Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Esr. 2,1 

Hi sunt autem filii provincie qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem,
et reversi sunt in Hierusalem et Iudeam1
1 Iudeam] Iudam Weber
unusquisque in civitatem suam.
Numérotation du verset 1Esr. 2,2 

Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua2, Neemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Belguai3,
2 Iesua Ω Rusch Weber ] Iosue Clementina |
3 Belguai] Beguai Weber |
Reum4, Baana. Numerus virorum populi Israel :
4 Reum Rusch Weber] Rehum Clementina
Numérotation du verset 1Esr. 2,3 

Filii Phares5 : duo millia centum septuaginta duo.6
5 Phares Cor1 P Ω Rusch ] Pharos Weber |
6 v. 3 sic (duo versus qui sequuntur [1Esr. 2:4a-b] vacant ) |
Numérotation du verset 1Esr. 2,4 

Filii Arethi : septingenti septuaginta quinque7.
7 Filii Arethi... quinque] om. Cor1P (vide supra in v.3) Weber
Filii Gersephatia : trecenti septuaginta quinque8.
8 Filii Gersephatia... quinque] om. Cor1 P ( vide supra in v.3 ) Weber
Filii Saphatia9 : trecenti septuaginta duo.
9 Saphatia Rusch ] Sephezia Ω, Sephatia Clementina , Sephetia Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,5 

filii Area : septingenti septuaginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,6 

Filii Phetmoab10 filiorum Iosue : octingenti et11 Ioab : duo millia octingenti duodecim.
10 Phetmoab Rusch ] Phaeth Moab hic et ubique Weber |
11 octingenti et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,7 

Filii Elam : mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,8 

Filii Zethua12 : nongenti quadraginta quinque.
12 Zethua ΩSJClementina Rusch ] Zeththua hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,9 

Filii Zachai13 : septingenti sexaginta.
13 Zachai ΩSM Clementina Rusch etc.] Zacchai hic et ubique Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,10 

Filii Bani : sexcenti quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,11 

Filii Bebai : sexcenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,12 

Filii Azgad : mille ducenti viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,13 

Filii Adonicam : sexcenti sexaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,14 

Filii Beguai : duo millia quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,15 

Filii Adin : quadringenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,16 

Filii Ather qui erant ex Ezechia : nonaginta octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,17 

Filii Besai : trecenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,18 

Filii Iora : centum duodecim.
Numérotation du verset 1Esr. 2,19 

Filii Asem14 :
14 Asem Rusch ] Hasum Clementina , Asom Ω Weber
ducenti viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,20 

Filii Gebbar : nongenti15
15 nongenti] nonaginta Weber
quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,21 

Filii Bethleem : centum viginti tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,22 

Viri Nepthupha16 :
16 Nepthupha ΠK Rusch ] Nepthae Φ S Weber , Nethopha ΩJ, Netupha Clementina Weber
quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,23 

Viri Anathoth17 : centum viginti octo.
17 Anathoth] Anatoth ΨD ΩS, Anathot ΦV E Θ Q F
Numérotation du verset 1Esr. 2,24 

Filii Azmaveth : quadraginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,25 

Filii Chariathiarim, Cephira et Beroth : septingenti quadraginta tres.
Numérotation du verset 1Esr. 2,26 

Filii Rama18 et Gabaa : sexcenti viginti unus.
18 Rama ΩJClementina Rusch ] Arama Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,27 

Viri Machmas : centum viginti duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,28 

Viri Bethel et Chai19 : ducenti viginti tres.
19 Chai S (Cai) Rusch ] Ai S², Ay Cava ΣT,Hai ΠK Φ Ed1530 Clementina , Gai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,29 

Filii Nebo : quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,30 

Filii Megbis : centum quinquaginta sex.
Numérotation du verset 1Esr. 2,31 

Filii Elam alterius : mille ducenti quinquaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,32 

Filii Arim : trecenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,33 

filii Lodadin20 et Ono : septingenti
20 Lodadin] Lod Adid Weber
viginti quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,34 

