Capitulum 14
Numérotation du verset
2Rg. 14,1
Intelligens autem Ioab filius Sarvie quod cor regis versum esset ad Absalom,
Numérotation du verset
2Rg. 14,2
misit Thecuam
et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam : Lugere te simula et induere veste lugubri, et ne unguaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
Numérotation du verset
2Rg. 14,3
Et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
Numérotation du verset
2Rg. 14,4
Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit et dixit : Serva me rex.
Numérotation du verset
2Rg. 14,5
Et ait ad eam rex : Quid cause habes ? Que respondit : Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est enim vir meus,
Numérotation du verset
2Rg. 14,6
Et ancille tue erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset, et percussit alter alterum et interfecit eum.
Numérotation du verset
2Rg. 14,7
Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem, et querunt extinguere scintillam meam
que relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquie super terram.
Numérotation du verset
2Rg. 14,8
Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam et ego iubebo pro te.
Numérotation du verset
2Rg. 14,9
Dixitque mulier Thecuites ad regem : In me domine mi rex iniquitas
et in domum patris mei, rex autem et thronus eius sit innocens.
Numérotation du verset
2Rg. 14,10
Et ait rex : Qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te.
Numérotation du verset
2Rg. 14,11
Que ait : Recordetur rex Domini Dei sui et1 non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum. Qui ait : Vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram.
1 et] ut
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,12
Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
Numérotation du verset
2Rg. 14,13
Dixitque mulier : Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
et locutus est rex verbum istud
ut peccet et non reducat abiectum2 suum ?
2 abiectum] eiectum
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,14
Omnes morimur et quasi aque delabimur in terram que non revertuntur, nec vult Deus perire3 animam
3 Deus perire]
inv. Weber
sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est.
Numérotation du verset
2Rg. 14,15
Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem4 verbum hoc presente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancille sue.
4 dominum meum-regem]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,16
Et audivit rex verba5 ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui querebant
5 verba]
om. Weber
de hereditatem Domini delere me et filium meum simul6.
6 querebant… simul] volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,17
Dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium,
sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione
moveatur.
Unde et Dominus Deus tuus est tecum.
Numérotation du verset
2Rg. 14,18
Et respondens rex dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier : Loquere domine mi rex.
Numérotation du verset
2Rg. 14,19
Et ait rex : Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier et ait : Per salutem anime tue domine mi rex, nec ad sinistram nec ad dexteram7 est ex omnibus his que locutus est dominus meus rex. Servus enim tuus Ioab ipse precepit mihi, et ipse posuit in os ancille tue omnia verba hec,
7 nec ad sinistram-nec ad dextram]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,20
ut verterem figuram sermonis huius. Servus tuus Ioab precepit istud. Tu autem domine mi sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
Numérotation du verset
2Rg. 14,21
Et ait rex ad Ioab : Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 14,22
Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab : Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex. Fecisti enim sermonem servi tui.
Numérotation du verset
2Rg. 14,23
Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Rg. 14,24
Dixit autem rex : Revertatur in domum suam et faciem meam non videat.
Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
Numérotation du verset
2Rg. 14,25
Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
Numérotation du verset
2Rg. 14,26
Et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur,
quia gravabat eum cesaries, ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico.
Numérotation du verset
2Rg. 14,27
Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar elegantis forme8.
8 elegantis forme] eleganti forma
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,28
Mansitque Absalom in9 Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
9 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,29
Misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset et ille noluisset venire
Numérotation du verset
2Rg. 14,30
dixit servis suis : Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem ordei. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab scissis vestimentis suis dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni10.
10 et venientes...agri igni]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,31
Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
Numérotation du verset
2Rg. 14,32
Et respondit Absalom ad Ioab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem et11 diceres ei : Quare veni de Gessur ? Melius mihi erat ibi esse. Obsecro ergo ut videam faciem regis, quod si memor est iniquitatis mee et12 interficiat me.
11 et] ut
Weber
|
12 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 14,33
Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei : Vocatusque Absalom et13 intravit ad regem et adoravit super faciem terre coram eo osculatusque est rex Absalom.
13 et]
om. Weber
Capitulum 14
Numérotation du verset
2Rg. 14,1
Intelligens autem Ioab filius Sarvie quod cor regis versum esset ad Absalom,
interl.|
quia vidit eum pro Absalom suspirasse
Numérotation du verset
2Rg. 14,2
misit Thecuam
interl.|
de qua fuit Amos propheta cuius hec vidua putatur fuisse avia
et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam : Lugere te simula et induere veste lugubri, et ne unguaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
Numérotation du verset
2Rg. 14,3
Et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab verba in ore eius.
Numérotation du verset
2Rg. 14,4
Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit et dixit : Serva me rex.
Numérotation du verset
2Rg. 14,5
Et ait ad eam rex : Quid cause habes ? Que respondit : Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est enim vir meus,
Numérotation du verset
2Rg. 14,6
Et ancille tue erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset, et percussit alter alterum et interfecit eum.
marg.|
ANCILLE
TUE etc. Aiunt Hebrei hanc mulierem vere duos filios habuisse et pro hereditate certasse, et alterum ab altero interemptum mulier tamen se in persona David posuit, et filios in persona Amnon et Absalom cognationem vero que consurgit contra filium, in persona aliorum filiorum David.
