Capitulum 20
Numérotation du verset
4Rg. 20,1
In diebus illis egrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei : Hec dicit Dominus Deus, precipe domui tue. Morieris enim et non vives.
Numérotation du verset
4Rg. 20,2
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens :
Numérotation du verset
4Rg. 20,3
Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
Numérotation du verset
4Rg. 20,4
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
ad eum dicens :
Numérotation du verset
4Rg. 20,5
Revertere et dic Ezechie duci populi mei. Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
Audivi orationem tuam,
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te. Die autem1 tertio ascendes templum Domini,
1 autem]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 20,6
et addam diebus tuis quindecim annos,
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te,
et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum.
Numérotation du verset
4Rg. 20,7
Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius curatus est.
Numérotation du verset
4Rg. 20,8
Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 20,9
cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino. Quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat2 umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
2 ascendat] accedat
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 20,10
Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset
4Rg. 20,11
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset
4Rg. 20,12
In illo tempore3 misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum
3 illo tempore]
inv. Weber
litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim quod egrotasset Ezechias.
Numérotation du verset
4Rg. 20,13
Letatus est autem in adventu4 eorum Ezechias,
4 adventu] adventum
Weber
et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum,
et pigmenta varia,
unguenta quoque,
et domum vasorum suorum,
et omnia que habere potuit5 in thesauris suis. Non fuit verbum6 quod non ostenderit7
5 potuit] potuerat
Weber
|
6 verbum]
om. Weber
|
7 ostenderit] monstraret
Weber
|
eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
Numérotation du verset
4Rg. 20,14
Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei : Quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias :
De terra longinqua
venerunt ad me8 de Babylone.
8 ad me]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 20,15
At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quecumque9 sunt in domo mea viderunt, nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
9 quecumque] que
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 20,16
Dixit itaque Isaias Ezechie : Audi sermonem Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 20,17
Ecce dies venient et auferentur omnia que sunt in domo tua et que condiderunt
patres tui usque in diem hanc in Babylone. Non remanebit quicquam ait Dominus.
Numérotation du verset
4Rg. 20,18
Sed et de filiis tuis qui egredientur a10 te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
10 a] ex
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 20,19
Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus est. Sit tantum11 pax et veritas in diebus meis.
11 tantum]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 20,20
Reliqua autem sermonum Ezechie et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aqueductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 20,21
Dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo.
Capitulum 20
Numérotation du verset
4Rg. 20,1
differentia
differentia
Numérotation du verset
4Rg. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {969}
In diebus illis.
Hic consequenter describitur Ezechie mirabilis sanatio, et primo huiusmodi sanatio describitur, secundo ex hoc surgens elatio reprimitur, ibi : In illo tempore. Circa primum premittitur mortis imminentis denuntiatio, secundo eiusdem dilatio, ibi : Qui convertit. tertio mirabilis sanatio, ibi : Dixitque Esaias. Circa primum dicitur.
marg.|
.1. In
diebus illis egrotavit Ezechias usque ad mortem.
quia per viam nature non poterat evadere. Dicunt autem aliqui, quod hec infirmitas contigit Ezechie, eo quod non reddiderat gratias Deo sufficienter de percussione exercitus Sennacherib. Sed hoc dictum improbat Rabbi Salomon per hoc quod Esaias dixit sibi postea. Et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc. Ex quo patet, quod percussio exercitus Sennacherib fuit post infirmitatem Ezechie et non ante. Dicit igitur, quod hoc accidit, eo quod moluerat accipere uxorem, quod tamen facere tenebatur, ut linea David in regno per ipsum continuaretur, propter quod convalescens accepit uxorem, de qua genuit Manassen. Et huic dicto videtur concordare littera sequentis capituli, ubi dicitur quod Manasses erat 21. annorum cum regnare cepisset mortuo patre qui vixit 15. ann. post suam sanationem, {970}ut in littera habetur. Potuit etiam esse alia causa infirmitatis Ezechie, ut per eius sanationem mirabilem Deus glorificaretur, sicut de ceco nato dicitur Ioan 9.a.
marg.|
.2.
Precipe domui.
id est ordina testamentum tuum.
marg.|
.3.
Morieris enim.
Revelatio enim prophetica aliquando fit secundum dispositionem causarum inferiorum, et non secundum quod est in mente divina, et sic fuit in proposito, quia talis erat infirmitas Ezechie, quod via naturali mortem non poterat evadere, sic intelligitur denuntiatio prophete. Morieris, etc. per hoc tamen non exclusit propheta, quin ex Dei gratia sanari posset, propter quod Ezechias convertit se ad orandum dominum pro sua sanatione, quod non fecisset si propheta sibi mortem denuntiasset, secundum ordinem voluntatis divine.
marg.|
.4.
Qui convertit.
Hic consequenter describitur mortis pronuntiate dilatio per orationem Ezechie, cum dicitur. Qui convertit ut oraret secretius et devotius, et non impediretur ab assistentibus.
marg.|
.5.
Memento quomodo ambulaverim.
Non dicit hoc per iactantiam, sed magis ad gratiarum actionem, recognoscens quod hoc fecisset ex voluntate divina, ut sic gratus de precedentibus ulteriorem gratiam impetraret.