Filii Hiericho : trecenti quadraginta quinque.
Numérotation du verset 1Esr. 2,35 

Filii Senaa : tria millia sexcenti triginta.
Numérotation du verset 1Esr. 2,36 

Sacerdotes. Filii Iadaia21
21 Iadaia] Idaia Weber
in domo Iesue22 : nongenti septuaginta tres.
22 Iesue Ω Rusch hic et ubique] Iosue Clementina , Hiesue Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,37 

Filii Emmer : mille quinquaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,38 

Filii Phessur : mille ducenti quadraginta septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,39 

Filii Arim : mille decem et septem.
Numérotation du verset 1Esr. 2,40 

levite. Filii Iesue et Cedmiel filiorum Odevia :
septuaginta quatuor.
Numérotation du verset 1Esr. 2,41 

Cantores. Filii Asaph : centum viginti octo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,42 

Filii ianitorum. Filii Sellum, filii Ather, filii Thelmon, filii Accub, filii Atita23, filii Sobai, universi centum triginta novem.
23 Atita Weber ] Atthita Rusch (hapax) , Aricha ΩS, Attita , Hatita Clementina , + filii Sobar ΩM ΩS
Numérotation du verset 1Esr. 2,43 

Nathinnei. Filii Sia,
filii Asupha, filii Tebbaoth,
Numérotation du verset 1Esr. 2,44 

filii Ceros, filii SIsaa24,
24 SIsaa] Syssiaa Weber
filii Phadon,
Numérotation du verset 1Esr. 2,45 

filii Lebana25, filii Azaba26,
25 Lebana] Levana Weber |
26 Azaba Rusch ] Hazaba Clementina , Abaga Φ ΨD etc., Agaba Weber |
filii Accub,
Numérotation du verset 1Esr. 2,46 

filii Agab, filii Selmai, filii Anan,
Numérotation du verset 1Esr. 2,47 

filii Gaddel, filii Gaer27, filii Raahia28,
27 Gaer Rusch Weber ] Gaher ΩJ Clementina , Gazer ΩSM |
28 Raahia] Rahaia Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,48 

filii Rasin, filii Nechoda, filii Gazem,
Numérotation du verset 1Esr. 2,49 

filii Azec29,
29 Azec] Aza Weber
filii Phasea, filii Besee,
Numérotation du verset 1Esr. 2,50 

filii Asemaa30, filii Munim, filii Nepthusim,
30 Asemaa] Asenaa Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,51 

filii Bechue31, filii Acupha, filii Azur32,
31 Bechue] Becbuc Weber |
32 Azur] Arur Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,52 

filii Besluth,
filii Maida, filii Arsa,
Numérotation du verset 1Esr. 2,53 

filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
Numérotation du verset 1Esr. 2,54 

filii Nasia, filii Athupha33,
33 Athupha] Atupha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,55 

filii servorum Salomonis, filii Sothei34,
34 Sothei] Sophei ΩSM, Soteltei Φ ΩJ, Sotai Clementina , Sotei Weber
filii Sophereth35, filii Pharuda,
35 Sophereth ΩSM Rusch Clementina ] Suphereth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,56 

filii Iala36, filii Dercon, filii Geddel37,
36 Iala Rusch Weber ] Ala Φ ΩJ |
37 Geddel Rusch Clementina ] Gedel Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,57 

filii Saphata38, filii Athil, filii Phocereth qui erant de Asebaim, filii Amim39 :
38 Saphata Φ S Weber ΨD Rusch ] Saphathia Cava M ΩJ, Saphatia ΩSM Weber |
39 Amim] Ammi Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,58 

omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,59 

Et hi qui ascenderunt de Thelmala40, Thelarsa, Cherub et Don et Mer, et non potuerunt indicare domum patrum suorum et
40 Thelmala] Thelmela Weber
semen suum, utrum ex Israel essent.
Numérotation du verset 1Esr. 2,60 

