Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset 4Rg. 23,1 

Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 23,2 

Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo, sacerdotes et prophete et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque cunctis audientibus omnia verba libri federis qui inventus est in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 23,3 

Stetitque rex super gradum et fedus percussit1 coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent precepta eius, et testimonia et cerimonias in omni corde et in tota anima, et suscitarent verba federis huius que scripta erant in libro illo. Acquievitque populus pacto.
1 fedus percussit] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,4 

Et precepit rex Helchie2 pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent3 de templo Domini omnia vasa que facta fuerant Baal et in luco et universe militie celi, et combussit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 Helchie] Helcie Weber |
3 proicerent] proicetent cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 4Rg. 23,5 

Et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem, et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lune et duodecim signis et omni militie celi.
Numérotation du verset 4Rg. 23,6 

Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi.
Numérotation du verset 4Rg. 23,7 

Destruxit quoque ediculas effeminatorum que erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Numérotation du verset 4Rg. 23,8 

Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee. Et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosie4 principis civitatis quod erat ad sinistram porte civitatis.
4 Iosie] Iosue Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,9 

Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,10 

Contaminavit
quoque Tophet5 quod est in convalle filii Ennon6 ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.
5 Tophet] Thafeth Weber |
6 Ennon hic et ubique Rusch cum Ω] Ennom Weber cum hebr. |
Numérotation du verset 4Rg. 23,11 

Abstulit quoque equos
quos dederant reges Iude soli in introitu templi Domini, iuxta exedram Nathamelech7 eunuchi qui erat in Pharurim8 currus autem solis combussit igni.
7 Nathamelech] Nathanmelech Weber |
8 Pharurim] Farurim Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 23,12 

Altaria quoque que erant super tecta cenaculi Achaz que fecerant reges Iuda et altaria que fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex. Et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Numérotation du verset 4Rg. 23,13 

Excelsa quoque que erant in Hierusalem
ad dexteram partem montis Offensionis
que edificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum,
et Chamos
offensioni Moab,
et Melchom9 abominationi filiorum Ammon polluit rex,
9 Melchom Rusch Weber ] Melchon ΨB ΩS
Numérotation du verset 4Rg. 23,14 

et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,15 

Insuper et altare quod erat in Bethel, et10 excelsum quod fecerat Ieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israel et altare illud et excelsum destruxit, atque combussit et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,16 

Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra que erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris,
et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui predixerat verba hec.
Numérotation du verset 4Rg. 23,17 

Et ait : Quis est titulus ille quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius11 : Sepulcrum est hominis Dei qui venit de Iuda et predixit verba hec que fecisti super altare Bethel.
11 urbis illius] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,18 

Et ait : Dimittite eum. Nemo commoveat ossa eius, et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophete qui venerat de Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 23,19 

Insuper et omnia fana excelsorum que erant in civitatibus Samarie que fecerant reges Israel ad irritandum Dominum abstulit Iosias, et fecit eis secundum omnia opera que fecerat in Bethel.
Numérotation du verset 4Rg. 23,20 

Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea. Reversusque est Hierusalem,
Numérotation du verset 4Rg. 23,21 

et precepit
omni populo dicens : Facite Phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro federis huius,
Numérotation du verset 4Rg. 23,22 

nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israel et omnium dierum regum Israel et regum Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 23,23 

Sicut in octavo decimo anno regis Iosie factum est Phase istud Domino in Hierusalem,
Numérotation du verset 4Rg. 23,24 

sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et immunditias abominationesque que fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis que scripta sunt in libro quem invenit Helchias12 sacerdos in templo Domini.
12 Helchias] Helcias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,25 

Similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum toto13 corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.
13 toto] in omni Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,26 

Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Numérotation du verset 4Rg. 23,27 

Dixit itaque Dominus : Etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 23,28 

Reliqua autem verba Iosie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 23,29 

In diebus eius ascendit pharao Nechao14 rex Egypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
14 Nechao] Necho hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,30 

Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terre Ioachaz15 filium Iosie et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
15 Ioachaz] Ioahaz hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 23,31 

Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset 4Rg. 23,32 

Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.
Numérotation du verset 4Rg. 23,33 

Vinxitque eum pharao Nechao in Reblatha16
16 Reblatha] Rebla Weber
que est in terra Emath, ne regnaret in Hierusalem. Et imposuit mulctam17 terre centum talentis argenti,
17 mulctam] multam Weber
et talento auri
Numérotation du verset 4Rg. 23,34 

regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosie pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim.
Porro Ioachaz tulit et duxit in Egyptum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,35 

Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni cum indixisset terre per singulos, ut conferretur iuxta preceptum pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terre ut daret pharaoni Nechao,
Numérotation du verset 4Rg. 23,36 

viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
Numérotation du verset 4Rg. 23,37 

Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.

