Glossa ordinaria

Capitulum 23

Numérotation du verset 2Rg. 23,1 

Hec autem sunt verba novissima que dixit David filius Isai :
Dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psalmista1
1 psalmista ΩS Rusch etc.] psalta Edmaior. , psaltes ΨBD ΩJ Ed1530 Clementina etc.
Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 23,2 

Spiritus
Domini locutus est per me, et sermo eius
per linguam meam.
Numérotation du verset 2Rg. 23,3 

Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel dominator hominum iustus, dominator in timore Dei.
Numérotation du verset 2Rg. 23,4 

Sicut lux aurore
oriente sole
mane absque nubibus
rutilat
et sicut pluviis
germinat herba de terra.
Numérotation du verset 2Rg. 23,5 

Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum eternum iniret mecum. Cuncta2 enim salus mea et omnis voluntas
2 cuncta] Firmum in omnibus atque munitum praem. Weber
nec est quicquam ex ea quod non germinet.
Numérotation du verset 2Rg. 23,6 

Prevaricatores autem quasi spine evellentur
Universi
que non tolluntur manibus.
Numérotation du verset 2Rg. 23,7 

Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succense comburentur usque ad nihilum.
Numérotation du verset 2Rg. 23,8 

Hec nomina fortium David. David3 sedens in cathedra sapientissimus, princeps inter tres.
3 David] om. Weber
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus
qui octingentos interfecit impetu uno.
Numérotation du verset 2Rg. 23,9 

Post hunc Eleazar filius patrui eius
Ahoites4 inter tres fortes qui erant cum David, quando exprobraverunt Philistiim et congregati sunt illuc
4 Ahoites] Ahoi Weber
in prelium.
Numérotation du verset 2Rg. 23,10 

Cumque ascendissent viri Israel ipse stetit et percussit Philisteos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio. Fecitque Dominus salutem magnam in die illa ; et populus qui fugerat reversus est ad cesorum spolia detrahenda.
Numérotation du verset 2Rg. 23,11 

Et post hunc Semma filius Agge de Arari.
Et congregati sunt Philistiim in statione. Erat quippe ibi ager plenus lente5.
5 plenus lente Weber ] inv. Rusch
Cumque fugisset populus a facie Philistiim,
Numérotation du verset 2Rg. 23,12 

stetit ille in medio agri et tutus est eum.
Percussitque Philisteos et fecit Dominus salutem magnam,
Numérotation du verset 2Rg. 23,13 

necnon ante descenderant tres qui erant principes
inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philistiim erant posita in valle Gigantum.
Numérotation du verset 2Rg. 23,14 

Et David erat in presidio. Porro statio Philistinorum tunc erat in Bethleem.
Numérotation du verset 2Rg. 23,15 

Desideravit igitur David et ait :
Si quis mihi daret potum aque de cisterna que est in Bethleem iuxta portam.
Numérotation du verset 2Rg. 23,16 

Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat iuxta portam, et attulerunt ad David at ille noluit bibere,
sed libavit illam Domino
Numérotation du verset 2Rg. 23,17 

dicens : Propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc, num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ?
Noluit ergo bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 2Rg. 23,18 

Abisai quoque frater Ioab filius Sarvie princeps erat de tribus. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus,
Numérotation du verset 2Rg. 23,19 

et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres6
6 tres] + primos Weber
non pervenerat.
Numérotation du verset 2Rg. 23,20 

Et Banaias filius Ioiade7 viri fortissimi magnorum operum de Capseel.
7 Ioiade] Ioiada Weber
Ipse percussit duos leones Moab,
et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis.
Numérotation du verset 2Rg. 23,21 

Ipse quoque interfecit virum Egyptium,
virum dignum spectaculo habentem in manu hastam.
Itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Egyptii et interfecit eum hasta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 23,22 

Hec fecit Banaias filius Ioiade,
Numérotation du verset 2Rg. 23,23 

et ipse nominatus inter tres robustos
qui erant inter triginta nobiliores.
Verumtamen usque ad tres
non pervenerat. Fecitque eum
auricularium
a secreto
sibi David8.
8 auricularium…sibi David] David sibi auricularium a secreto Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,24 

Asael frater Ioab inter triginta. Eleanan filius patrui eius de Bethleem.
Numérotation du verset 2Rg. 23,25 

Semma de Arari, Elica de Arodi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,26 

Helas9 de Phalti10, Hira filius Acces de Thecua,
9 Heles Rusch |
10 Phalti] Felthi Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 23,27 

Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Usathi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,28 

Selmon Ahoites11, Maharai Netophathites,
11 Ahoites Rusch ] Aohites Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,29 