Numérotation du verset
4Rg. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {
971
}
.1. Et antequam egrederetur Isaias mediam partem id est curie domus regie.
marg.|
.2.
Audivi orationem.
eam acceptando.
marg.|
.3.
Vidi lachrymam tuam.
id est lachrymas, sicut dicitur Ex. 8. Venit musca gravissima etc. id est multitudo etc. sic in proposito quia Ezechias flevit fletu magno ut dicitur in littera.
marg.|
.4.
Die tertio ascendes.
sanatus, dicit Rabbi Salomon quod illa dies fuit in qua exercitus Sennacherib fuit percussus, et sic Ezechias ascendit in templum, ad reddendum gratias de sua sanatione, et de liberatione populi sui de manu Sennacherib.
marg.|
.5.
Et addam.
istud denuntiavit propheta secundum ordinem cause prime, videlicet prout erat ordinatum in divina mente, et illud quod sic revelatur et denuntiatur, immutabiliter impletur.
marg.|
.6.
Et protegam urbem istam propter me.
id est propter gloriam nominis mei quod Sennacherib blasphemavit.
marg.|
.7.
Et propter David servum meum
id est propter merita eius principaliter, et non aliorum in regno sibi succedentium.
marg.|
.8.
Dixitque Esaias.
Hic consequenter ponitur Ezechie mirabilis sanatio, {972}cum dicitur.
marg.|
.9.
Afferte massam ficorum.
Dicunt enim aliqui, quod ficus et alia dulcia aggravant infirmitatem illam quam habebat Ezechias, ut sic fieret mirabilior sanatio per appositionem illius quod natum erat aggravare.
marg.|
.10.
Quod erit signum.
Hoc non petivit ex incredulitate vel diffidentia, sed magis ex confidentia divina, et ut magis appararet eius gloria multiplicando mirabilia.
marg.|
.11.
Vis ut ascendat umbra,
etc id est procedat ultra et sic habetur in hebreo . Ex quo etiam patet, quod illud horologium erat ad solem ad cognoscendum horas diei per eius umbram. Et dicunt aliqui, quod duae linee faciebant unam horam, et secundum hoc illa dies artificialis fuit augmentata 10 horis. Alii vero dicunt, quod quelibet linea faciebat unam horam, et sic illa dies augmentata 20. horis 10. retrocedendo ad Orientem et 10. redeundo ad locum pristinum, et sic illa dies artificalis fuit 32. horarum, quia ante habebat 10. horas, et postea duas habuit sole tendente ad occasum, et hec videtur opinio Dionysii in epistola ad Policarpum. ubi loquens de ista retrocessione solis dicit sic. Sol cum decima hora esset, Deo precipiente repedavit ad Orientem aliis decem horis designatis, deinde rursus decem horis aliis ad Occidentem currente sole, sed et residuis diei duabus horis.
Numérotation du verset
4Rg. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {973}
.1. In
illo tempore.
Hic consequenter reprimitur resurgens elatio, et primo ipsa elatio describitur, et secundo reprimitur. Venit autem Esaias. Circa primum sciendum quod Babylonii erant intenti circa cursus syderum. Unde et astronomia primo fuit inventa in Chaldea, secundum aliquos, cuius metropolis {974}est civitas Babylon, et ideo quando perceperunt retrocessionem solis predictam contra cursum nature, fuerunt soliciti querere qualiter hoc acciderat. Et cum audissent, quod hoc fuerat in sanatione Ezechie, de consilio sapientum rex Babylonis.
marg.|
.2.
Misit
etc.
ad Ezechiam. In
signum reverentie.
marg.|
.3.
Litteras.
ad sciendum de illa retrocessione Solis mirabili, et hoc est quod{975}dicitur secundi Paralipomenon trigesimosecundo, quod nuntii regis Babylonis missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram.
Numérotation du verset
4Rg. 20,ad litteram
marg.|
.1.
Letatus est autem in adventu eorum Ezechias.
Letitia inepta procedente ex elatione, eo quod tantus rex et de tam longinqua terra misisset ad eum nuntios et munera.
marg.|
.2.
Et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum,
Dicit Rab. Salomon, quod non solum ostendit eis ea que erant in thesauris suis, et in domo sua, sed etiam ea que secretissime et reverentissime servabantur in templo, scilicet unctionem regum et pontificum, et tabulas testimonii, et legem, que nullo modo erant gentibus ostendenda et hoc notatur cum dicitur : Et in omni potestate sua. Sequitur :
marg.|
.3.
Venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam.
Hic consequenter describitur predicte elationis et transgressionis reprehensio cum dicitur.
marg.|
.4.
Quid dixerunt viri isti aut unde,
etc. Non quesivit hoc ex ignorantia quia totum erat sibi a Deo revelatum : sed ut ex responsione Ezechie {976}convenientius argueret eum.
marg.|
.5.
De terra longinqua,
etc. quasi dicat, hoc fuit mihi ad magnam gloriam. Et ideo ostendi eis regni mei magnificentiam.
marg.|
.6.