Capitulum 23

Numérotation du verset 4Rg. 23,1 
marg.| marg.| {989} Et renuntiaverunt. Ostenso qualiter Iosias sancte vixit, hic consequenter ostenditur quomodo studio se ad hoc populum induxit. Circa quod primo describitur eius operatio laudabilis, secundo occisio lamentabilis, ibi : In diebus eius. tertio substitutio prolis dissimilis, ibi : Tulitque populus terre.Primum ostenditur ex tribus, scilicet ex federis cum Deo renovatione. Secundo ex idololatrie destructione, ibi : Et precepit rex. Tertio ex phase celebratione, ibi : Reversus est Ierusalem. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Et renuntiaverunt regi scilicet verba prophetisse.
marg.| .2. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes. Ut confederaret {990}populum Domino. Unde subditur :
marg.| .3. Legitque, etc. ut intelligerent legis precepta, et bona promissa acceptantibus et mala comminata transgressoribus.
marg.| .4. Stetitque, etc. Quem fecerat Salomon, ut habetur 2Par. c. 6.
marg.| .5. Et fedus, etc. promittendo sub iuramento pro se et populo servare mandata Domini.
marg.| .6. Acquievitque, etc. iuramentum illud super se recipiendo.
marg.| .7. Et precepit etc. Hic consequenter describitur idololatrie destructio, et primo in templo Domini quod erat deputatum divino cultui, sed reges idololatre introduxerant ibi cultum idololatrie, et hoc est quod dicitur. Et precepit id est summo sacerdoti.
marg.| .8. Et sacerdotibus secundi. qui sub summo sacerdote ministrabant{991}per hebdomadas successive. David enim volens ampliare cultum divinum instituit 24. sacerdotes sub summo sacerdote per hebdomadas ministrantes, ut habetur 1Par. 24.
Numérotation du verset 4Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Ut proiicerent etc. id est ad cultum ipsius.
marg.| .2. Et in luco, etc. Qui plantatus erat in atriis domus Domini, ut ibidem coleretur Baal.
marg.| .3. Et universe. id est vasa facta ad cultum planetarum et duodecim signorum, que sunt in zodaico et aliarum constellationum notabilium.
marg.| .4. Et tulit. Quia erat locus deputatus idololatrie per Ieroboam.
marg.| .5. Et delevit aruspices. Qui in extis animalium immolatorum idolis divinabant.
marg.| .6. Et eos. quia non solum idola, sed et cultores destruxit.
marg.| .7. Et efferri. id est eradicari, ne aliquid remaneret.
marg.| .8. Et proiecit. qui coluit idola.
marg.| .9. Destruxit quoque ediculas effeminatorum id est parvas edes, in quibus habitabant sacerdotes idolorum, qui erant castrati, ideo nominantur hic effeminati, unde Hebrei dicunt ibi : Ediculas latronum.
marg.| .10. Pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci. id est cortinas ad faciendum prostibula in luco, ubi ad honorem idoli prostituebant se mulieres, et in tali luxuria credebant sacerdotibus, eo quod non faciebant propria concupiscentia moti, sed magis ad honorem idoli, sicut dicit Philos. 10. Ethicorum de Eudoxo, qui posuit felicitatem in delectationibus quod sibi credebatur, eo quod non videbatur amicus delectationum
marg.| .11. Et contaminavit excelsa ubi sacrificabant. Etiam Domino, quia hoc non erat licitum post templi edificationem.
marg.| .12. De Gabaa usque ad Bersabee. id est de una extremitate regni {992}usque ad aliam.
marg.| .13. Et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue. In hebreo habetur : Iosue. hic erat prefectus in quadam civitate, et iuxta ostium domus sue erant altaria ad immolandum extra templum.
marg.| .14. Verumtamen. hoc interponitur ad removendum dubium, quia forsitan crederet aliquis, quod isti sacerdotes qui immolabant Domino in excelsis, admitterentur similiter ad immolandum Domino in templo. Quod tamen non fuit factum, sed permissi fuerunt ad comedendum de oblationibus sicut filia sacerdotis manens in eius domo, et servus emptitius et vernaculus, que tamen persone non sunt apte ad faciendum officium sacerdotis in templo, nec etiam Levite eius.
