Capitulum 5
Numérotation du verset
1Esr. 5,1
Prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Iudeos qui erant in Iudea et Hierusalem in nomine Dei Israel.
Numérotation du verset
1Esr. 5,2
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel,
et Iosue filius Iosedech,
et ceperunt edificare templum Dei in Hierusalem, et cum eis prophete Dei adiuvantes eos.
Numérotation du verset
1Esr. 5,3
In ipso tempore venit ad eos Thantannai1,
1 Thantannai
Rusch
] Tatannai hic et ubique
Weber
qui erat dux trans Flumen, et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis : Quis dedit vobis consilium ut domum hanc edificaretis et muros eius2 instauraretis ?
2 eius] hos
Weber
Numérotation du verset
1Esr. 5,4
Ad quod respondimus eis que essent nomina hominum auctorum edificationis illius3.
3 edificationis illius]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Esr. 5,5
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudeorum et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
Numérotation du verset
1Esr. 5,6
Exemplar epistole quam misit Thantannai4 dux regionis trans Flumen, et Starbuzannai, et consiliatores eius Apharsathei qui erant trans Flumen ad Darium regem.
4 Thantannai] Tatannai
Weber
Numérotation du verset
1Esr. 5,7
Sermo quem miserant ei sic scriptus erat : Dario regi pax omnis.
Numérotation du verset
1Esr. 5,8
Notum sit regi isse nos ad Iudeam provinciam, ad domum Dei magni que edificatur lapide impolito,
et ligna ponuntur in parietibus, opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum.
Numérotation du verset
1Esr. 5,9
Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis : Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc edificaretis et muros hos5 instauraretis ?
5 hos] om.
Weber
Numérotation du verset
1Esr. 5,10
Sed et nomina eorum quesivimus ab eis, ut renuntiaremus6 tibi scripsimusque7 nomina virorum qui sunt principes in eis.
6 renuntiaremus] nuntiaremus
Weber
|
7 scripsimusque] que scripsimus
Weber
|
Numérotation du verset
1Esr. 5,11
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Dei celi et terre et edificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israel magnus edificaverat et extruxerat.
Numérotation du verset
1Esr. 5,12
Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum celi, tradidit8 eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei, domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem.
8 tradidit] et
praem. Weber
Numérotation du verset
1Esr. 5,13
Anno autem primo Cyri regis, Cyrus rex Babylonis9 proposuit edictum ut domus Dei edificaretur.
9 Babylonis] post Cyri regis
Weber
Numérotation du verset
1Esr. 5,14
Nam et vasa templi Dei aurea et argentea que Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Hierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sasabasar vocabulo, quem et principem constituit.
Numérotation du verset
1Esr. 5,15
Dixitque ei : Hec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Hierusalem, et domus Dei edificetur in loco suo.
Numérotation du verset
1Esr. 5,16
Tunc itaque Sasabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem, et ex eo tempore usque nunc edificatur et necdum completum est.
Numérotation du verset
1Esr. 5,17
Nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, que est in Babylone, utrum nam a Cyro rege iussum sit ut edificaretur domus Dei in Hierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
Capitulum 5
Numérotation du verset
1Esr. 5,differentia
marg.|
{LYR18.5T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 54va
Numérotation du verset
1Esr. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {1303}
Prophetaverunt.
Hic consequenter describitur operis resumptio. Circa hoc primo opus resumitur. Secundo hoc inquiritur, ibi : In ipso autem tempore. Tertio negotium ad regem deducitur, ibi : Placuitque. Circa primum sciendum quod Iudei resumpserunt opus absque licentia Darii duplici de causa. Una fuit, quia confidebant de eius favore propter amicitiam cum Zorobabel secundum Iosephum, vel ratione matris sue Esther secundum Rabbi Salomon Alia causa fuit, quia Aggeus et Zacharias prophete denuntiabant eis in nomine Domini, quod secure opus resumerent, et quod a Persis impedimentum non haberent, et sic anno secundo Darii opus prius intermissum resumpserunt. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
.1.
Prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zacharias.
Quorum prophetie habentur in libro 12. prophetarum.
marg.|
.2.
Filius Ado.
Sic debet scribi scilicet per unum. d id est nepos Ado, quia fuit filius Barachie filii Ado, ut habetur in principio prophetie sue.
marg.|
.3.
Prophetantes ad Iudeos.
Modo predicto, et licet inter habitantes Ierusalem et terram in circumitu essent aliqui de tribu Beniamin {1304}et de tribu Levi, et aliis tribubus, ut dictum est, sup. 2. capitulo tamen omnes sunt denominati Iudei a tribu Iude post reditum captivitatis Babylonice. Tum quia Zorobabel dux redeuntium fuit de tribu Iuda, et sic erat principalior. Tum quia illa tribus fuit ad edificationem templi ferventior.
marg.|
.4.
Et cum eis prophete Dei,
etc. Excitando populum ad opus.
marg.|
.5. In
ipso autem tempore.
Hic consequenter de opere resumpto requiritur a duce qui tenebat locum regis in terra illa cum dicitur.
marg.|
.6.
Quis dedit vobis consilium quasi d<icat>
tantum opus novum non deberet fieri sine licentia regis, quia templum edificabatur ad modum fortalitii et turris, unde in terris subiectis non permittuntur fortalitia construi sine voluntate Dominorum.
marg.|
.7.
Ad quod respondimus.