Ecce dies venient et auferentur omnia que sunt in domo tua et que condiderunt partes tui usque in diem hanc in Babylonem.
Istud fuit completum quando Nabuchodonosor omnia pretiosa transtulit de Ierusalem in Babylonem, ut habetur infra vigesimoquinto capitulo.
marg.|
.7.
Sed et de filiis tuis quis egredientur a te quos generabis.
Istud fuit impletum in Daniele et sociis suis, qui fuerunt de semine regis Iude educti in Babylonem et nutriti et eruditi, ut possent stare in palatio regis Babylonis, ut habetur Danielis primo.
marg.|
.8.
Dixit Ezechias ad Esaiam : bonus est sermo Domini quem locutus est.
penituit enim, et sic acceptavit Domini sententiam supra se et regnum suum, propter quod et pena ista non fuit inducta temporibus suis, sed fuit dilata usque ad tempus Ioacim et Sedechie. Quod cum sibi dictum fuisset per Esaiam dixit : Sit tantum pax et veritas in diebus meis. Sequitur :
Numérotation du verset
4Rg. 20,ad litteram
marg.|
marg.| {977}
.1.
Et quomodo fecerit piscinam et aque, et introduxerit aquas in
{978}civitatem. De hoc habetur plenius. 2Par. 32. ubi dicitur : quod hoc fecit Ezechias, ut reges. Assyriorum venientes contra Ierusalem paterentur defectum aque in obsidione, si venirent ad obsidendum.
Numérotation du verset
4Rg. 20,moraliter
marg.|
marg.| {969}
.1. In
diebus illis.
Secundum doctores Latinos Ezechias de tanta victoria divinitus sibi data non reddidit Deo gratias ut debuit propter quod infirmitate percussus fuit. Dicit autem Aug. In Enchiridion, quod Deus aDeest omnipotens et bonus, quod non sineret mala fieri nisi inde eliceret bona maiora, et sic aliquando Deus permittit bonos cadere, ut resurgant fortius in virtute {970}Sic enim permisit Moysen et Aaron peccare in aquis contradictionis. Et hoc modo Ezechiam regem permisit peccare in victoria a Deo sibi data, illam plus debito suis meritis attribuendo propter quod mori corporaliter demeruit sicut Esaias sibi dixit.
marg.|
.2.
Precipe domui.
Sed quoniam ipse veraciter penituit, sicut dicitur in textu. Qui convertit
faciem
. Sequitur :
marg.|
†
Flevit itaque.
ideo secuta est Dei misericordia dicentis sibi per Esaiam.
Numérotation du verset
4Rg. 20,moraliter
marg.|
marg.| {
971
}
.2.
Audivi orationem tuam.
Et quia non solum consecutus fuit a Domino corporale bonum sed etiam spirituale, subditur :
marg.|
.4.
Die tertio.
Per quod significatur ascensus ad culmen virtutum.
prol.|
{972}
marg.|
.5.
Et addam.
Per quam additionem significatur cumulatio meritorum. Sic igitur in dictis Ezechias figura fuit cuiuslibet boni viri, qui Deo permittente et diabolo procurante cadit in aliquod peccatum, sed ex Dei misericordia resurgit ad maius bonum.
marg.|
.11.
Vis ut ascendet,
etc. Sequitur :
Numérotation du verset
4Rg. 20,moraliter
marg.|
marg.| {
973
}†
Nec hoc.
Istud mirabile signum pre figuratio fuit incarnationis divine, que est factum mirabilissimum. Per decem enim lineas decem ordines significantur electorum secundum assignationem aliquorum doctorum. Per novem lineas significantur novem ordines angelorum, et hominum, ad eosdem {974}ordines assumptorum. Per decimam vero lineam significatur ordo decimus .s. hominum beatorum, qui tamen non pervenerunt usque ad aliquem ordinem angelorum. Per hoc autem quod sol retrocessit decem lineis, significatus fuit descensus filii Dei, qui est sol iustitie ad assumendam nostram humanitatem mortalem dictis ordinibus inferiorem.
Numérotation du verset
4Rg. 20,additio
prol.|
{977}In capitulo 20. ubi dicitur in postilla Vis ut ascendat umbra, id est ut procedat ultra.
prol.|
Circa hoc signum factum Ezechie prout hic in postilla exponitur communis expositio doctorum multa possunt considerari admiratione digna. Primo quia licet omnia vera miracula non possunt nisi potentia Dei infinita produci. Unde Augustinus ad Volusianum. In rebus mirabiliter factis tota ratio facti est potentia facientis, tamen quedam miracula per compassionem ad facilitatem nature dicuntur aliis maiora. unde inter omnia miracula, que a Deo tam in veteri quam in novo testamento facta leguntur, summum gradum tenent illa que nullo modo natura facere potest, ut sunt retrocessio solis, et glorificatio corporis humani. Nam resuscitatio mortuorum seu illuminatio cecorum a nativitate, licet magna sint miracula, non tamen attingunt summum gradum predictum. Potest enim natura vitam introducere de novo in corpore vitam non habente, licet non in corpore iam mortuo. Potest etiam prestare visum, sed non ceco, ut latius declarat S. Thom. prima parte q. 105. art. ult. In cor. questionis.