marg.| .15. Contaminavit quoque Thopheth, etc id est idololatriam idoli Moloch que vocabatur Thopheth, quod signat tympanum seu tympani sonitum, eo quod sacerdotes illius idoli percutiebant in tympanis, ne parentes audirent clamorum filiorum suorum in manibus idoli morientium, sicut dictum suit sup. 16. et Lv. 18.
marg.| .16. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iude soli in introitu templi Domini, iuxta exedram Nathammelech eunuchi, qui erat in Pharurim. Dicit Rabbi Salomon quod erant equi secundum veritatem, quos dederant reges Israel idololatre, ad hoc quod aliqui colentes solem in ortu solis cum equis et curru irent versus Orientem quasi obviantes soli ad eius reverentiam. Expositores autem nostri dicunt communiter, quod erant equi sculpti. Gentiles eum solem colentes sculpebant imaginem eius cum curru et equis, ut habetur in legenda quatuor coronatorum, et ad similitudinem Gentilium ex quibus idololatria derivata est ad Iudeos reges Iuda, fecerant talem imaginem in honorem solis.
prol.| {993}
Numérotation du verset 4Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Et dispersit cinerem eorum, etc. ut non remaneret illius idololatrie memoria.
marg.| .2. Ad dexteram partem montis, etc. Iste est mons Oliveti prope Ierusalem, et vocatur hic mons offensionis, eo quod Salomon offendit Deum, edificando ibi templa idolorum pro uxoribus suis, ut supra habetur 3. libri capitulo 11.
marg.| .3. Replevitque loca eorum, etc. Per hoc designans quod erant loca contaminata propter idololatriam ibidem perpetratam.
marg.| .4. Et altare quod erat, etc. ut habetur sup. 3. lib. c. 12.
marg.| .5. Et tulit ossa de sepulchris. sicut predictum fuerat per prophetam Domini, ut habetur sup. lib. 3. c. 13.
marg.| .6. Quis est titulis ille. Cum essent ibi multa sepulchra, queritur quare ibi Iosias specialiter quesivit de illo. Ad quod respondet Ra. Salo. quod vidit ex uno latere sepulchri herbas fetidas, et pungentes {994}ortas, ut spinas, et urticas, et huiusmodi, ex alio vero latere herbas bonas, et suaviter redolentes, ut balsamum, et huiusmodi. Potest etiam dici quod falsus propheta qui fecerat se ibi sepeliri, ut parceretur ossibus eius propter merita prophete sancti ibidem sepulti, fecerat ibi signum notabile, et scriptura m, per que cognoscebatur quod erat sepulchrum Prophete sancti, qui de Iudea venerat, et propter hoc Iosias rex Iuda specialiter quesivit de illo sepulchro, etc.
marg.| .7. In super et omnia, etc. Quia Iudei decem tribuum, qui captivatis aliis latuerant, et postea habitabant in civitatibus illis, obediebant Iosie, ad commonitionem Ieremie prophete, ut dicit Rabi Sal.
marg.| .8. Reversusque est Ierusalem, etc. Hic consequenter ostenditur devotio Iosie ex phase solenni celebratione, unde subditur :
marg.| .9. Nec enim factum est tale phase, etc id est solennitas paschalis tanta.
prol.| {995}
Numérotation du verset 4Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. A diebus iudicum. 2Par. 35.a. dicitur. A diebus Samuelis. et in idem redit, quia fuit ultimus iudicum, ut habetur sup. 1. libri capitulo 12. non legitur tamen, quod filii Israel tempore iudicum solenniter celebraverint phase, sed tempore Iosue celebraverunt, ut habetur Iosue 5. non enim omnia scripta sunt, que facta fuerunt.
marg.| .2. Sed et phytones, et ariolos, et figuras idolorum, etc. Ista sunt frequenter exposita superius.
marg.| .3. Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad dominum in omni corde suo. licet enim David in aliquibus fuerit devotior, iste tamen fuit innocentior, quia talia crimina non commisit sicut David.
marg.| .4. Verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui {996}magni, quo iratus est furor, quia sanctitas Iosie non expiavit malitias predecessorum suorum, que fuerant nimis magne, et quantum ad gravitatem criminum, et quantum ad diurnitatem temporum.