Ex hoc videtur, quod Esdras qui scripsit librum istum, tunc esset in Ierusalem, quia connumerat se aliis, sed postea rediit ad Persidem, ut plures secum adduceret de Iudeis, secundum quod habetur : infra 7. cap. Potest etiam dici quod tunc existens in Babylone connumerat se illis qui erant in Ierusalem, sicut Paulus apostolus associat se illis, qui in die iudicii reperientur vivi. 1. Thes. 4.d. dicens. Nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aere.
prol.|
{1305}
Numérotation du verset
1Esr. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Que essent nomina hominum auctorum
etc. Hoc enim quesierat dux transflumen et socii eius, ut habetur inf. et hoc rationabiliter, quia si res esset culpabilis, magis essent puniendi principales quam alii.
marg.|
.2.
Oculus autem Dei
id est respectus misericordie divine et adiutorii.
marg.|
.3.
Factus est super senes Iudeorum.
eos confortando et roborando in edificatione.
marg.|
.4.
Et non potuerunt inhibere.
quia nullus potest resistere voluntati divine. Licet autem predicti venissent ad inhibendum opus, tamen dominus mutavit eorum voluntatem, secundum quod scribitur Prv. 21.a. Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit, vertet illud.
marg.|
.5.
Placuitque
Hic consequenter negotium ad regem refertur. Circa quod sciendum quod isti non inhibuerunt edificationem, sed regi significaverunt eam, ut habita eius voluntate eam inhiberent vel permitterent, unde non accusaverunt falso Iudeos, sicut alii fecerant ut dictum est preced. c. sed simpliciter factum nuntiaverunt, et hoc est quod dicitur. Placuitque
, etc. tanquam ad superiorem.
marg.|
.6.
Et tunc,
etc. que posita est capitulo preced. quia si placeret regi edificatio predicta, accusatio non esset in aliquo contra istos. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.7.
Que edificatur lapide impolito.
quia non fiebant ibi sculpture imaginum.
marg.|
.8.
Et ligna ponuntur
etc id est trabes ex transverso domus, ad tenendum unum parietem cum alio, et ad sustentandum solarium desuper, et quia parietes templi interius erant operti tabulis ligneis {1306}sicut fuerat in templo Salomonis.
marg.|
.9. In
terrogavimus ergo senes illos
id est principales illius operis.
marg.|
.10.
Nos sumus servi,
etc. quia illud opus fiebat ad cultum eius.
marg.|
.11.
Et edificamus templum
etc. quia quadringentis et decem annis stetit antequam destrueretur per Nabuchodonosor, ut dicunt Hebrei.
marg.|
.12.
Quodque rex Israel magnus
scilicet Salomon, ut habetur 3Rg. 6. capitulo qui fuit valde magnus in potentia, et divitiis, et gloria, ut habetur 3Rg. 4.
marg.|
.13.
Postquam autem,
etc. suis idololatriis et aliis nequitiis, ut habetur. 4Rg. In pluribus locis.
marg.|
.14.
Tradidit eos in manus
etc. ita quod fuerunt debellati et destructi magis divina virtute, quam humana propter sua peccata.
marg.|
.15.
Rex Cyrus.
a Deo celi inspiratus.
marg.|
.16.
Proposuit edictum,
etc. secundum quod habetur sup. 1 capitulo Cetera patent ex dictis ibidem usque ibi :
marg.|
.17.
Tunc itaque,
etc. Ex quo patet quod dictum est sup. 1. capitulo quod iste Sassabasar fuit Zorobabel, quia iste fundavit domum istam, secundum quod dicitur Zach. 4. capitulo Manus Zorobabel
fundavit domum
istam, et manus eius
perficient
eam.
marg.|
.18.
Et necdum completum est.
propter hostes impedientes.
marg.|
.19.
Nunc ergo,
etc. ex hoc patet, quod isti non habebant voluntatem impediendi opus, sed magis promovendi, dum tamen placeret regi, sicut patebit per effectum c. se.
Numérotation du verset
1Esr. 5,moraliter
marg.|
marg.| {1303}† |
.1.
Prophetaverunt autem.
Per istos duos loquentes ex inspiratione divina significantur predicatores veritatis evangelice, quibus a Deo datur sapientia et eloquentia. Luc. 21 capitulo Ego enim dabo vobis os et
sapientiam
, cui non poterunt resistere et
contradicere
omnes adversarii vestri. Et interpretatio nominum dictis predicatoribus congruit. Aggeus enim interpretatur festivus. Zacharias autem, memor Domini, predicatores autem predicti fideles inducunt ad habendum Dei iugem memoriam, ut per hoc pervenire valeant ad sanctorum festivitatem. Per binarium autem istorum prophetarum significatur quod predicatores evangelii caritate debent esse adinvicem combinati. undeGregorius super illud Lc. 10.a. Misit illos binos, et binos ante faciem suam, etc. Binos ergo discipulos {1304}in predicationem dominus mittit, ut per hoc nobis tacitus innuat, quod qui caritatem erga alterum non habet, predicationis officium nullatenus suscipere debet.
marg.|
.3.
Prophetantes ad Iudeos.
r. reedificatione templi, unde subditur :
marg.|
†
Tunc surrexerunt Zorobabel,
etc. Per quod significatur quod predicatores evangelici debent inducere populum ad reedificationem ecclesie, quod consistit in moribus et fide, et quia non solum debent ad hoc inducere verbo, sed etiam vite exemplo, ideo subditur :
marg.|
.4.
Et cum eis prophete eos adiuvantes,
etc. In moralibus enim magis valent facta quam verba.
marg.|
.6.
Quis dedit vobis consilium.
Per istos significantur illi qui querunt occasionem impediendi ad predicationem verbi divini, sed tamen non possunt adsistente adiutorio Spiritus Sancti, ideo subditur :
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_5)
Notes :