Capitulum 13
Numérotation du verset
4Rg. 13,1
Anno vicesimo tertio Ioas filii Achazie regis Iude regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
Numérotation du verset
4Rg. 13,2
Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel et1 non declinavit ab eis.
1 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,3
Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Azaelis regis Syrie et in manu Benadab filii Azaelis2 cunctis diebus.
2 Azaelis] Azael
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,4
Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus. Vidit enim angustias3
Israel quia4 attriverat eos rex Syrie.
3 angustias] angustiam
Weber
|
4 quia] qua
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 13,5
Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu regis5 Syrie. Habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius.
5 regis]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,6
Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam qui peccare fecit Israel, sed6 in ipsis ambulaverunt. Siquidem et lucus permansit in Samaria.
6 sed]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,7
Et non sunt derelicti Ioachaz de populo, nisi quinquaginta equites et decem currus et decem millia peditum. Interfecerat enim eos rex Syrie et redegerat quasi pulverem in tritura aree.
Numérotation du verset
4Rg. 13,8
Reliqua autem sermonum Ioachaz et universa que fecit, sed et fortitudo eius nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 13,9
Dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 13,10
Anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda, regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
Numérotation du verset
4Rg. 13,11
Et fecit quod malum est in conspectu Domini. Non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel sed7 in ipsis ambulavit.
7 sed]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,12
Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit8 et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum regum Israel ?
8 fecit] + sed
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,13
Et dormivit Ioas cum patribus suis. Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 13,14
Eliseus autem egrotabat infirmitate qua et mortuus est.
Descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat coram eo dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius.
Numérotation du verset
4Rg. 13,15
Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas.
Numérotation du verset
4Rg. 13,16
Dixit ad regem Israel : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam superposuit Eliseus manus suas manibus regis.
Numérotation du verset
4Rg. 13,17
Et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset dixit Eliseus : Iace sagittam.
Et iecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini et sagitta salutis
contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec
donec consumas eam.
Numérotation du verset
4Rg. 13,18
Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset rursum dixit ei : Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus et stetisset.
Numérotation du verset
4Rg. 13,19
Iratus est contra eum vir Dei et ait : Si percussisses quinquies aut sexies, aut9 septies percussisses Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus vicibus percuties eam.
9 aut] sive
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,20
Mortuus est ergo Eliseus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno.
Numérotation du verset
4Rg. 13,21
Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod10 dum tetigisset tetigit11 ossa Elisei. Revixit12 homo et stetit super pedes suos.
10 Quod] + ambulavit et
Weber
|
11 dum tetigisset] tetigit
Weber
|
12 revixit] et
praem. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 13,22
Igitur Azael rex Syrie afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.
Numérotation du verset
4Rg. 13,23
Et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham et13 Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos, neque proicere penitus usque in presens tempus.
13 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 13,24
Mortuus est autem Azael rex Syrie et regnavit Benadab filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 13,25
Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadab filii Azael quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure prelii. Tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
Capitulum 13
Numérotation du verset
4Rg. 13,ad litteram
marg.|
marg.| {927}
.1.
Anno vicesimotertio.
Hic consequenter describitur regum Israel successio, et secundo Elisei mors et tumulatio, ibi : Eliseus autem. Circa primum primo ponitur Ioachaz : regis Israel malitie, cum dicitur.
marg.|
.2.
Et fecit malum.
et subditur sequens pena, cum dicitur.
marg.|
.3.
Iratusque est furor
id est rigor iustitie divine ad punitionem culpe, et additur ipsius Ioachaz penitentia, docente cum pena, cum dicitur. De precatusque est Ioachaz, etc. sequitur :
marg.|
.4.
Et dedit.
Quis autem fuerit iste salvator, scriptura non exprimit, et ideo circa hoc varie dicitur : Dicit enim Rabbi Salomon quod fuit Ioas filius Ioachaz, qui percussit ter Syriam, ut habetur infra eo. cap. Sed hoc non consonat littere sequenti, quia ille tres percussiones fuerunt post mortem Ioachaz : hic autem dicitur de ipso : Et liberatus est de manu regis {928}Syrie, etc. propter quod oportet dicere, quod iste salvator ei datus fuit in vita ipsius. Potest igitur convenienter dici quod iste salvator fuit angelus regno Israel prelatus, quia angeli singulis regnis prelati procurant bonum regnorum sue custodie deputatorum, ut habetur Dan. 10. propter quod iste angelus de ordinatione divina impedivit ex tunc contra Ioachaz consurgere bella, ita, quod quamvis non haberet populum et virtutem resistendi adversariis, secundum quod subditur infr. Et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites, etc. tamen virtute angeli hominibus occulta fuerunt adversarii eius repressi per timorem eis immissum. Vel alio modo, ita quod dimiserunt Ioachaz et populum eius in pace, et in hoc concordat dictum Iosephi. di. quod dominus concesserat ei evadere pericula belli.
marg.|
.5.
Verumtamen non recesserunt a peccatis domus.
colendo vitulos, ne populus Israel rediret ad regnum David, si ascenderent in Ierusalem adorare.
prol.|
{929}
Numérotation du verset
4Rg. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Siquidem, et lucus.
hoc erat de reliquiis cultus Baal, vituli enim aurei non erant in Samaria, sed in Dan, et Bethel, sicut dictum fuit supra 3. lib. 12 capitulo sed in Samaria fuerat templum Baal, quod destruxit Iehu, sicut habetur sup. 10 capitulo Sed lucus, qui erat plantatus prope illud templum, in quo exercebatur luxuria, remanserat contra legis mandata, que precepit lucos excidi, sicut, et templa idolorum subverti. Cetera patent in littera usque ibi :
marg.|
.2.
