Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset 4Rg. 22,1 

Octo annorum erat Iosias cum regnare cepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Idida, filia Phadaia de Bethsechat1.
1 Bethsechat] Besecath Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,2 

Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui. Non declinavit ad dexteram sive ad sinistram.
Numérotation du verset 4Rg. 22,3 

Anno autem octavo decimo regis Iosie, misit rex Saphat2 filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei :
2 Saphat] Saphan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,4 

Vade ad Helchiam3 sacerdotem magnum ut confletur pecunia que illata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo,
3 Helchiam] Helciam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,5 

deturque fabris per prepositos domus Domini4 qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi Domini5,
4 domus Domini] in domo Domini Weber |
5 Domini] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,6 

tignariis videlicet et cementariis, et his qui interrupta componunt, ut6 emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum Domini7.
6 ut] et praem. Weber |
7 Domini] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,7 

Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide.
Numérotation du verset 4Rg. 22,8 

Dixit autem Helchias8 pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helchias9 volumen Saphan qui et legit illud.
8 Helchias] Helcias Weber |
9 Helchias] Helcias Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,9 

Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod preceperat et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam que reperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a prefectis operum templi Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 22,10 

Narravitque Saphan scriba regi dicens : Librum dedit mihi Helchias10 sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege,
10 Helchias] Helcias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 22,11 

et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua,
Numérotation du verset 4Rg. 22,12 

et precepit Helchie11 sacerdoti et Haiham12
11 Helchie] Helcie Weber |
12 Haiham] Ahicham Weber |
filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribe, et Asaie servo regis dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 22,13 

Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est. Magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis.
Numérotation du verset 4Rg. 22,14 

Ierunt itaque Helchias13 sacerdos et Haiham14
13 Helchias] Helcias Weber |
14 Haiham] Ahicham Weber |
et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam15 propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Aras16 custodis vestium que habitabat in Hierusalem in secunda.
15 Oldam Ω Weber ] Oldã Rusch , Holdam Clementina |
16 Aras] Araas Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 22,15 

Locutique sunt ad eam, et illa respondit eis : Hec dicit Dominus Deus Israel. Dicite viro qui misit vos ad me.
Numérotation du verset 4Rg. 22,16 

Hec dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum hunc, et super habitatores eius omnia verba legis que legit rex Iuda,
Numérotation du verset 4Rg. 22,17 

quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum, et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
Numérotation du verset 4Rg. 22,18 

Regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis. Hec dicit Dominus Deus Israel : Pro eo quod audisti verba voluminis
Numérotation du verset 4Rg. 22,19 

et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum, et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 22,20 

Idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulcrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala que inducturus sum super locum istum.

