Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Esr. 3,1 

Iamque venerat mensis septimus et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 3,2 

Et surrexit Iosue1 filius Iosedech,
1 Iosue Ω Rusch Weber ] Iesue Clementina (1592)
et fratres eius sacerdotes, et Zorobabel
filius Salathiel et fratres eius,
et edificaverunt altare Dei Israel ut offerrent in eo
holocaustomata,
sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
Numérotation du verset 1Esr. 3,3 

Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos
per circuitum populis terrarum
et obtulerunt
super illud holocaustum Domino mane et vespere.
Numérotation du verset 1Esr. 3,4 

Feceruntque
sollemnitatem tabernaculorum,
sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum preceptum opus diei in die suo.
Numérotation du verset 1Esr. 3,5 

Et post hec holocaustum iuge, tam in calendis quam in universis sollemnitatibus Domini que erant consecrate et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino2.
2 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,6 

A primo die mensis septimi
ceperunt offerre holocaustum Domino, porro templum Dei fundatum necdum erat.
Numérotation du verset 1Esr. 3,7 

Dederunt autem
pecunias
latomis
et cementariis,
cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque,
ut deferrent ligna cedrina de Libano
ad mare Ioppen3,
3 Ioppen] Ioppes Weber
iuxta quod preceperat Cyrus rex Persarum eis.
Numérotation du verset 1Esr. 3,8 

Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei
in Hierusalem,
mense secundo, ceperunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedech, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et levite, et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem,
et constituerunt levitas a viginti annis et supra, ut urgerent4 opus Domini.
4 urgerent] urguerent Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,9 

Stetitque Iosue filii eius et fratres eius, Cedmiel et filii eius, et filii Iuda, quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadab5, filii eorum et fratres eorum levite.
5 Enadab ΩJ Rusch ] Enadad ΩSM Weber
Numérotation du verset 1Esr. 3,10 

Fundato igitur a cementariis templo Domini,
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et levite filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 3,11 

Et concinebant in hymnis, et confessione Domino, quoniam bonus quoniam in eternum misericordia eius super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
Numérotation du verset 1Esr. 3,12 

Plurimi etiam de sacerdotibus et levitis, et principes patrum, seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna, et multi vociferantes in letitia elevabant vocem.
Numérotation du verset 1Esr. 3,13 

Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris letantium, et vocem fletus populi, commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Esr. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1287} .1. Iamque venerat. Hic consequenter describitur templi reedificatio, cuius primo describitur fundatio. Secundo operis intermissio, c. 3. Tertio {1288}eiusdem resumptio, capitulo 5. Quarto consummatio, capitulo 6. Circa primum primo altare sub divo erigitur. Secundo templum fundatur. ibi :   Porro   autem   . Tertio fundationis solennitas celebratur, ibi :   Fundato igitur. Circa {1289}primum dicitur : Iamque venerat mensis septimus. Qui apud Hebreos vocatur Tisri, et partim correspondet Septembri nostro, et partim Octobri, sicut dictum fuit plenius Gn. 7. et Ex. 12.
Numérotation du verset 1Esr. 3,ad litteram 
marg.| .1. Congregatus est, etc.  vir unus id est unius voluntatis et propositi ad erectionem altaris et fundationis templi. Ideo subditur :
marg.| .2. Et edificaverunt altare etc scilicet holocaustorum quod erat sub divo, ut patet ex precedentibus. {1290} Ex. 27. et 3Rg. 8. et 2. Paralipom. 4.
marg.| .3. Deterrentibus etc id est Gentilibus quos rex Assyriorum Sennacherib miserat ad habitandum Samariam et civitates per circumitum , quia timebant ne filii Israel ad prosperitatem venientes, eos eiicerent de terra.
marg.| .4. Et obtulerunt super illud Domino mane etc id est iuge sacrificium, in quo offerebatur unus agnus immediate post ortum solis, et alius ante occasum.
marg.| .5. Feceruntque etc. Que incipiebat. 15. die mensis septimi, et durabat per 7. dies.
Numérotation du verset 1Esr. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {1291} .1. Et holocaustum diebus singulis. secundum quod precipitur Nu. 29.
marg.| .2. Et post hec holocaustum iuge. Quod nunquam intermittebatur pro aliis sacrificiis.
marg.| .3.  Tam in calendis id est neomeniis, que celebrantur in principiis mensium.
marg.| .4.  Quam in universis solennitatibus scilicet pasche pentecostes , tubarum , expiationis, et tabernaculorum .
marg.| .5.  A primo die mensis etc. Quia tunc primo fuit erectum altare holocaustorum , ante cuius erectionem non poterant {1292} talia offerre.
marg.| .6.  Porro templum. Hic consequenter agitur de templi fundatione. Et primo quantum ad materie preparationem, cum dicitur.
marg.| .7.  Dederunt autem pecunias latomis. Qui dolabant lapides.
marg.| .8. Et cementariis. Qui componebant lapides in muro cum cemento.
marg.| .9. Cibum quoque et potum et oleum. Sicut fecerat Salomon Hiram regi Tyri pro lignis habendis et deducendis per mare ad edificationem prioris templi, ut habetur 3Rg. 5.
Numérotation du verset 1Esr. 3,ad litteram 
marg.| marg.| { 1293 } .1. Ad mare Ioppen. Ioppe enim est portus supra mare mediterraneum, ad quem ducebantur ligna per mare : et inde ducebantur in Hierusalem per terram in vehiculis, qui portus est propinquior Hierusalem. Secundo quantum ad fundationem, cum dicitur.
marg.| .2. Anno autem secundo etc.  ceperunt Zorobabel filius Salathiel. In sistere fundationi templi .
marg.| .3. Et constituerunt Levitas. Tempore enim quo portabatur tabernaculum de loco ad locum , in quo erat labor magnus, Levite incipiebant exerceri in operibus a viginti quinque annis et supra, et in tricesimo anno instituebantur ministre, qui erant ad hoc apti, prout habetur Nu. 4. et 8. sed quia pro isto {1294} tempore non habebant talia portare, accipiebantur Levite in minori etate, videlicet a vicesimo anno et supra, et etiam ratione necessitatis, quia pauciores erant, quam ante.
marg.| .4. Ut urgerent opus Domini. stando super operarios et solicitando eos, ne opus fieret negligenter.
marg.| .5. Fundato igitur. Hic consequenter agitur de solennitate ratione fundationis templi, cum dicitur :   Fundato igitur a   cementariis   templo. ita quod murus erat aliquantulum super terram elevatus.
marg.| .6. Steterunt sacerdotes in ornatu suo id est in vestibus sacerdotalibus.
prol.| { 1295 }
Numérotation du verset 1Esr. 3,ad litteram 
marg.| .1. Ut laudarent Deum per manus David regis Israel, etc id est cantantes canticum ab ipso David factum, et ad hoc ordinatum. Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitissequitur :
marg.| .2. Flebant voce magna. Memores glorie templi quod destructum erat, respectu cuius istud secundum quasi nihil erat. Sed contra hoc videtur esse, {1296} quod dicitur Aggei 2.b.   Magna erit gloria domus huius novissime magis   quam   prime. Dicendum quod propheta non dixit, est de presenti , sed erit, de futuro, quod fuit impletum quando Christus sua presentia illam ornavit, quando ibi oblatus fuit, et quando ibi predicavit. Et quod hec sit intentio prophete, patet, per hoc quod dicitur ibidem :   Adhuc unum modicum, etc. Sequitur :   Et veniet desideratus cunctis gentibus id est Christus, implendo domum istam gloria.
Numérotation du verset 1Esr. 3,moraliter 
marg.| marg.| {1287} .1. Iamque venerat. Per septenarium numerum significatur adventus{1288}septiformis gratia sancti spiritus in apostolis, aliisque discipulis, ut habetur Act. 2.
Numérotation du verset 1Esr. 3,moraliter 
marg.| marg.| { 1289 } .1. Congregatus est ergo populus etc. Per quod significatur quod maxima et perfectissima congregatio et unio per spiritumsanctum efficitur, qui nexus amborum scilicet patris et filii nominatur.
marg.| Et surrexit Iosue filius Iosedec etc. Per quos significantur apostoli, et alii primi credentes in Christo.
marg.| .2. Et edificaverunt altare Dei. Quia post dationem spiritus sancti, apostolis in signo visibili cepit Eucharistia offerri, et credentibus ministrari.
marg.| .3. Deterrentibus eos etc. quia principes Iudeorum in Hierusalem et Iudea multas molestias apostolis aliisque credentibus intulerunt, et postea per orbem principes Romanorum, conantes {1290}destruere Christi nomen, et credentes in ipsum.
marg.| .4. Et obtulerunt super etc. Nam in fide Christi in Eucharistia contenti ceperunt orare mane et vespere. Unde ibidem dicitur quod Petrus et Ioannes ascenderunt in templum ad horam orationis nonam, a qua incipit vespera. nam agnus paschalis qui Ex. 12. immolari precipitur, ad vesperam ab hora nona et deinceps poterat immolari.
marg.| .5. Feceruntque solennitatem tabernaculorum. Que celebratur in memoriam peregrinationis filiorum Israel per desertum, qui tunc in tabernaculis habitabant, et hanc solennitatem spiritualiter celebrant, qui moribus et vita se peregrinos esse profitentur in hoc mundo, ubi non est, nisi quidam transitus ad terram viventium fidelibus promissam.
Numérotation du verset 1Esr. 3,moraliter 
marg.| marg.| {1291} Dederunt autem pecunias latomis cibum quoque etc. Isti vero qui fecerunt hoc, fuerunt Zorobabel et alii principes patrum, per quos significati fuerunt apostoli, ut dictum est supra capitulo1. Per hoc igitur {1292}quod dederunt pecunias, cibum, potum, et oleum pro templi, edificatione, significatum fuit quod apostoli quicquid habebant et habere poterant, exposituri erant pro spirituali edificio ecclesie sicut scribitur Mat. 19.d. « Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te » etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_3)

Notes :