marg.|
Mirandum ergo est quare Deus voluit miraculum in summo gradu exercere, s. retrocessionem solis circa sanationem Ezechie, ubi videbatur sufficere unum de minimis. Hoc enim signum petivit Ezechias solummodo, ut certificaretur de sanatione sua, et quod ascenderet in die tertia ad domum Domini, ut expresse patet in littera. Confirmatur hec ratio. Nam secundum doctores miracula per Christum facta per transmutationem, corporum inferiorum, non ita evidenter ostendebant ipsius divinitatem, sicut miracula per ipsum facta per transmutationem cursus celestium corporum, que a solo Deo immobiliter sunt ordinata, sicut Tho. In 3. par. q. 44. ar. 2. In cor. A. ubi allegat Dio. hoc dicentem, sed in hoc casu, scilicet in sanatione Ezechie, non requirebantur talia miracula fieri que sufficerent ad ostendendum sufficientem divinitatem Christi. Preterea ille tenebre que facte sunt in universa terra tempore passionis Christi, ut Luc. 23. testante Dio. In epistola ad Policarpum qui in hoc tempore in Egypto existens inspexit, causate fuerunt ex vera eclypsi procedente per interpositionem lune inter terram et solem. Contra quod arguit Origenes super Mattheum, in nomine quorumdam filiorum huius seculi, dicens : Quomodo hoc factum tam miraculosum nemo Grecorum aut {978}barbarorum scripsit.
marg.|
Ad quod respondetur per doctores, quod astrologi ubique terrarum tunc temporis existentes non solicitabantur de observanda eclypsi, quia tunc non erat secundum eorum computum, sed illam obscuritatem ex aliqua impressione aeris putaverunt accidere, sed in Egypto ubi raro nubes apparent, propter aeris serenitatem, solicitus fuit Diony. et socii eius ut circa illam obscuritatem solicite attenderent. Ex quibus in proposito multo fortius admirandum est quomodo astrologi ubique terrarum dispersi videntes unam diem excedere per viginti, vel saltem decem horas mensuram consuetam, hoc non scripserunt. quod non solum astrologis, sed etiam simplicibus regibus, vel principibus mirandum est hoc in chronicis non scripsisse : presertim quia secundum opinionem communem postquam illa dies transiverat. 10 horas artificiales, et sic sol non distabat ab occasu, nisi per spatium duarum horarum artificialium, tunc retrocessit versus orientem per spatium 10 horarum secundum quosdam. secundum vero alios per viginti, et sic oportet dicere, quod secundum utrosque in eadem die sol bis attigit lineam meridianam, scilicet in cursu suo naturali. et secundo in cursu retrogrado, que quidem mutatio non solum valde monstruosa et insolita, sed etiam patentissima nedum a sapientibus, sed etiam a rudibus agricolis necessario sentiretur, et sic nulla videtur ratio excusans talem conscriptionem. Nec valet dicere quod Babylonii qui erant intenti circa cursum syderum, quando perceperunt retrocessionem solis predictam contra cursum nature fuerunt soliciti querere qualiter hoc acciderat. Et cum audissent quod hoc fuerat in sanatione Ezechie, de consilio sapientum rex Babylonis misit ad Ezechiam munera, et litteras ad sciendum de illa retrocessione solis mirabili ; prout Postillator dicit infra, quod tamen non videtur ad tollendam huiusmodi admirationem sufficere ex tribus.
marg.|
Primo quia ut dictum est, tanta mutatio, et tam longa, et evidens, et insueta non solum ab astronomis erat sentienda, sed etiam a vulgaribus quibuscumque ubique terrarum existentibus, non tamen legitur de aliquo quod de hoc tractasset sydera investigando, seu rerum gesta narrando, nisi solum de rege Babylonis. Secundo, quia Chaldei qui erant totaliter infideles, licet audirent quod hoc fuerat factum tempore sanationis Ezechie, non tamen habebant rationem cogentem ipsos credere, quod hec mutatio haberet respectum singularem ad Ezechiam, sic ut propter ipsum Ezechiam fuisset factum. Nam sicut hic contigerat in horologio Achaz Hierosolymitano, {979}pari modo et forma fuit in horologio, vel in aliis instrumentis horarum in Babylonia, et ubique terrarum : et sic non cogebantur Babylonici credere hoc fuisse factum propter aliquam personam singularem ex providentia divina, sed potius secundum suam infidelitatem hoc credidissent fuisse ex aliqua causa sibi occulta casuali seu naturali, sicut de Pharaone et Palestinis legitur, et de aliis infidelibus, qui non attribuebant illa que videbant contra seu preter cursum nature fieri divine potentie neque providentie, ut patet Ex. 8. et 9. et 1Rg. 6 tertio, quia ex augmento. 