marg.| .5. In diebus eius. Hic consequenter ponitur mors Iosie lamentabilis, cum dicitur.
marg.| .6. Et abiit Iosias rex Iuda. quia rex Egypti procedens ad bellum contra regem Assyriorum transivit per partem regni Iuda, et ideo Iosias nolebat hoc sustinere, timens ne ingressus serram suam eam caperet, vel saltem spoliaret.
marg.| .7. Et occisus est in Mageddo. nomen est loci.
marg.| .8. Cum vidisset eum. Id est pugnasset contra eum.
marg.| .9. Tulitque populus. Hic consequenter describitur substitutio dissimilis, quia Ioachaz filius Iosie fuit idololatra pessimus, ideo subditur :
prol.| {997}
Numérotation du verset 4Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Et fecit malum coram Domino, etc scilicet Manasses, Achaz, et alii qui fuerant pessimi, propter quod traditus est in manus Regis Egypti, unde subditur :
marg.| .2. Vinxitque eum Pharao, etc. cum enim Pharao cepisset Syriam, mandavit pro Ioachaz, ut veniret ad eum in Rebla, que est civitas Syrie, et ille non audens renuere, eo quod non habebat virtutem resistendi, missus est ab eo vinctus in Egyptum, et ibidem mortuus.
marg.| .3. Regemque constituit Pharao, etc. fratrem Ioachaz seniorem {998}ipso, sed populus terre preposuerat iuniorem, ad hoc inductus per amicos ex parte matris sue, qui erant potentes in regno, s. Pharao restituit regnum seniori, ut sibi fidelius serviret.
marg.| .4. Vertitque nomen eius Ioacim. sic debet scribi : scilicet per simplex, k, et m, in fine, quia in hebreo scribitur per Coph et Mem, quibus correspondent apud nos, k, et m, mutavit autem rex Egypti nomen eius in signum, et memoriam, quod ipse creaverat eum regem.
marg.| .5. Argentum autem, et aurum, etc. reddens ei diligenter tributum, quia restituerat sibi regnum.
Numérotation du verset 4Rg. 23,moraliter 
marg.| marg.| {989} .1. Et renuntiaverunt, etc scilicet prophetissa.
prol.| {990}
marg.| .2. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda, et Ierusalem. Ascenditque rex templum Domini, etc scilicet ad ordinandum de {991}correctione malorum ad mitigationem ire divine. Similiter sanctus Ludovicus rediens de ultra mare, congregavit prelatos et principes et reliquos sapientes sui regni, ad ordinandum salubria statuta pro bono regni sui ad honorem Dei. Et precepit rex, etc. Sequitur :
prol.| {992}
Numérotation du verset 4Rg. 23,moraliter 
marg.| .1. Ut proiicerent de templo Domini omnia vasa que facta fuerant Baal. Et similiter beatus Ludovicus, blasphemias que fiebant in iuramentis per totum regnum suum precepit evitari, et transgressores huius precepti debito modo puniri, alias etiam deo rdinationes que in regis absentia solent in regno pullulare, studuit prout potuit, extirpare.
prol.| {993}
Numérotation du verset 4Rg. 23,moraliter 
marg.| .8.
marg.| Reversusque est Ierusalem, etc. Per hoc autem figuratum fuit ; quod beatus Ludovicus in suo reditu in Franciam fecit, que convenienter dicitur Ierusalem id est pacifica : {994}quia terra Francie inter alias terras longo tempore per Dei gratiam fuit magis pacifica, et quieta. In hac autem Ierusalem Beatus Ludovicus ordinavit facere phase : quia tunc temporis multas construi fecit ecclesias ad celebrandum Eucharistie Sacramentum quod est verum phase Christianorum.
prol.| {995}
Numérotation du verset 4Rg. 23,moraliter 
marg.|
marg.| .5. In diebus eius ascendit, etc. Contra quem ivit Iosias, et ibidem mortuus, et per servos suos ad sepulchra regum in Ierusalem reportatus. Per regem Egypti significatur Solidanus Babylonie, que est in Egypto. Contra ipsum autem {996}accepit secundo sanctus Ludovicus crucem, et in illo passagio fuit defunctus, et inde per homines suos in Franciam ad regum sepulchra deportatus.
marg.| .9. Tulitque populus terre Ioachaz. de isto Ioacim fratre suo nihil dicitur notabile mysticandum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_23)

Notes :