Filii Delaia, filii Tobia, filii Nechoda41 : sexcenti quinquaginta duo.
41 Nechoda Ω Rusch ] Necoda Clementina Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,61 

Et de filiis sacerdotum : filii Iobia42, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis43 uxorem et vocatus est nomine eorum.
42 Iobia] Obia Weber |
43 Galaaditis ΩJ Clementina ] Galaadiditis Rusch (hapax) , Galaditis Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 2,62 

Hi quesierunt scripturam genealogie sue et non invenerunt, et eiecti sunt de sacerdotio.
Numérotation du verset 1Esr. 2,63 

Et dixit Athersata44 eis ut non comederent de sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
44 Athersata] Athersatha Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,64 

Omnis multitudo quasi vir45 unus,
45 vir] om. Weber
quadraginta quinque46
46 quinque] duo Weber
millia trecenti sexaginta,
Numérotation du verset 1Esr. 2,65 

exceptis servis eorum, et ancillis qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis
cantores atque cantrices ducente.
Numérotation du verset 1Esr. 2,66 

Equi eorum sexcenti47 triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
47 sexcenti] septingenti Weber
Numérotation du verset 1Esr. 2,67 

cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum sex millia septingenti viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 2,68 

Et de principibus
patrum,
cum ingrederentur templum Domini, quod est in Hierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei
ad extruendam eam in loco suo.
Numérotation du verset 1Esr. 2,69 

Secundum vires suas
dederunt in impensas operis, auri
solidos sexaginta millia et mille, argenti
minas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
Numérotation du verset 1Esr. 2,70 