Heled filius Banaa, et ipse Netophathites, Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin,
Numérotation du verset 2Rg. 23,30 

Banahi Aufrathonites, Heldai
de torrente Gaas,
Numérotation du verset 2Rg. 23,31 

Abialbum Arbathites, Azamaveth de Beromi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,32 

Eliaba de Salboni. Filii Iasen, Ionathan Naran12,
12 Naran] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,33 

Semma de Orodi, Haiam filius Saar Arothites13,
13 Saar Arothites] Sarar Arorites Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,34 

Elipheleth filius Aasbai14 filii Maachathi, Eliam filius Achitofel Gelonites,
14 Aasbai Rusch Weber ] Saalbai ΩM, Saasbay ΩS, Abasbai ΩJ
Numérotation du verset 2Rg. 23,35 

Esrai de Carmelo, Pharai15
15 Pharai] Farai Weber
de Arbi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,36 

Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,37 

Selech16 de Ammoni, Naarai Berothites armiger Ioab filii Sarvie,
16 Selech ΩJ Rusch Weber ] selec plerique codd. Clementina ; cf. 1Par. 11, 39
Numérotation du verset 2Rg. 23,38 

Hira Hiethrites, Gareb et ipse Hiethrites,
Numérotation du verset 2Rg. 23,39 

Urias Hetheus. Omnes triginta septem.

