Nicolaus de Lyra

<18.5844> Prologus ‘Erit sacerdos’

prol.| Incipit Postilla venerabilis magistri Nicolai de Lyra in Librum Esdre, et primo Prologus eiusdem. {1273}
prol.| Erit sacerdos super solio suo, Za. 6. Secundum quod in libris precedentibus dictum est, Deus sub ratione absoluta subiectum est in tota sacra scriptura, sub rationibus autem contractis subiectum est in partialibus libris, sicut corpus mobile absolute sumptum, subiectum est in tota philosophia naturali, corpus vero mobile animatum subiectum est in libro de anima, et in aliis libris sequentibus ad ipsum. Et eodem modo Deus sub ratione gubernantis populum Israel subiectum est in libro Iudicum, et aliis libris historialibus sequentibus vario tamen modo secundum variationem huius regiminis. Deus enim hunc populum post ingressum terre promissionis triplici modo gubernavit. Primo per iudices, et sic de eo agitur in libro Iudicum. Secundo per reges, et sic tractatur de eo in libris Regum et Paralipomenon. Tertio per sacerdotes, scilicet a reditu captivitatis Babylonice usque ad Christum. Expeditis autem duobus primis modis, tertium pre manibus habemus, quia liber Esdre incipit a reditu captivitatis Babylonice, a quo incepit regimen sacerdotum, tamen sub Deo principali rectore, de quo regimine dicitur verbum preassumptum, Erit sacerdos, etc. In quo quidem verbo primo tangitur regentium habilitas, cum dicitur. Sacerdos id est sacerdotes. Eo modo loquendi quo dicitur Ex. 8.f. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum. Ad cuius intellectum sciendum quod secundum Philosophum primo politi. illi qui sunt vigentes intellectu, scientia, et prudentia illi sunt apti ad regendum, quia sciunt se et alios dirigere in fine bonum. Talis autem debet esse conditio sacerdotum, prout dicitur Malac. 2.b. « Labia sacerdotis scientiam , et legem requirunt de ore eius, quia angelus Domini exercituum est ». Sicut angelica natura superior est humana, et ideo homines per angelos reguntur, sic sacerdotes qui sunt quasi mediatores inter Deum et populum, ex hoc enim habent aptitudinem ad regendum. Secundo in verbo proposito tangitur huius regiminis auctoritas cum dicitur. Super solio suo, sedere enim super solium proprium est habentis auctoritatem discernendi, iudicandi, ac etiam corrigendi. Hanc autem auctoritatem habuerunt sacerdotes a reditu captivitatis Babylonice et citra, ut dictum est, de qua potest dici quod scribitur Is. 16.b. « Preparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate ». Reditus autem de captivitate Babylonica factus fuit ex divina misericordia, et fuit preparatio ad hoc, quod populus per sacerdotes gubernaretur, ut patet per predicta : et {1274}sic huius regiminis solium fuit in misericordia preparatum. Et bene subditur : Et sedebit super illud in veritate : quia a reditu captivitatis Babylonice quo tempore prefuerunt sacerdotes, non legitur populus Israel ita declinasse a veritate fidei sicut ante : quia temporibus Iudicum et Reg. multoties maior pars populi, imo quasi totus populus declinabat ad idololatriam, propter quam inducta fuit captivitas Babylonica, ut patuit per predicta : sed a reditu captivitatis Babylonice pauci leguntur a veritate latrie declinasse, ut pote tempore Machabeorum aliqui ex ambitione, et aliqui ex Antiochi nobilis persecutione : et multi ex contrario pro veritate fidei leguntur mortem acerbissimam tolerasse ad gloriam Dei, qui est benedictus in secula seculorum, Amen.
Numérotation du verset 1Esr. Prol.5844,1 
differentia
marg.| {LYR18.1.1L}
marg.| {LYR18.1.1L0} Libros autem Tobie et Iudith et Machabeorum, licet sint historiales, tamen intendo eos ad presens pertransire quia non sunt de canone [...] et ideo expositioni eorum non intendo insistere donec cum Dei adiutorio et vita comite super omnes libros canonicos scripserim. Si autem Dominus vitam mihi concesserit, super istos libros et alios qui communiter ponuntur in bibliis, quamvis non sint de canone, scribere potero, Domino concedenteA.
A ¶Codd. : d’après Laborde 1908, p. 50  ; om. edd.
marg.| {LYR1T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53vb
prol.| [... ]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. Prol.5844), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_Prol.5844)

Notes :