Habitaverunt ergo sacerdotes et levite et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis,
universusque Israel in civitatibus suis.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Esr. 2,1 
differentia
marg.| {LY18.2T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 54ra
marg.| {LYR18.2T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 54r b
Numérotation du verset 1Esr. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2281} .1. Hi sunt autem provincie. Hic consequenter numeratur turba revocata. et primo ponitur eorum summa, secundo describitur eorum substantia, ibi : Equi eorum. Circa primum primo ponitur numerus {2.2282}popularium. secundo sacerdotum, ibi : Sacerdotes. tertio proselytorum sive incertorum, ibi : Et hi qui ascenderunt. quarto colligitur numerus omnium, ibi : Omnis multitudo. Circa primum dicitur. Hi sunt autem provincie filii id est Iudee provincie, cuius filii dicuntur Iudei, licet fuissent inde in captivitatem ducti.
prol.| {2.2285}
Numérotation du verset 1Esr. 2,ad litteram 
marg.| .1. Unusquisque in civitatem. quia unusquisque naturaliter diligit locum nativitatis sue.
marg.| .2. Qui venerunt cum Zorobabel etc. Nomina istorum exprimuntur, quia fuerunt persone notabiles et principale : alii autem comprehenduntur sub nominibus patrum vel civitatum unde fuerant. cum subditur :
marg.| .3. Filii Pharos duo milia. Circa quod sciendum quod aliqua nomina hic exprimuntur, de quibus certum est quod sunt nomina civitatum sicut dicitur infra, Filii Bethlehem, et filii Cariathiarim, et filii Ierico, et similia, et aliqua de quibus certum est quod sunt nomina patrum, ut cum dicitur infra Cantores filii Asaph, et filii Sellum et Nathinei, et filii Sobai, et consimilia, multa vero nomina, hic exprimuntur a quibus filii dicuntur, de quibus nominibus non habetur certitudo, utrum sint nomina patrum vel civitatum, quia nec doctores Hebraici nec Latini hoc determinaverunt.
prol.| {2.2286}
marg.| .4. Sacerdotes Hic consequenter ponitur numerus Levitarum, et inchoatur a sacerdotibus qui erant principales in tribu Levi, cum dicitur. Sacerdotes, filii Iadaia in domo Iosue. nomina sunt patrum.
marg.| .5. Levite filii. Isti iuvabant sacerdotes eis ministrando in oblationibus sacrificiorum.
marg.| .6.  Cantores filii Asaph. Isti cantabant divinas laudes, quando offerebantur libamina sacrificiorum.
marg.| .7. Filii ianitorum. qui custodiebant portas atrii sacerdotum ad quatuor partes orbis.
marg.| .8. Nathinei. Isti portabant ligna et aquas ad locum divini cultus.
marg.| .9. Filii servorum Salomonis. Servi Salomonis dicuntur illi qui fuerunt deputati ad custodiam edificiorum templi, et ad reparandum ea que essent reparanda, et isti dicuntur filii eorum, quia descenderunt ab ipsis, licet per multas generationes.
Numérotation du verset 1Esr. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2285} .1. Et hi qui ascenderunt. Hic consequenter ponitur numerus proselytorum, et, licet proselyti proprie loquendo dicantur qui de Gentilitate conversi sunt ad Iudaismum, tamen hic large dicuntur proselyti qui non potuerunt sufficienter indicare certitudinem sue genealogie, et ideo dubium erat de aliquibus eorum, utrum essent de filiis Israel a principio, vel non, non tamen fuerunt eiecti de populo Israel, quia fides non negabatur etiam Gentilibus volentibus converti, sed de filiis sacerdotum illi qui non poterant invenire certitudinem genealogie sue, et quod essent de sacerdotali genere, fuerunt eiecti de sacerdotio, non tamen de communi statu fidelium, unde et in novo testamento non omnis qui recipitur ad fidem recipiendus est ad ordinum promotionem. Ex hoc etiam loco habetur argumentum, quod nullus permittendus est celebrare, nisi fidem faciat de sua ordinatione.
marg.| .2. Et dixit Athersatha. Iste est Nehemias ut dicunt Hebrei et hoc idem expresse habetur infra Nehemie 8. cap. et vocatus est Athersatha, qui secundum proprietatem Hebraici sermonis interpretatur relaxatus, quia per sapientes Heb. fuit licitum bibere vinum Gentilium, eo quod erat pincerna regis Gentilis, ut habetur infra Neh id est quod tamen de communi cursu erat Iudeis illicitum, ut dicunt Hebrei, propter quod Daniel et socii eius noluerunt bibere de vino, unde bibebat rex ne contaminarentur, ut habetur Dan. 1.
marg.| .3. Ut non comederent de sancto id est de cibis solis sacerdotibus concessis, cuiusmodi erant panes propositionis et hostie pro peccato et delicto, secundum illud Osee. 3.b. Peccata populi mei comedent, etc.
