Capitulum 21
Numérotation du verset
4Rg. 21,1
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Aphsiba.
Numérotation du verset
4Rg. 21,2
Fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 21,3
Conversusque est et edificavit excelsa que dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel et adoravit omnem militiam celi et coluit eam.
Numérotation du verset
4Rg. 21,4
Extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus : In Hierusalem ponam nomen meum.
Numérotation du verset
4Rg. 21,5
Et extruxit altaria universe militie celi in duobus atriis templi Domini,
Numérotation du verset
4Rg. 21,6
et traduxit1 filium suum per ignem. Et ariolatus est et observabat2 auguria, et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.
1 traduxit] transduxit
Weber
|
2 observabat] observavit
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 21,7
Posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius, in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel : Ponam nomen meum in sempiternum,
Numérotation du verset
4Rg. 21,8
et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia que precepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
Numérotation du verset
4Rg. 21,9
Illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 21,10
Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens :
Numérotation du verset
4Rg. 21,11
Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia que fecerunt Amorrei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis.
Numérotation du verset
4Rg. 21,12
Propterea hec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam, ut quicumque audierit tinniant ambe aures eius,
Numérotation du verset
4Rg. 21,13
et extendam super Hierusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabule, delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius,
Numérotation du verset
4Rg. 21,14
dimittam vero reliquias hereditatis mee, et tradam eas in manu inimicorum eius, eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,
Numérotation du verset
4Rg. 21,15
eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum de3 Egypto usque ad diem hanc.
3 de] ex
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 21,16
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Hierusalem usque ad os, absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino.
Numérotation du verset
4Rg. 21,17
Reliqua autem sermonum Manasse et universa que fecit, et peccatum eius quod peccavit, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 21,18
Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus sue, in horto Oza4 et regnavit Amon
4 Oza] Aza
Weber
filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 21,19
Viginti duo5 annorum erat Amon cum regnare cepisset et duobus6 annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Messallemeth filia Arus de Ietheba7.
5 duo] et
praem. Weber
|
6 et duobus] duobusque
Weber
|
7 Ietheba] Iethba
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 21,20
Fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius,
Numérotation du verset
4Rg. 21,21
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius, servivitque immunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas,
Numérotation du verset
4Rg. 21,22
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 21,23
Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua.
Numérotation du verset
4Rg. 21,24
Percussit autem populus terre omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 21,25
Reliqua autem sermonum Amon que fecit, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 21,26
Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Ozam8 et regnavit Iosias filius eius pro eo
8 Ozam] Aza
Weber
Capitulum 21
Numérotation du verset
4Rg. 21,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 49r
b
Numérotation du verset
4Rg. 21,ad litteram
marg.|
marg.| {983}
.1.
Duodecim.
Hic consequenter ostenditur quid factum sub Manasse rege Iuda, cuius primo describitur conversatio infidelis, secundo contra eum comminatio prophetalis. ibi : Locutusque est dominus tertio comminantium occisio crudelis, ibi : Locutusque est dominus. tertio comminantium occisio crudelis, ibi : Insuper et sanguinem. quarto mors Manasse et substitutio consimilis, ibi : Reliqua autem sermonum Manasse. Circa primum dicitur.
marg.|
.2.
Fecitque malum.
declinans ad omnem modum idololatrandi, ut consequenter ponitur in littera.
marg.|
.3.
Et adoravit omnem.
Solem, Lunam, Iovem, et alios planetas.
marg.|
.4.
Et extruxit.
Quod fuit magnus contemptus, scilicet exercere idololatriam loco cultus divini.
marg.|
.5.
Et traduxit.
modus huius traductionis expositus est supra 16. capit. de Achaz.
marg.|
.6.
Et ariolatus.
id est exercuit divinationem que fit in aris, super {984}quas immolatur demonibus.
marg.|
.7.
Et fecit.
Qualiter sit hoc intelligendum, dictum fuit sup. 1. lib. 28 capitulo
marg.|
.8.
Et aruspices.