10. vel 20 : horarum in una die preter cursum solitum, necesse est, ut contingerent magni errores in computatione celestium motuum, qui quidem motus mensurantur et certificantur per motum solis diurnum, sed non legitur quod percepissent astrologi qui contemplantur sydera, et computant menses, ut dicitur Is. 47. Hec etiam in eorum computis de eclypsibus coniunctionibus seu oppositionibus planetarum postea aliquis error notabilis successit, quod tamen necessario contigisset, si tot hore fuissent augmentate in una die preter cursum solitum naturalem, et ipsi non percepissent, que omnia sunt manifesta cuicumque in illa arte aliqualiter perito. Si autem obiiciatur contra predicta dicendo, quod ex statione solis sub Iosue, ut habetur supra Iosue 10. possunt sequi similia inconvenientia. Primo quia Deus fecit ibi unum de summis miraculis ubi suffecisset minus. Secundo, quia nemo astronomorum illam stationem scripsit, nec inde fuit secutus error in computis eorum. Dicendum ad primum quod illud sub Iosue factum fuit ad magnam gloriam Dei qui volebat in conspectu gentium magnificare totum populum Israeliticum in ingressu terre. Et etiam prolongatio illius dici fuit utilis, vel quasi necessaria ad ultionem de inimicis, eo quod non sufficiebat ad. hoc illud modicum quod restabat de die naturali, nihil autem istorum contingebat in sanationem Ezechie, presertim in certificando cum solum de sua brevi sanatione. Ad secundum vero dicendum quod tempore Iosue nondum erat ars astronomie inventa, quod patet ex hoc : nam Ptolomeus Philadelphus, qui fuit ipsius principalis investigator et inventor non allegat de investigationibus antiquis, nisi tantum a trecentis annis fere ante eum, ut patet in quarto sui Almagesti, et in aliis locis eiusdem libri. Sed constat quod Ptolomeus ille suit tempore Machabeorum qui fuerunt post Iosue per 900. annos fere. et sic cum tunc scilicet tempore Iosue non essent tales inuestigatores syderum nec computatores cursuum celestium, non erat ibi locus notandi nec errandi in talibus computis. secus de tempore Ezechie : quoniam iam incipiebant homines investigare et computare cursum syderum, ut patet ex verbis Is. 47. superius allegatis. Sed ad predictas admirationes tollendas, et veritatem littere prout plane sonat prosequendam. aliter videretur dicendum. unde absque alia temeraria assertione, et salva semper sanctorum doctorum auctoritate. hoc signum secundum propriam significationem littere, necnon et rationis convenientiam non fuit factum in corpore solis, nec in ipsius cursu naturali, neque in omnibus radiis a sole per orbem procedentibus, sed tantum in radiis solaribus, qui horologium Achaz tangebant. et in umbra ipsius horologii a radiis solaribus, et interpositionem corporis opaci eiusdem horologii causata. unde licet hoc fuisset tantum miraculum, quod non nisi virtute divina fieri possit : non tamen attigit summum gradum miraculorum supra di. prout patet intuenti distinctionem graduum miraculorum quam sanctus Tho. ponit prima parte. q. allegata. In eo. ar. In cor. questionis. Pro cuius declaratione attendendum est, quod in horologio Achaz mensurabantur distinctiones horarum per extensionem litterarum umbralium, que coniunguntur radiis solaribus. sicut in multis instrumentis astrologicis artificialiter hoc consuevit fieri, in qua mensuratione. 12. hore artificiales distinguebantur per 7. lineas umbrales in ipso horologio assignatas. Disposuit tamen Deus miraculose, quod sole incedente cursu suo absque aliqua variatione seu retrocessione, radii solares in horologio Achaz tantum, et non alibi retrocesserunt per 10. gradus, et iterum reversi sunt per alios 10. gradus, in qua quidem retrocessione radiorum, et eorum reversione illa dies nec fuit maior vel minor solito : nam motus solis non fuit in aliquo variatus a cursu naturali, ut dictum est, nec etiam radii eius universales, sed tamen radii solares qui in horologio Achaz continebantur, prout finaliter imaginari potest in presenti figura. In qua figura horologium Achaz componitur ex quadam columna perpendiculariter posita super basim horizontis eque distantem, que quidem columna sit d. b. et basis sit, a. b. c. et sit a. pars orientalis. c. vero occidentalis. distinguatur etiam predicta basis per 12. lineas : quarum sex sunt a parte orientali : et alie sex a parte occidentali, sic ut attingente umbra radio solari immediate continua ad lineam d. q. versus occidentem sit prima hora artificialis diei, deinde {980}accedente ad lineam. d. p. sit secunda hora, et sic ut consequenter usque ad lineam, d. b. ubi sunt sex hore artificiales, et per consequens meridies, ulterius tendente sole ad occasum et accedente umbra cum radio solari continua ad d. l. que est prima linea a columna versus orientem. erit. 7. hora et sic consequenter usque ad. d. a. ubi erit. 12. hora. Supponatur ergo quod a tempore quo hoc signum fuit factum fluxerant. 10. hore artificiales ipsius diei, et remanebunt due hore transeunde unde et pro tunc radius solaris similiter et umbra ei continua fuisset linea. d. f. que decima linea est a linea. d. q. que significat primam horam : unde et ulterius sole tendente ad occasum ille radius cum umbra sibi continua successive attingeret ad quintam, deinde ad sextam in complementum. 