Capitulum 22

Numérotation du verset 4Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {987} .1. Octo annorum. Hic consequenter describitur quid factum sit sub Iosia rege. Et primo ostenditur qualiter sancte vixit. Secundo qualiter subiectos sibi adhoc induxit 18 capitulo Primum autem ostenditur primo ex studiosa reparatione templi. Secundo ex formidatione divini iudicii, ibi Narravit quoque. Tertio ex devota requisitione divini consilii, ibi : Et precepit. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Et ambulavit scilicet quantum ad bonum, non quantum ad malum, ut pote in facto Urie Hethei et consimilibus.
marg.| .3. Ut confletur : Offerente eum ex devotione pro habendis necessariis in templo.
marg.| .4. Deturque. Dicuntur autem fabri generaliter artifices non solum in ferro et aliis metallis, sed etiam in lapidibus et lignis.
marg.| .5. Ad instauranda. id est reparanda.
marg.| .6. Sartatecta. id est tecta que defendunt parietes a pluviis et intemperie aeris ne corrumpantur , et dicuntur a sartio sartis, et tectum tecti.
marg.| marg.| {988} .7. Tignariis. id est carpentariis, qui faciunt tigna.
marg.| .8. Et cementariis. qui componunt lapides in muro et liniunt parietes.
marg.| .9. Non supputetur. id est non exigatur ab eis ratio, sed eorum fidelitati committatur.
marg.| .10. Librum. Dicit Rabbi Salomon quod cum Achaz quereret libros legis Domini ad comburendum , iste fuit absconditus in muro templi , et sic cum repararentur muri fuit inventus.
marg.| .11. Conflaverunt. id est expenderunt eam in reparatione templi ut iussisti.
marg.| .12. Narravit. Hic consequenter ostenditur sanctitas Iosie ex formidine divini iudicii, quia cum audiret legi coram se maledictiones scriptas in Dt. super transgressores legis, et sciret patrem suum, et plures alios cum populo fuisse transgressos legem multipliciter.
marg.| .13. Scidit. In signum tristitie propter offensas preteritas et penas futuras, et patet littera.
marg.| .14. Et precepit. Hic consequenter ostenditur sanctitas Iosie ex requisitione divini consilii, cum dicitur. Ite et consulite. Et sequitur postea.
Numérotation du verset 4Rg. 22,14 
marg.| marg.| {989} .1. Ierunt. Queritur hic quare non iverunt ad Ieremiam prophetam qui tunc erat, ut patet Ier. 1. Ad quod dicunt expositores nostri communiter quod hoc fuit quia adhuc erat iuvenis nec habebatur in auctoritate. Sed hoc non videtur verum, quia Ieremias cepit prophetare decimo tertio anno regni Iosie, ut habetur Ier. 1. Iosias precepit reparari templum decimooctavo anno regni sui, et tunc fuit iste liber repertus, ex quo patet quod Ieremias iam per quinque annos ad minus prophetaverat, et per consequens in auctoritate erat, propter quodRabbi Salomon aliter respondit secundum duas opiniones Hebreorum. Una est, quod Iosias querebat consilium pietatis et misericordie divine, et ideo iverunt ad mulierem prophet idem, quia mulieres magis solent esse misericordes quam viri. Alia est quod Ieremias iverat ad commonendum decem tribus verbo, ne obliviscerentur dominum in terra captivitatis eorum, vel illos quin remanserunt, quia non fuerunt ita generaliter captivati per Salmanasar, quin remanserint aliqui qui fugiendo se absconderant, sicut monuit scripto illos, qui postea fuerunt transmigrati in Babylonem, ut habetur Ier. 29.
marg.| .2. Que habitabat scilicet mansione, quia Hierusalem erat clausa triplici muro, sicut dictum fuit sup. 3. lib. c. 3. et sic erant ibi tres habitationes, et in secunda manebant prophete et nobiles, ut dictum fuit ibidem. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Et succendetur. id est pena a me diffinita non retractabitur, et ad {990} litteram civitas Hierusalem fuit accensa per Chaldeos, ut habetur infr. 25 capitulo
marg.| .4. Fierent. propter nimiam destructionem.
marg.| .5. Et in. id est in exemplum maledictionis, ita quod quando aliquis maledicet alicui, dicet sic fiet tibi sicut habitatoribus Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 22,20 
marg.| .6. Et colligeris. Sed contra hoc videtur, quia Iosias fuit vulneratus cum iret contra regem Egypti et mortuus, ut habetur. c. seq. Dicendum quod ista collectio pacifica intelligitur quantum ad hoc, quod destructio civitatis et templi non accideret in diebus suis, et hoc notatur cum dicitur.
marg.| .7. Ut non. Sapientes enim reputaverunt maius malum videre destructionem sue religionis et populi, quam mori. unde dicitur 1Mcc. 3.g. « Melius est nobis mori in prelio, quam videre mala gentis nostre et sanctorum ». Dicit etiamIosephuslibrode Iudaico bello, quod Titius quamvis esset Gentilis, in destructione Hierusalem cum templum arderet, et sacerdotes fatigati ex siti et labore propter incendium propinquum se redderent ei, petentes sibi vitam donari, iussit eos occidi dicens eos esse degeneris animi, qui templo et numini cuperent supervivere. Potest etiam aliter exponi. Colligeris, s. ad patres sanctos in limbo, qui sunt in pace, eo quod sunt securi de sua futura beatitudine. Iosias enim ut patet ex predictis fuit sanctus, et ideo pretiosa in conspectu Domini fuit mors ipsius, secundum quod dicitur. Ps. 15.a. « Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius ».
Numérotation du verset 4Rg. 22,1 
moraliter
marg.| marg.| {987} .1. Octo annorum. Iste qui sancte vixit et valde iuvenis regnare cepit beati Ludovici regis Francie videtur typum tenuisse, qui sanctissime vixit et coronam regni Francie valde iuvenis suscepit.
Numérotation du verset 4Rg. 22,2 
moraliter
marg.| Fecitque quod placitum erat coram Domino scilicet. vivendo sancte et regnando iuste.
marg.| .2. Et ambulavit per omnes vias David patris sui. Id est Christi, cuius figura fuit David, ut frequenter superius est expressum. Beatus enim Ludovicus ut Christum per viam paupertatis, castitatis et obedientie sequi posset, religionem ingredi voluit et fecisset, si domina regina coniux sua consentire voluisset, ut scribitur in legenda ipsius. Ipse etiam attendens Christi verbum Mt. 16.d. « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me ». Bis crucem accepit, et bis transfretavit, et in terra sancta vitam finivit.
Numérotation du verset 4Rg. 22,3 
moraliter
marg.| marg.| {988} Anno autem octavo decimo regis Iosie. Tunc enim incepit intendere reparationi templi. Et beatus Ludovicus multas ecclesias ruinosas fecit reparari et alias plures de novo construi, et multa loca religiosa tam virorum quam mulierum ad augmentationem divini cultus fecit edificari. Multas etiam domos Dei ab sublevationem pauperum, qui sunt membra Christi, construxit, et bonis temporalibus dotavit, et in his et consimilibus tot et tanta fecit quod, si homines tacerent, lapides clamare deberent.
Numérotation du verset 4Rg. 22,10 
moraliter
marg.| .10. Librum. In illo libro erant scripte maledictiones inducende a Domino super legis transgressores et ad eius auditum territus fuit Iosias, attendens peccata regum precedentium et etiam subditorum. Propter quod super hoc quesivit consilium bonorum.
marg.| Et similiter sanctus Ludovicus rex audiens sermones, de suorum subditorum transgressionibus et etiam de suis, licet minima essent, valde dolebat, et a viris bonis et prudentibus querebat consilium emendationis, et per se et alios executioni diligenter dabat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (4Rg. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=15&chapitre=15_22)

Notes :