Hi sunt qui in extis animalium immolatorum demonibus divinant. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.9.
Sed seducti.
Ex quo patet malitia ipsius Manasse extensive, quia populum fecit errare, et intensive, ex peccatorum gravitate.
marg.|
.10.
Locutusque.
Hic consequenter ponitur comminatio prophetalis, qua dominus volens populum revocare, mittebat frequenter prophetas ad arguendum peccata preterita, et comminandum penas futuras, sic ut peccati pudore, vel pene timore desisterent a peccatis, et patet lite. usque ibi :
marg.|
.11.
Ut quicumque.
Pre stupore et admiratione magnitudinis mali super Ierusalem futuri.
marg.|
.12.
Et extendam super Ierusalem funiculum.
id est in eadem mensura, et eodem pondere puniam regnum Iuda, in quo punivi regnum Israel, de qua punitione dictum fuit supra cap. 17. et 18.a.
prol.|
{985}
Numérotation du verset
4Rg. 21,ad litteram
marg.|
.1.
Et delebo. In
quibus nihil apparet de his que fuerant ibi scripta, sic Nabuzardan delevit Ierusalem incendendo domum Domini et domum regis, et domos Ierusalem per circumitum, ut habetur infra 25.
marg.|
.2.
Et ducam.
Loquitur ad similitudinem illius qui perfecte delet tabulas quia pluries ducit stilum super ceram ad totum complanandum. Sic rex Babylonis pluries spoliavit et captivavit populum Ierusalem, scilicet tempore Ioachim, et tempore Sedechie, ut habetur infra 24. et 25. cap.
marg.|
.3.
Eo quod.
quia licet humanum sit peccare, diabolicum tamen est in peccato perseverare.
marg.|
.4. In
super.
Hic consequenter describitur comminantium occisio crudelis, quia Manasses non solum prophetas Domini ad se missos non audivit sed etiam crudeliter occidit, et in magna multitudine, ad quod designandum subditur :
marg.|
.5.
Donec.
id est quantum potuit facere, sicut vas dicitur plenum usque ad os, quando non potest ultra capere, inter istos occisos fuit Esaias propheta, qui dicitur fuisse avunculus ipsius Manasse ex parte matris et propter hoc quod erat nobilis genere, non fuit ausus eum ita de facili interficere {986}sicut alios, sed quesivit occasionem de lege, ut habetur in quodam libro Hebraico, qui dicitur lehamoth, dicens. Tu dixisti : Vidi dominum sedentem super solium excelsum, etc. ut habetur Is. 6.a. Et ideo tu dicis contra Moysen et contra dominum dicentem Mosi. Non videbit me homo et vivet. Ex. 33.d. et sic iudicavit eum ad mortem. Et cum propheta oraret dominum, aperuit quamdam cedrum, et ibi inclusit prophetam. Manasses autem viso miraculo non fuit retractus a crudelitate, sed eum cedro fecit eum serrari cum serra ferrea. Expositores autem nostri dicunt communiter, quod fuit serratus serra lignea ad diuturniorem afflictionem, cum propheta peteret aquam sibi dari, et negaretur, dominus de excelso misit aquam in os eius, et inde locus ille iuxta quem serrebatur dictus est Sile, quod significat messionem, tamen in fine iste Manasses penituit ut habetur 2Par. ult. ca.
marg.|
.6.
Reliqua autem.
Hic consequenter describitur mors ipsius Manasse, et filii eius substitutio, scilicet Amon, qui fuit imitator paterne malitie, ut dicitur in littera, et patet usque ibi :
marg.|
.7.
Servivitque immunditiis
id est idolis, que vocantur immunditie apud Hebreos, propter quod ignominiose mortuus est, et a servis suis interfectus in domo sua.
Numérotation du verset
4Rg. 21,moraliter
marg.|
marg.| {983}
.1.
Duodecim annorum.
Regis huius historia ponitur 2Par. 33. {984}magis complete, propter quod ibi ponetur sensus eius mysticus Domino concedente.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_21)
Notes :