini, et servit iniquitati ad iniquitatem, in peccati amaritudinem cadit, licet inimicus se quasi patrem pacis ostendet, et prospera pro talibus factis promittat. Necesse est enim ut cito ad penitentiam redeamus, ne forte diabolus per malignos spiritus in necem nostram conspiret et morti perpetue tradat.
et cubavit cum illa.
Numérotation du verset 2Rg. 13,15 
Et exosam eam
marg.| ET  EXOSAM  EAM. Et nos admissum facinus odio habeamus magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit.
habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge et7 vade.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,16 
Que respondit ei : Maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me. Et noluit audire eam,
Numérotation du verset 2Rg. 13,17 
sed vocato puero qui ministrabat ei dixit : Eice hanc a me foras et claude ostium post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,18 
Que induta erat talari tunica, huiuscemodi enim filie regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras, clausitque fores post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,19 
Que aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus {t. 2 : Erfurt, f. 34va ; facsim., p. 68a} super caput suum ibat ingrediens et clamans.
Numérotation du verset 2Rg. 13,20 
dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid8 Amnon frater tuus concubuit tecum ? Sed nunc soror tace, frater tuus est, neque affligas cor tuum pro re hac. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
8 Numquid] Num Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,21 
Cum autem audisset rex David verba hec contristatus est valde.
Numérotation du verset 2Rg. 13,22 
Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum. Oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,23 
Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Balasor que est iuxta Ephraim. Et vocavit Absalom omnes filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,24 
Venitque ad regem et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui. Veniat oro rex cum servis suis ad servum suum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,25 
Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum et noluisset ire, benedixit ei,
Numérotation du verset 2Rg. 13,26 
et ait Absalom : Si non vis venire, veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,27 
Coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,28 
Preceperat autem Absalom pueris suis dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero {t. 2 : Erfurt, f. 34vb ; facsim., p. 68b} vobis : Percutite eum et interficite. Nolite timere. Ego enim sum qui precipio9 vobis. Roboramini et estote viri fortes.
9 precipio] precepi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,29 
Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut preceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 13,30 
Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit10 ad David dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
10 pervenit] prevenit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,31 
Surrexit itaque rex David et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui assistebant ei sciderunt vestimenta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 13,32 
11Respondens autem Ionadab filius Semmaa12 fratris David dixit : Ne estimet dominus meus rex13 quod omnes pueri regis occisi sint. Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius.
11 Semmaa Θ ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] Semnaa ΩS, Sammaa Φ ΩJ, Samaa Weber
12 pueri] + filii Weber
13 rex] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,33 
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens : Omnes filii regis occisi sunt, quoniam Amnon solus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,34 
Fugit autem Absalom et elevavit14 puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
14 elevavit] levavit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,35 
Dixit autem Ionadab ad regem : Ecce filii regis assunt iuxta verbum servi tui sic factum est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,36 
Cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis. Et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,37 
{t. 2 : Erfurt, f. 35ra ; facsim., p. 69a} Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 35ra ; facsim., p. 69a} THOLOMAI. Hic fuit pater Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebrei David in prelio cepisse, et cesarie et unguibus precisis, secundum legema in uxorem sibi sociasse et ex ea generasse Thamar et Absalom.
a Cf. Dt. 21, 13.
filium Amiur regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
Numérotation du verset 2Rg. 13,38 
Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,39 
Cessavitque David rex persequi Absalom
interl.| quia cessavit exire post Absalom vel quia noverat Amnon flagitiosum et morte dignum
marg.| CESSAVITQUE etc. In hebreo : Cessavit rex exire post Absalom. Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum sed putans quia quotiens eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret cessavit exire.
eo quod consolatus esset super Amnon interitu.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_13)

Notes :