Numérotation du verset
2Rg. 14,7
Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem, {t. 2 : Erfurt, f. 35rb ; facsim., p. 69b} et querunt extinguere scintillam meam
interl.|
reliquias meas a similitudine ignis
que relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquie super terram.
Numérotation du verset
2Rg. 14,8
Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam et ego iubebo pro te.
Numérotation du verset
2Rg. 14,9
Dixitque mulier Thecuites ad regem : In me domine mi rex iniquitas
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 35rb ; facsim., p. 69b}
IN
ME
DOMINE. Quasi : quia alter adversus alterum surrexit in me sit iniquitas, si tamen esse debet in te autem nulla sit qui absque culpa es, et sicut ego absque culpa sum si alter filius meus interfectus est ab altero, sic et tu si Absalom Amnon morte dignum interfecit.
et in domum patris mei, rex autem et thronus eius sit innocens.
Numérotation du verset
2Rg. 14,10
Et ait rex : Qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te.
Numérotation du verset
2Rg. 14,11
Que ait : Recordetur rex Domini Dei sui et1 non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum. Qui ait : Vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram.
1 et] ut
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,12
Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
Numérotation du verset
2Rg. 14,13
Dixitque mulier : Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei
interl.|
Absalom scilicet, et qui cum eo erant qui quasi captivi et eiecti non reducebantur ad hereditatem Dei, et poterant coacti in terra aliena servire diis alienis
et locutus est rex verbum istud
marg.|
ET
LOCUTUS
EST etc. Ex hoc aperitur quod paulo superius dictum est : CESSAVIT
REX
EXIRE
POST
ABSALOM.
ut peccet et non reducat abiectum2 suum ?
2 abiectum] eiectum
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,14
Omnes morimur et quasi aque delabimur in terram que non revertuntur, nec vult Deus perire3 animam
3 Deus perire]
inv. Weber
interl.|
quasi Deus revocat peccatores quia a diabolo captivi tenentur et tu abiicis qui eum debes imitari
sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est.
Numérotation du verset
2Rg. 14,15
Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem4 verbum hoc presente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancille sue.
4 dominum meum-regem]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,16
Et audivit rex verba5 ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui querebant
5 verba]
om. Weber
interl.|
vel volebant
de hereditatem Domini delere me et filium meum simul6.
6 querebant… simul] volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,17
{t. 2 : Erfurt, f. 35va ; facsim., p. 70a} Dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium,
interl.|
id est firmum et acceptum
sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione
interl.|
hominum
moveatur.
interl.|
a recto
Unde et Dominus Deus tuus est tecum.
Numérotation du verset
2Rg. 14,18
Et respondens rex dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier : Loquere domine mi rex.
Numérotation du verset
2Rg. 14,19
Et ait rex : Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier et ait : Per salutem anime tue domine mi rex, nec ad sinistram nec ad dexteram7 est ex omnibus his que locutus est dominus meus rex. Servus enim tuus Ioab ipse precepit mihi, et ipse posuit in os ancille tue omnia verba hec,
7 nec ad sinistram-nec ad dextram]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,20
ut verterem figuram sermonis huius. Servus tuus Ioab precepit istud. Tu autem domine mi sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
Numérotation du verset
2Rg. 14,21
Et ait rex ad Ioab : Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 14,22
Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab : Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex. Fecisti enim sermonem servi tui.
interl.|
in plerisque interponitur Domine mi rex
Numérotation du verset
2Rg. 14,23
Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Rg. 14,24
Dixit autem rex : Revertatur in domum suam et faciem meam non videat.
interl.|
ne presentia eius mortem Amnon ad memoriam reducens tristitiam mihi inferat
Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
Numérotation du verset
2Rg. 14,25
{t. 2 : Erfurt, f. 35vb ; facsim., p. 70b} Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
Numérotation du verset
2Rg. 14,26
Et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur,
interl.|
aiunt in hebreo esse statuto tempore scilicet tricesimo die
quia gravabat eum cesaries, ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico.
Numérotation du verset
2Rg. 14,27
Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar elegantis forme8.
8 elegantis forme] eleganti forma
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,28
Mansitque Absalom in9 Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
9 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,29
Misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset et ille noluisset venire
Numérotation du verset
2Rg. 14,30
dixit servis suis : Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem ordei. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab scissis vestimentis suis dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni10.
10 et venientes...agri igni]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,31
Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
Numérotation du verset
2Rg. 14,32
Et respondit Absalom ad Ioab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem et11 diceres ei : Quare veni de Gessur ? Melius mihi erat ibi esse. Obsecro ergo ut videam faciem regis, quod si memor est iniquitatis mee et12 interficiat me.
11 et] ut
Weber
12 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 14,33
Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei : Vocatusque Absalom et13 intravit ad regem et adoravit super faciem terre coram eo {t. 2 : Erfurt, f. 36ra ; facsim., p. 71a} osculatusque est rex Absalom.
13 et]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_14)

Notes :