Capitulum 23

Numérotation du verset 2Rg. 23,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 42vb ; facsim., p. 84b} Hec autem sunt verba novissima que dixit David filius Isai :
interl.| quia hanc laudem David in articulo mortis Domino devote cantavit
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 42va ; facsim., p. 84a} NOVISSIMA etc. RABANUS. Quia ultimam confessionis laudem significant, quam superato hoste, et peracta victoria mortis, sancti cantabunt in eternum.
Dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psalmista1
1 psalmista ΩS Rusch etc.] psalta Edmaior. , psaltes ΨBD ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina etc.
interl.| vel : psaltes
marg.| EGREGIUS  PSALMITAS. Quia luculentissime de Christo Dei et de incarnatione eius ac redemptione humani generis prophetavit.
Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 23,2 
Spiritus
interl.| sanctus
Domini locutus est per me, et sermo eius
interl.| Filius
per linguam meam.
Numérotation du verset 2Rg. 23,3 
Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel dominator hominum iustus, dominator in timore Dei.
marg.| IN  TIMORE  DEI. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem iustitie illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre celestis gratie irrigatus, germina virtutum in carne vivens fructificat.
Numérotation du verset 2Rg. 23,4 
Sicut lux aurore
interl.| Ecclesie
oriente sole
interl.| resurgente Christo a mortuis
mane absque nubibus
interl.| in fidelitatis
rutilat
interl.| miraculis
et sicut pluviis
interl.| predicatione
germinat herba de terra.
interl.| vir fidelis de Ecclesia
Numérotation du verset 2Rg. 23,5 
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum eternum iniret mecum. Cuncta2 enim salus mea et omnis voluntas
2 cuncta] Firmum in omnibus atque munitum praem. Weber
interl.| in eius potestate consistit
nec est quicquam ex ea quod non germinet.
marg.| NEC  EST  QUICQUAM  EX  EO  QUOD  NON  GERMINET. RABANUS. «Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, sit tamquam lignum quod plantatum iuxta aquas, dat fructum suum in tempore suo, et omnia quecumque faciet prosperabuntur»a.
a Cf. Ps. 1, 2-3.
Numérotation du verset 2Rg. 23,6 
Prevaricatores autem quasi spine evellentur
interl.| «Omnis arbor que non facit fructum bonum eicietur et in ignem mittetur»b
b Mt. 7, 19.
Universi
interl.| specialiter Iudei et heretici de terra viventium evulsi eterno incendio traduntur
que non tolluntur manibus.
Numérotation du verset 2Rg. 23,7 
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succense comburentur usque ad nihilum.
marg.| ET  SI  QUIS  EAS  TANGERE  VOLUERIT  ARMABITUR  FERRO. Qui scilicet communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam iniquitatum pondere premitur, et iaculis peccatorum confoditur, eiusque opera eternis ignibus digna ad nihilium redigentur.
Numérotation du verset 2Rg. 23,8 
Hec nomina fortium David. David3 sedens in cathedra sapientissimus, princeps inter tres.
3 David] om. Weber
interl.| Iesbaam filius Achamoni sicut in Paralipomenon legiturc
c Cf. 1Par. 11, 11.
marg.| HEC  NOMINA  FORTIUM  DAVID etc. ISIDORUS. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divine Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est :  USQUE  AD  TRES  PRIMOS  NON  PERVENIT. «Quis enim in nubibus {t. 2 : Erfurt, f. 42vb ; facsim., p. 84b} equabitur Domino ? Aut similis erit Domino in filiis Dei ?»d
d Ps. 88, 7.
marg.| FORTIUM  DAVID. De his fortibus ait Iosephus : Primus omnium erat Eusebius filius Achimee, qui aciem hostium frequenter irrumpens, non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodi qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Israelitis formidantibus Palestinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit ut sanguine occisorum gladius eius hereret in dextera. Israelite vero videntes Palestinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Israelitis famosa victoria. Tertius fuit Semeias filius Eli qui in loco maxille cum Hebrei fugerent, exercitus Palestinorum solus portavit alios prosternens alios in fugam convertens.
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus
interl.| qui ait : «Ego sum vermis et non homo»e etc.
e Ps. 21, 7.
marg.| IPSE  EST  QUASI  TENERRIMUS etc. RABANUS. «Virga de radice Iesse»f absque nuptiali opere florem protulit qui de uno homine typum gentium preferente uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit demonum.
f Is. 11, 1.
marg.| TENERRIMUS  LIGNI  VERMICULUS. RABANUS. Virtus viri bellica et modesta significatur, quia sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis et modicus apparet, fortissimum tamen lignum terebrat et consumit (unde a terendo teredinis nomen accepit). Sic ille domi omnibus affabilis quietus et humilis in certamine publico robustum se et intolerabilem hostibus exhibebat. Hunc tamen principem fortium Hebreus suspicatur esse David, de quo dicitur :   sedens in cathedra sapientissimus etc. Cuius sapientia ostenditur in sapientissimo, humilitas in vermiculi exemplo, in interfectione octingentorum fortitudo.
qui octingentos interfecit impetu uno.
interl.| In Paralipomenong trecenti sed quod ibi minus habetur hic suppletur.
g Cf. 1Par. 11, 11.
Numérotation du verset 2Rg. 23,9 
Post hunc Eleazar filius patrui eius
interl.| David
Ahoites4 inter tres fortes qui erant cum David, quando exprobraverunt Philistiim et congregati sunt illuc
4 Ahoites] Ahoi Weber
interl.| Paralipomenon in Aphec domum
in prelium.
Numérotation du verset 2Rg. 23,10 