12. horarum cursu naturali assueto. Supponatur tamen quod Deo mirabiliter operante, licet sol suo cursu solito tenderet in occasum, radius vero solaris in hologio Achaz singulariter existens retrocessit a linea. d. f. predicta usque ad lineam. d. g. et consequenter in. d. h. et sic successive donec attingit lineam .d. q. et inde reversus est radius solaris cum umbra sibi continua a linea. d. q. usque ad lineam. d. a. ubi concurrit cum radio solari cursu suo naturali incidente, que quidem retrocessio et reversio non amplius duraverunt, quam per duas horas, ut sic simul terminaretur dies artificialis cum retrocessione et reversione radii solaris et umbre, et sic illa dies in toto orbe nec fuit maior nec minor solito : nec etiam in horologio Achaz, reflexio tamen radiorum solarium seu retrocessio, similiter et eorum reversio fuerunt tantummodo in horologio Achaz, supernaturaliter facte, prout fuit pretactum. Hanc expositionem protestatur littera primo cum dicit. Vis quod ascendat umbra 10. lineis, an ut revertatur totidem gradibus, que fuerunt verba Is. dantis optionem Ezechie circa hoc miraculum, ubi non dixit nisi solum de umbra si vellet quod tenderet cursum suum, vel retrograderetur, et nihil dixit de sole. Similiter hoc patet in responsione Ezechie, ubi dixit : Facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. hoc est dicere, quod non esset tam evidens miraculum si cursu suo scilicet velociori umbra incederet, sed voluit quod retrocederet, et patet quod in hac responsione nulla fit mentio de sole : sed tantum de umbra a sole et columna horologii causata. Hoc idem patet in executione ubi dicitur. Et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in hologio Achaz retrorsum. decem gradibus, ubi nulla sit mentio de sole, sed tantum de umbra ut dictum est. Hoc idem patet Is. 38. ubi de hoc agitur, ubi scilicet dicitur. Ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz, etc. ubi similiter tantum de umbra fit mentio. Nec obstat quod sequitur : Reversus est sol. 10. lineis, quia statim subdit : In lineis quibus descenderat, ad denotandum, quod sol in suo cursu non descenderat, sed tantummodo in illis gradibus Achaz. Sepe etiam in Scriptura dicitur aliquid de sole quod non verificatur de corpore suo, sed de radiis eius, sicut Ione 4 capitulo Percussit sol super caput Ione id est radius solis. Confirmatur etiam hec expositio ex hoc quod legitur circa miraculum factum Iosue de statione solis, Ios. 10. nam ubi dicitur in translatione nostra. Non fuit antea nec postea tam longa dies obediente Domino voci hominis, in hebreo dicitur. Non fuit antea nec postea sicut dies illa, etc. ubi videtur quod negat similitudine illius diei non secundum longitudinem, sed in hoc quod Deus condescendit deprecationi hominis in tanto miraculo, quod non esset verum si condescendisset voci Isaie, seu Ezechie in simili et etiam in maiori, maior enim esset retrocessio solis quam eius statio, sicut magis contradicit uni motui motus contrarius ipsius quam quies. Facit etiam ad hoc quod habetur. 2Par. 32. ubi de hac materia tractans dicit quod principes Babylonis missi fuerunt ad eum, scilicet Ezechiam ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, non enim dixerat de portento quod acciderat in sole seu in mundo, sed solum dixit, super terram, quod debet referri ad terram Iude ubi erat Ezechias, alias non oportebat quod requirerent eum si in toto mundo contigisset, et sic habetur propositum.
Numérotation du verset
4Rg. 20,replica
prol.|
REPLICA: In capit. 20. ubi post. exponit miraculum et signum datum Ezechie prout communiter hoc doctores exponunt Burgensis fimbrias suas magnificat, et dilatat admirando.
prol.|
Primo nititur querere rationem quare Deus facit maximum miraculum propter sanationem Ezechie, cum unum de minimis suffecisset. In hac admiratione Burgensis primo peccat quia pretendit omnium rerum querere rationes, et hoc secundum Aristotelem est micologia, presertim miraculorum rationem, quorum ratio non est nisi divina voluntas, cuius causa et ratio queri non debet, ut vult beatus Augustinus 21, De civitate Dei, c. 7.
prol.|
Secundo admiratur vehementius si tale miraculum ponitur factum in retrocessione solis, et quomodo astrologi non perceperunt, et si perceperunt, quomodo non reliquerunt {980}in scriptis suis, et quomodo error non in compositis contigisset ; sed verum admirationes iste locum habent tempore Iosue in solis statione, sicut in eclypsi tempore passionis Christi. Burgensis autem putans velle hanc difficultatem evadere, dat differentiam inter miraculum factum tempore Iosue et illud, dicens ad primum, quod illud est factum ad magnam gloriam Dei, et fuit necessarium propter ultionem de inimicis. In isto autem nec fuit magna Dei gloria, nec singularis victoria, sed solum sanatio Ezechie, et prolongatio sue vite.