marg.| .4. Donec surgeret sacerdos doctus etc. qui sciret invenire veritatem huius genealogie tunc ignote, prout dicitur communiter ab expositoribus nostris in hebreo habetur : Donec surgeret sacerdos ad Urim et Thumim quod significat, ad doctrinam et perfectionem seu veritatem, et idem Hebraicum ponitur Ex. 28. Pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem, et sicut dictum fuit ibidem ista doctrina et veritas erat quidam fulgor procedens ex lapidibus rationalis, qui designabat Deum placatum, et sic impleri in effectu quod sacerdos petebat, ut dicit Iosephus libro antiquitatum. Dicit etiam quod iste fulgor cessavit per ducentos annos antequam scriberet librum illum, quem scripsit tempore Titi et Vespasiani, et secundum hoc communiter {2.2286}est dicendum quod post reditum captivitatis Babylonice surrexit sacerdos doctus et perfectus modo predicto, scilicet habens signum placationis divine, et signum acceptationis sue petitionis in lapidibus rationalis, quia a consummatione templi secundi usque ad destructionem eius per Titum et Vespasianum fluxerunt anni. ccccxx. secundum Heb. et multo plures secundum Latinos. Quo autem tempore surrexit talis sacerdos post reditum captivitatis Babylonice, non habetur ex scriptura determinate. Rabbi Salomon dicit, quod doctrina et veritas rationalis erat nomen dei tetragrammaton inclusum sub lapidibus rationalis, virtute cuius manifestabatur veritas de interrogatis ipsi sacerdoti quando consulebat dominum. Dicit etiam, quod talis manifestatio nunquam fuit tempore secundi templi, et sic post reditum captivitatis Babylonice non surrexit sacerdos doctus modo predicto. et secundum hoc cum dicitur, Donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. ly donec, non importat tempus determinatum, sed magis signat idem quod nunquam, sicut dicitur, talis non penituit de peccatis suis, donec vixit id est numquam, quia post mortem non potuit penitere. secundum vero expositionem Iosephi predictam, ly donec, importat tempus finitum post quod surrexit sacerdos doctus, licet non sit determinate, scriptum.
marg.| .5. Omnis multitudo, etc. Hic consequenter colligitur totalis numerus multitudinis, cum dicitur : Omnis multitudo quasi vir unus id est unius propositi et voluntatis ad edificationem templi.
marg.| .6. Quadraginta duo. Considerandum autem est hic, quod si coniungantur numeri partiales, supra habiti, non ascendunt tantum, sed deficiunt decem millia et plus, et ideo non videtur verum quod hic concluditur. Ad quod respondet Rabbi Salomon dicens : quod illi qui numerati sunt supra per partes, fuerunt de tribus tribubus tantum scilicet Iuda. Beniamin, et Levi, ut satis patet ex predictis, sed cum eis redierunt aliqui de aliis tribubus ut dictum est supra id est c. et illi coniuncti cum his, faciunt hunc numerium.
marg.| .7. Exceptis servis eorum et ancillis. qui non numerantur in predicta summa : quia servi et ancille non sunt de numero civium.
marg.| .8. Et in ipsis cantores. Redibant enim de captivitate ad terram suam cum letitia magna, et ideo statuerunt aliquos cantores et cantatrices in via.
marg.| .9. Equi eorum septingenti trigintasex. Hic consequenter numeratur redeuntium substantia. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset 1Esr. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2287} .1. Cum ingrederentur templum Domini id est locum ubi fuerat templum Domini. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset 1Esr. 2,moraliter 
marg.| marg.| {2.2281} .1. Hi sunt autem provincie filii. Mystice vero provincia ista est militans {2.2282}ecclesia, eius autem filii sunt credentes populi, qui per peccatum erant in captivitatem deducti, sed per Christi gratiam sunt reversi.
Numérotation du verset 1Esr. 2,moraliter 
marg.| marg.| {2.2285} .2. Qui venerunt, etc. per Zorobabel qui fuit dux redeuntium Iudeorum, significatur B. Petrus pastor ovium, et apostolus Iudeorum, sicut dicitur Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in apostolatum {2.2286}circumcisionis etc. Et ideo per hic numeratos Iudeos signantur credentes de Iudea per B. Petri predicationem, de quibus dicitur Act. 2.b. Stans autem Petrus cum, undecim elevavit vocem suam et locutus est eis, Viri Iudei, etc. Sequitur infr. Qui {2.2285}ergo receperunt sermones eius, baptizati sunt, et apposite sunt in die illa anime circiter tria milia. Et Act. 4.a. Multi eorum qui audierant verbum scilicet Petri, crediderunt, et factus est numerus virorum quinque milia. Inter numeratos autem hic de Babylone redeuntes, aliqui dicuntur sacerdotes, et aliqui Levite, et aliqui cantores, {2.2286}et aliqui Nathinei, et aliqui populares, et per istos significantur diversi status credentium in ecclesia sub regimine Petri et aliorum apostolorum, et sub regimine summi pontificis locum B. Petri tenentis, et episcoporum, qui sunt successores apostolorum secundum quod dicitur in decretis di. 21. In novo testamento.
Numérotation du verset 1Esr. 2,moraliter 
marg.| Hi quesierunt scripturam genealogie sue, etc. Per hoc autem ostenditur, {2.2287}quod nullus recipi debet ad ministerium officii sacerdotalis, {2.2288}nisi doceat de sua ordinatione, aliter posset ex hoc magnum periculum evenire.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_2)

Notes :