Cumque ascendissent viri Israel ipse stetit et percussit Philisteos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio. Fecitque Dominus salutem magnam in die illa ; et populus {t. 2 : Erfurt, f. 43ra ; facsim., p. 85a} qui fugerat reversus est ad cesorum spolia detrahenda.
Numérotation du verset 2Rg. 23,11 
Et post hunc Semma filius Agge de Arari.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 43ra ; facsim., p. 85a} Semma : audiens,   Agge : meditans sive loquens,   Ararites : montanus qui gestat personam Christi sive predicatorum eius.
Et congregati sunt Philistiim in statione. Erat quippe ibi ager plenus lente5.
5 plenus lente Weber ] inv. Rusch
interl.| Paralipomenonh : «ordeo»
h 1Par. 11, 13.
Cumque fugisset populus a facie Philistiim,
Numérotation du verset 2Rg. 23,12 
stetit ille in medio agri et tutus est eum.
marg.| STETIT. RABANUS. Christus cum Spiritu sancto in agro Ecclesie stans infirmos velut ordeum tuetur, vel certe verecundiam castitatis in continentibus quasi lentes gladio oris contra luxuriam defendit.
Percussitque Philisteos et fecit Dominus salutem magnam,
Numérotation du verset 2Rg. 23,13 
necnon ante descenderant tres qui erant principes
interl.| Abisai, Sobochai, Ionathan
marg.| DESCENDERANT  TRES. Tres fortes supra nominati. Iesbaam filius Achamoni quem Iosephus Eusebium filium Achimmee nominat, et Eleazar filius Achoi quem dicit filium esse Dodi, et Sammaa filius Agge quem Semeiam filium Eli vocat. Hebrei autem tres istos arbitrantur fuisse Abisai filium Sarvie, et Sobochai Usatitem, et Ionathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in preliis Philistinorum. Cui sententie congruere videtur quod sequitur :   Abisai quoque frater Ioab filius Sarvie etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatur inter tres sequentes.
marg.| IOSEPHUS. Cum esset rex in Hierusalem, Palestinorum supervenit exercitus. Tunc David ascendit in arcem ut de bello consuleret Dominum. Castra vero inimicorum erant in valle fixa, usque Bethleem que procul est ab Hierusalem stadiis viginti. David ergo ait : bonam aquam habemus in regione mea et precipue laudabat eam que erat iuxta puteum in porta. Mirabatur si esset qui ex eo poculum ei preberet, quod magis quam pecuniam magnam optaret. Hoc cum audissent isti tres viri irrumpentes, per medios hostes venerunt in Bethleem, et haurientes aquam per inimica castra reversi sunt ad regem obstupescentibus Palestinis fiduciam et magnitudinem eorum qui sic eos contemnebant.
inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philistiim erant posita in valle Gigantum.
interl.| id est valle Raphaim
Numérotation du verset 2Rg. 23,14 
Et David erat in presidio. Porro statio Philistinorum tunc erat in Bethleem.
Numérotation du verset 2Rg. 23,15 
Desideravit igitur David et ait :
interl.| ut suos temptaret
Si quis mihi daret potum aque de cisterna que est in Bethleem iuxta portam.
Numérotation du verset 2Rg. 23,16 
Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat iuxta portam, et attulerunt ad David at ille noluit bibere,
marg.| AT  ILLE  NOLUIT  BIBERE. GREGORIUS. Cogitandum est ut qui illicita commisit, a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita abscidat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis quem meminit peccasse in maximis. Lex veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet, a rege vero fortia iuberi militibus vel desiderare aquam non penaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cuius culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit per penitentie lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit. Cuius electi milites, intra catervas hostium erumpentes aquam quam desideraverat illesi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentie mactavit {t. 2 : Erfurt, f. 43rb ; facsim., p. 85b} per penitentiam sue reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam coniugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset expavit.
sed libavit illam Domino
Numérotation du verset 2Rg. 23,17 
dicens : Propitius {t. 2 : Erfurt, f. 43rb ; facsim., p. 85b} mihi sit Dominus ne faciam hoc, num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ?
marg.| SED  LIBAVIT  EAM  DOMINO  DICENS  PROPITIUS etc. Exemplum fortitudinis et constantie militibus prebuit vincens naturam, ne sitiens biberet tu exercitus sitim tolerare disceret. Mystice vero aquam non sitiebat sed nasciturum in Bethleem de virgine Christum previdebat, cuius lavacrum et sanguinem sitiebat aquam ergo non bibit sed fudit. Sitiebat enim fontem eternum qui non periculis queritur alienis sed aliena pericula abluit.
Noluit ergo bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 2Rg. 23,18 
Abisai quoque frater Ioab filius Sarvie princeps erat de tribus. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus,
Numérotation du verset 2Rg. 23,19 
et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed {t. 2 : Erfurt, f. 43va ; facsim., p. 86a} usque ad tres6
6 tres] + primos Weber
interl.| primos
non pervenerat.
marg.| TRES  PRIMOS 7. Intelligi volunt sapientiam, humilitatem, fortitudinem. David enim sedit sapientissimus ipse ligni vermiculus, id est humilis octingenti interfecit velut fortis ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit.
7 primos] sic
Numérotation du verset 2Rg. 23,20 
Et Banaias filius Ioiade8 viri fortissimi magnorum operum de Capseel.
8 Ioiade] Ioiada Weber
interl.| alias magister