prol.|
Ad secundum de astrologis dicit quod tempore Iosue nondum erat ars astronomie, inventa, etc. Sed ista videntur frustra dicta. primum, quia istud signum videtur plus pertinere ad Dei gloriam quam illud tempore Iosue. Nam et si tunc facta est ultio de blasphematoribus Dei, et si tunc facta sit debellatio civitatis profane, nunc defensio civitatis sancte, et si tunc debellati sunt reguli per gladium, nunc debellatus est sine gladio monarcha oppressor omnium regnorum. Nec verum dicit Burgensisquod istud pertineat ad solam sanationem Ezechie, dicitur namque in littera : Hoc erit signum quod dominus facturus est sermonem quem locutus est. Sermo enim Dei signum hic allegatus in eodem c. cum dicitur : Audivi orationem tuam et vidi lachrymam tuam, et ecce sanavi te, die tertio ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim annos, sed et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem hanc : et protegam urbem istam, etc. Unde apparet quod minimum in hac re fuit sanatio Ezechie, nam illa fieri potuisset minore virtute quam divina : alia autem non nisi de virtute fieri potuerunt scilicet incineratio corporum armis et vestibus illesis, etc. Istud etiam signum fuit magis necessarium et utile quam illud. Nam aliter potuit fieri ultio de hostibus quam per stationem solis, potuit enim fieri in nocte sicut tempore Gedeonis, de quo Iudicum 7. In hoc autem inopinabili, et cunctis stupendo negotio necessarium fuit unum de maximis fieri signis, et potissimum pro conversione populi, et fidei reparatione. Achaz enim pessimus omnem populum induxit ad idololatriam 4Rg. 16. Ezechias filius eius optimus populum reduxerat in pace ad cultum veri Dei. Ad autorizandum igitur hanc difficilem reductionem utile fuit, imo per necessarium fieri aliquod magnum signum. Cuius dicti verisimilitudo accipitur a blasphemia Rabsacis et regis Assyriorum sup. cap. 18. et 19. ubi dicitur : Non vos seducat Ezechias, neque fiduciam vobis tribuat super
dominum
dicens : Eruens liberabit nos dominus, et non tradetur civitas in manus regis Assyriorum, nolite audire
Ezechiam
, etc. Ecce numquid in his angustiis populus fuit confortandus in fide Ezechie, et aliquo maximo signo confirmandus contra talem diaboli et instrumenti eius impulsum ? Que omnes difficultates tempore Iosue non erant. nam eius populus fuit in deserto per mirabilia signa firmatus. ut patet in fine Deuteronomii et in libro Iosue per totum, etiam populus fuit multus, potens se defendere, et hostes impetere de communi cursu sine mirabili signo, hic autem populus fuit paucus a fide aversus, et noviter in parte reductus, et fortissimis hostibus impeditus : que omnia patent ex hoc loco quarti libri, et 32. secundi Paral. Secundum etiam dictum Burgens.quod scilicet tempore Iosue ars Astronomie nondum fuit reperta, est irrationabile, nam Iosephus dicit Abraham in Egypto docuisse astronomiam, ut patet in correctorio ultimo Gn. 24. Et Scholastica historia habet, quod Cham filius Ne, alio vero nomine Zoroastres, cum regnaret in Thracia invenit artem magicam, et septem liberales artes scripsit in 14. columnis, in septem eneis contra diluvium aque, et septem lateritiis, contra diluvium ignis, una autem artium liberalium scitur esse astronomia. Preterea in theorica planetarum dicitur : Compositores tabularum super Arim dicuntur fuisse Nemroth, Hermes, Iconius, Ptolomeus, Albategni, Algorismus, Albumasar. Non igitur Ptolomeus fuit artis inventor, quia Aristoteles longe eo prior fecit mentionem de illa arte, quia primo Metaphysice et 12. Metaphysice adducit autores illius sui temporis Eudoxum, Calippum, qui scripserunt de motibus planetarum, eclypsis solis et lune passionibus. unde ex scriptis primorum proculdubio Alfonsus traxit differentias et distantias earum additionem, et diminutionem lune, etc. prout in tabula sua continentur. Stant igitur et manent admirationes mote de signo stationis tempore Iosue : et retrogradationis tempore Ezechie. Sed Burgensis ad modum Ismael se erigit contra omnes ; nulla fretus auctoritate sive scripture fundamento. Dicit enim in hoc signo solem non retrocessisse, nec diem fuisse longiorem, nec breviorem solito, et dicit signum illud solum fuisse ad causandam umbram in horologio Achaz per interpositionem corporis opaci, ut inter radium solis, et planitiem horologii, et imaginatur hic chimeram et aureos montes. Sed ex hoc modo dicendi plura contingunt inconvenientia. Primum quia sententie sanctorum Doctorum sine ratione contraire presumit, et quod in postilla declinante aliquando sententiam doctorum ex magna ratione valde communiter redarguit : hoc hic et alibi ex sola phantastica imaginatione facere non erubescit. Secundum inconveniens, quia Burgens. coincidit in perfidiam Apolliphanis. {981}quem redarguit divus Dionysius auctoritate apostoli Pauli epistola sua septima missa Polycarpo, ubi sanctus Dionysius expresse ponit solem retrocessisse et diem fuisse triplicatum, et quod sacerdotes Persarum in suis memorialibus faciant recordationem