Et fortitudo.
De qua pugna dicetur magis c. 2.
marg.|
.3.
Eliseus autem.
Hic consequenter describitur mors Elisei, et eius tumulatio, et primo describitur signum ab eo datum, cum esset morti propinquus. secundo cum iam esset mortuus, ibi Mortuus est ergo. Circa primum dicitur.
prol.|
{930}
marg.|
.4.
Descenditque ad eum.
quia vita Elisei multum valebat ad defensionem sui regni.
marg.|
.5.
Currus Israel, et auriga eius.
exponatur sicut supra 2. cap. Cui compassus Eliseus dixit.
marg.|
.6.
Pone manum tuam.
ad tendendum ipsum.
marg.|
.7.
Superposuit.
ad ostendendum, quod meritis ipsius daretur regi signum victorie.
marg.|
.8.
Aperi fenestram. In
illa enim parte erat regnum Syrie, quod molestabat regnum Israel.
marg.|
.9.
Sagitta salutis Domini
id est emissio huius sagitte signat victoriam pro populo Israel, et contra Syros.
marg.|
.10.
Percute.
Ista percussio designat percussionem populi Syrie a populo Israel, ut patet ex sequentibus.
prol.|
{931}
Numérotation du verset
4Rg. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Si percussisses.
Erat enim revelatum Eliseo, quod si rex multoties percuteret terram absque interruptione, quod totaliter deiiceret Syriam, non tamen habebat licentiam dicendi hoc regi, sed solum videndi, quod faceret, ut per hoc haberet certum signum, quid futurum esset, ideo sequitur :
marg.|
.2.
Nunc autem.
Spiritus enim sanctus tangit corda prophetarum eo modo quo vult, et ideo aliquando revelat aliquid futurum in generali, tantum, et postea in particulari, sicut patet hic. primo fuit revelatum Eliseo, quod si rex multoties percuteret {932}terram, deleret Syriam, non tamen fuit sibi revelatum quoties esset percussurus, sed postquam percusserat ter, et cessaverat revelatum fuit Eliseo, quod percuteret Syrios tantum tribus vicibus, et in bellis particularibus.
marg.|
.3.
Mortuus.
Hic consequenter describitur signum factum per Eliseum post mortem eius, cum subditur :
marg.|
.4.
Quod cum.
ad declarandum merita ipsius Elisei. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
Et regnavit.
Sic enim scribitur hic in hebreo . et ita dicit Hiero. quod debet scribi, ille autem Benadad, qui precessit Hazael, scribitur per, b, in fine.
prol.|
{927}Libri Quartus Regum
prol.|
Capitulum 13
Numérotation du verset
4Rg. 13,moraliter
marg.|
.1.
Anno vicesimotertio Ioas filii,
etc. Hic non apparet mihi aliquod {928}exponendum mystice notabilitatis alicuius usque ad locum illum.
prol.|
{929}
Numérotation du verset
4Rg. 13,moraliter
marg.|
.3. Eliseus autem egrotabat. Sequitur :
marg.|
.6.
Dixit ad regem.
Per Elisei verba consequenter hic posita, demonstratur, quid bonus princeps facere debeat, et etiam bonus prelatus, qui potest dici rex a regendo in spiritualibus.
marg.|
.6.
Pone manum tuam.
Per hoc enim ostenditur officium principis, et prelati circa subditos, quod est debite iustitiam exercere. Nam per lignum arcus, quod est rigidum, designatur iustitie rigor, per chordam autem, que mollis est, misericordie dulcor, et per hoc, quod lignum rigidum per chordam mollem curvatur, {930}significatur quod in dubiis declinandum est magis ad misericordie dulcorem, quam ad rigorem iustitie, Iac. 2 capitulo Misericordia superexaltat iudicium. Et, hic dicitur quod ἐπι εικὴς id est clemens, est diminutivus penarum.
marg.|
†
Iace sagittam.
per quam intelligitur sententia procedens ex iustitia misericordia temperata. ideo subditur :
marg.|
.9.
Sagitta salutis Domini.
quia talis sententia conformatur divine voluntati.
marg.|
.9.
Et sagitta salutis contra Syriam.
que interpretatur excelsa, quia talis sententia reprimit extollentiam superborum.
marg.|
.10.
Rursum dixit ei, percute iaculo terram.
Per quod ostenditur, quod bonus {931}princeps, vel prelatus debeat facere circa seipsum. per terram enim intelligitur caro, que de terra est a Domino. Terra ergo percutitur, quando tria carnis vitia reprimuntur, scilicet acedia. unde Mt. 26.d. Spiritus quidem
promptus
est, caro autem infirma, Et gula, et luxuria. Sed in hac percussione sistitur, quando minus perfecte caro maceratur, propter quod sic percutiens per prophetam increpatur, cum subditur :
prol.|
{932}
Numérotation du verset
4Rg. 13,moraliter
marg.|
.1. Si percus, Mortuus est. Sequitur :
marg.|
.4.
Et proiecerunt.
per Eliseum, qui Dei mei salus interpretatur, Dominus noster Iesus Christus significatur, per hoc ergo, quod mortuus ossa tangens Elisei revixit, significatur quod mortuus morte culpe, si fideliter, et devote tangat Christum mortuum per compassionem, redit ad vitam gratie, et idem fuit significatum Nume. 21. In aspectu serpentis enei.
prol.|
{927}Libri Quartus Regum
prol.|
Capitulum 13
prol.|
ADDITIO
prol.|
{933}Libri Quartus Regum
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_13)
Notes :