marg.| ET  BANAIAS etc. Qui erat magister de   Capseel , id est de congregatione Dei in Cerethi et9 Phelethii qui interpretantur occidentes et vivificantes.   Ipse percussit duos leones moab quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominatj. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab unde et ‘leones’ dicuntur. Ariel enim ‘leo Dei’ interpretatur10.
i Cf. 2Rg. (2Sm.) 20, 7.
j Cf. 1Par. 11, 22.
9 et] iter. Rusch
10 interpretatur] coni., terpretatur cacogr. Rusch
Ipse percussit duos leones Moab,
interl.| qui tuebantur Moab contra David
et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis.
marg.| IN  MEDIA  CISTERNA. Iosephus hic apertius dicit quod fuerit scilicet   cisterna nimis profunda, tempore hiemis nivis aggere coequata. In hanc leo inscins decidit et conclusus graadi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum ceteris ad spectaculum venit in cisternam desiliit et leonem interfecit. Banaias qui interpretatur edificator Dominus ; Christum significat qui Ecclesiam edificat. Unde Paulusk : «Dei edificatio estis» hic in tempore nivis et frigoris cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit et frigus caritatis homines refrigeravit leonem, id est diabolum, interfecit. Hebreus vero hunc leonem Ioab intelligit qui in medio cisterne, id est in domo Domini ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur quia sicut aqua cisterne abluit et mundat ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis quia per mortem expiavit peccatum. Unde : «lavabis me» - quod impletum est in medio cisterne – «et super nivem dealbabor»l, quod impletum est in eo quod ait :  DIEBUS  NIVIS.
k 1Cor. 3, 9.
l Ps. 50, 9.
Numérotation du verset 2Rg. 23,21 
Ipse quoque interfecit virum Egyptium,
interl.| Semei qui maledixit David
marg.| VIRUM  EGYPTIUM. Imitatorem scilicet Egyptii deum blasphemantis, quem Moyses, iubente Domino, interfecit ille enim blasphemavit Deum hic prophetam et regem.
virum dignum spectaculo habentem in manu hastam.
interl.| qui in Paralipomenon quinque cubitos stature legitur habuissem
m 1Par. 11, 23.
marg.| SPECTACULO  DIGNUM. Spectabatur enim ut si Hierusalem egrederetur interficeretur.
marg.| HASTAM. Legem Dei quam si meditatus fuisset permanendo in Hierusalem non periret, sed quia perceptum regis contempsit Banaias in virga, id est in rectitudine iustitie ad eum descendit et hastam quam non recte tenebat extorsit.
Itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Egyptii et interfecit eum hasta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 23,22 
Hec fecit Banaias filius Ioiade,
Numérotation du verset 2Rg. 23,23 
et ipse nominatus inter tres robustos
interl.| Abisai, Sobochai, Ionathan quibus equiparari poterat
qui erant inter triginta nobiliores.
marg.| QUI  ERANT  INTER  TRIGINTA etc. Neminem movet quod in summa non {t. 2 : Erfurt, f. 43va ; facsim., p. 86a} triginta, sed triginta septem leguntur, triginta enim et septem leguntur hoc modo. Septem scilicet fortes hi : David qui dicitur Adeodatus, Abisai, Sabochai, Ionathan, Eleazar, Sama filius Agge de Arari, et Banaias. Ecce septem. Triginta autem hi sunt : Asael, Eleanam et ceteri.
Verumtamen usque ad tres
interl.| primos
non pervenerat. Fecitque eum
interl.| Christum
auricularium
interl.| cui divinitas omnem scientiam contulit
a secreto
interl.| secreti conscium
sibi David11.
11 auricularium…sibi David] David sibi auricularium a secreto Weber
interl.| Pater
Numérotation du verset 2Rg. 23,24 
Asael frater Ioab inter triginta. Eleanan filius patrui eius de Bethleem.
Numérotation du verset 2Rg. 23,25 
Semma de Arari, Elica de Arodi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,26 
Helas12 de Phalti13, Hira filius Acces de Thecua,
12 Heles Rusch
13 Phalti] Felthi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,27 
Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Usathi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,28 
Selmon Ahoites14, Maharai Netophathites,
14 Ahoites Rusch ] Aohites Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,29 
Heled filius Banaa, et ipse Netophathites, Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin,
Numérotation du verset 2Rg. 23,30 
Banahi Aufrathonites, Heldai
interl.| vel Heltai
de torrente Gaas,
Numérotation du verset 2Rg. 23,31 
Abialbum Arbathites, Azamaveth de Beromi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,32 
Eliaba de Salboni. Filii Iasen, Ionathan Naran15,
15 Naran] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,33 
Semma de Orodi, Haiam filius Saar Arothites16,
16 Saar Arothites] Sarar Arorites Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,34 
Elipheleth filius Aasbai17 filii Maachathi, Eliam filius Achitofel Gelonites,
17 Aasbai Rusch Weber ] Saalbai ΩM, Saasbay ΩS, Abasbai ΩJ
Numérotation du verset 2Rg. 23,35 
Esrai de Carmelo, Pharai18
18 Pharai] Farai Weber
interl.| vel Farai
de Arbi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,36 
Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,37 
Selech19 de Ammoni, Naarai Berothites armiger Ioab filii Sarvie,
19 Selech ΩJ Ed1455 Rusch Weber ] selec plerique codd. Clementina ; cf. 1Par. 11, 39
Numérotation du verset 2Rg. 23,38 
Hira Hiethrites, Gareb et ipse Hiethrites,
Numérotation du verset 2Rg. 23,39 
Urias Hetheus. Omnes triginta septem.
interl.| fidem observantiam decalogi, gratia septiformis Spiritus operante honorantes
marg.| URIAS  ETHEUS. Hic ultimus ponitur pro eo quod sequitur :  ET  ADDIDIT  FUROR  DOMINI etc. Iam enim ultio facta fuerat in David et in domo eius, sed non in populo qui vel non restitit David vel consensit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=13&chapitre=13_23)

Notes :