de die triplicato solis, quando illud miraculum fuit factum. unde apparet quod sanctus Diony. viderit libros antiquorum, quos Burgens. ignoravit. Tertium inconveniens quia beatus August. secundo libro de mirabilibus sacre scripture ca. 4. dicit illud miraculum vere in sole factum, imo amplius, quod non modo in sole, sed etiam in luna et in ceteris luminaribus celi. Nam stante sole sub Iosue, stetit et luna ait, reddens rationem, ne inquit meatus luminum inconvenienter turbaretur : que ratio tenet de ceteris luminaribus sicut de luna. Sicque sicut steterunt omnis luminaria stante sole sub Iosue, ita et sub Ezechia retrocedente sole cetera luminaria retrocedebant, et ita in computis motuum non potuit fieri error, prout replicat Burgens.quia sive stando sive retrocedendo semper remansit idem aspectus corporum celestium inter se : quod probat beatus Aug. per computum circulorum a principio mundi usque ad tempora et mortem Manichei ubi. supra Quartum inconveniens. quiaBurgens. fundat suam imaginationem super impossibile, quod videlicet causatio umbre in horologio Achaz attendatur penes horas inequales et artificiales Cum enim movetur et equaliter et uniformiter, et linee in horologio sint fixe et permanentes, semper causabit umbras secundum horas equales que sunt hore diei naturalis, et ille cum artificialibus numquam coincidunt, nisi in utroque puncto equinoctialis. alias artificiales hore singulis diebus breviarentur vel longarentur. ideoque non est instrumentum imaginabile in quo per umbram solis recipiantur hore in equales, nisi mediante perpendiculo : quod cadit non secundum motum solis, cum non sit fixum, sed secundum voluntatem capientis umbram. quia potest eodem modo cedere nulla luce solis existente in nostro hemispherio. Quintum inconveniens, quiaBurgens.secundum modum suum phantasticum ponit multa miracula ubi unum sufficit quod est contra beatum Aug. de mirabilibus sacre scripture, sola enim retrocessio miraculosa corporum sufficit ad retrocessionem umbre decem lineis, et etiam omnium aliorum ad hoc pertinentium. Sed secundum Burgensem imaginationem oportet separari radium a sole actualiter causatum, vel oportet illum radium in horologio Achaz dicere non esse a sole, sed a Deo specialiter creatum, et nihil habere commune cum sole, sed separatum secundum esse, et operari. Item opertet in Burgens. miraculo separare actualiter accidens a subiecto, quia radium a radio. nisi fingatur Deus ad effectum illius miraculi creasse lucem singularem factivam illius umbre cum opaco interposito. Item tunc oporteret fingere talis lucis ficte singularem motum contra motum solis et aliorum syderum, sicut in stella Epiphanie, quia sole procedente ad occasum cum suis umbris pro diei complemento illam lucem oporteret procedere versus orientem cum suis umbris pro retrocessione. Item oportuisset lucem illam fuisse sole clariorem ad offuscandum solis lucem, et per consequens umbram a sole causatam, sicut orto sole cessat luna causare umbram, alias enim visa fuisset in horologio umbra procedens solis, et umbra retrocedens illius fabricate lucis, quod potius fuisset prodigium quam miraculum. Item oportuisset hanc lucem redire in preiacentem materiam ministerio illius miraculi completo, et habuisset hoc miraculum aliquid simile cum evangelico miraculo Epiphanie. que et alia sunt absurda, et ad huiusmodi miraculum non pertinentia, sed abiicienda tanquam sine ratione dicta. Nec valet ratio movensBurgens. quasi statio et retrogradatio solis summum gradum teneat in miraculis, et ad hoc allegat S. Tho. quia sic dicere est contradicere B. Aug. primo de trini. ca. 6. ubi dicit maximum miraculum suscitare mortuum. Nec iuvat imaginationem suam quod allegat ex littera, quod fit tantum mentio de retrocessione umbre, non solis, quia etiam dicitur de sole Is. 38. quod retrocessio facta sit in sole, et sequitur : Reversus est sol decem lineis, sed Burgensis volens evadere manifestum textum dicit in Scriptura sepe dici de sole quod de corpore solis non verificatur, sed tantum de radiis, allegat ad hoc Ione 4. « Percussit sol caput Ione ». Sed extranea est ista evasio, et contra rationem, cum enim sol sit causa effectiva radiorum, quicquid igitur verum est dicere radium solis fecisse, verum est et solem fecisse : quia in illo genere cause quicquid est causa cause, est causa causati. Et vulgo dicitur quod quis per alium fecit, per se fecisse videtur. Si igitur per contactum radiorum caput Ione percussum dicitur, verum est etiam proprie solem caput eius percussisse, nisi velit Burgens. ponere radium separatum a sole speciali miraculo, quod supra improbatum est. Reliqua que Burgens. somniat, modicum sunt ad expositionem littere valentia, nec valet quod addit, quod signum illud dabatur propter Ezechiam, et eius sanationem, quia dicit dominus Deus, ut patet in littera, quod fecit propter bonitatem suam, et propter David servum eius. Et sic finiuntur Replice librorum Regum, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_20)
Notes :