Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Esr. 6,1 

Tunc Darius rex precepit et recensuerunt1 in bibliotheca2 librorum qui erant repositi in Babylone.
1 recensuerunt] recenserunt CorS1 ΛL |
2 bibliotheca CorS1 ] biblotiheca cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 1Esr. 6,2 

Et inventum est in Egbathanis3 quod est castrum in Medena4 provincia volumen unum, talisque scriptus in eo erat5 commentarius.
3 Egbathanis Rusch , Egbatanis ΩJ ] Hecbacthanis ΩM, Hecbathanis ΩS, Ecbatanis Clementina etc., Ecbathanis etc. Weber |
4 Medena] Madena Weber |
5 in eo – erat] i inv Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 6,3 

Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei edificaretur que est in Hierusalem6, in loco ubi immolent hostias, ut7 ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta
6 edificaretur que est - in Hierusalem] inv. Weber |
7 ut] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 6,4 

ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur.
Numérotation du verset 1Esr. 6,5 

Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, que Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem, et attulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum, que et posita sunt in templo Dei.
Numérotation du verset 1Esr. 6,6 

Nunc ergo Thantannai8 dux regionis que est trans Flumen, Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsathei, qui estis trans Flumen procul recedite ab illis,
8 Thantannai] Thantannei cacogr. Rusch , Tatannai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,7 

et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudeorum et a senioribus eorum domum Dei illa edificetur9 in loco suo.
9 illa edificetur] illam edificent Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,8 

Sed et a me preceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudeorum illis ut edificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est de tributis que dantur de regione trans Flumen, studiose sumptus dentur viris illis ne impediatur opus.
Numérotation du verset 1Esr. 6,9 

Quod si necesse fuerit et vitulos, et agnos, et hedos in holocaustum Deo celi frumentum, sal, vinum, et oleum
secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem, detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia.
Numérotation du verset 1Esr. 6,10 

Et offerant oblationes Deo celi orentque pro vita regis et filiorum eius.
Numérotation du verset 1Esr. 6,11 

A me ergo positum est decretum,
ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur.
Numérotation du verset 1Esr. 6,12 

Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam que est in Hierusalem. Ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo.
Numérotation du verset 1Esr. 6,13 

Igitur Thantannai10 dux regionis trans Flumen, et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod preceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt.
10 Thantannai] Tatannai Weber
Numérotation du verset 1Esr. 6,14 

Seniores autem Iudeorum edificabant,
et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophete, et Zacharie filii Addo, et edificaverunt et construxerunt, iubente Deo Israel, et iubente Cyro, et Dario,
et Artaxerxe regibus Persarum,
Numérotation du verset 1Esr. 6,15 

et compleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis.
Numérotation du verset 1Esr. 6,16 

Fecerunt autem filii Israel sacerdotes et levite, et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio.
Numérotation du verset 1Esr. 6,17 

Et obtulerunt in dedicationem domus Dei,
vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum
pro peccato totius Israel duodecim iuxta numerum tribuum Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 6,18 

Et statuerunt
sacerdotes in ordinibus suis, et levitas in vicibus suis, super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Moysia.
0 Nm. 9, 1-2.
Numérotation du verset 1Esr. 6,19 

Fecerunt autem filii transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.
Numérotation du verset 1Esr. 6,20 

Purificati enim fuerant sacerdotes et levite quasi unus, omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus et sibi.
Numérotation du verset 1Esr. 6,21 

Et comederunt filii Israel
qui reversi fuerant de transmigratione, et omnis qui se separaverat a coinquinatione
gentium terre
ad eos, ut quererent Dominum Deum Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 6,22 

Et fecerunt sollemnitatem azymorum
septem diebus
in letitia, quoniam letificaverat eos Dominus,
et converterat cor regis Assur, ad eos ut manus eorum adiuvaret11 in opere domus Domini Dei Israel.
11 manus eorum – adiuvaret] inv. Weber

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Esr. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2307} .1. Tunc Darius. Hic consequenter describitur templi consummatio. Circa quod primo ponitur regis concessio : secundo diligens executio, ibi : Igitur Thathanai. Circa primum Darius in sua epistola prima decretum Cyri recitat, secundo recitatum confirmat, ibi : Nunc ergo. tertio penam impedientium determinat, ibi : A me ergo. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Et recensuerunt. Non est hic nomen civitatis, sed provincie, vel potius totius regni, sicut Francia aliquando dicitur totum regnum in quo sunt multe provincie, unde subditur :
marg.| .3. Et inventum est in Egbathanis. Istud castrum edificavit Arphaxat rex Medorum, ut habetur Iudith. 1.
marg.| .4. Talisque scriptus in eo id est regium decretum.
marg.| .5. Et ut ponant fundamenta. et secundum hoc istud templum secundum non fuit ita alium de medietate, sicut fuit templum Salomonis, quod habuit centum, et viginti cubitos in altitudine, ut habetur 2. Par. 3. et idem dicit Iosephus.
marg.| .6. Et latitudinem. Credo quod hic accipitur latitudo pro longitudine, ut dicatur latitudo latus magis protensum, tanta enim fuit longitudo templi Salomonis, scilicet 60. cubitorum. Si enim acciperetur hic proprie latitudo, sequeretur quod hoc templum secundum fuisset latius in triplo {2.2308}quam templum Salomonis, cuius latitudo fuit 20. cubitorum tantum, ut habetur 3. Re. 6. aliqui dicunt, quod Cyrus protulit, ut littera sonat ex suo spiritu, quia sit edificabant templa Persarum, tamen non fuit sic factum, sed ad similitudinem templi prioris a Salomone facti. Sed hoc non est verisimile, quia in principio huius libri dicitur. Suscitavit Deus spiritum Cyri regis Persarum, etc. Et ideo non est verisimile, quod spiritu proprio mensuras templi disposuerat ad similitudinem templorum idololatrie, sed verisimilius est, quod ante collocutionem habuit cum sapientibus iudeorum, et secundum eorum consilium templum fieri disposuit, et precepit.
marg.| .7. Ordines de lapidibus. Utrum autem isti tres ordines essent secundum altitudinem muri, vel secundum eius spissitudinem non habetur : videtur tamen magis secundum spissitudinem ex hoc quod subditur :
marg.| .8. Et sic ordines de lignis etc. In hebreo habetur : Et ordo de lignis novis. Parietes enim templi exterius erant de lapidibus, sed interius erant operti tabulis ligneis, sicut et in templo Salomonis.
marg.| .9. Nunc ergo. Hic consequenter ponitur decreti recitati confirmatio, ideo subditur :
marg.| .10. Procul recedite id est nullum nocumentum inferte, sed magis, adiutorium, unde subditur :
marg.| .11. Ut de arca regis etc id est de tributis que dantur de regione, etc.
prol.| {2.2309}
Numérotation du verset 1Esr. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et offerant oblationes Deo, etc. Ex quo patet, quod iste rex habebat fidem unius veri dei, nec tenebatur ad legem Mosaicam, cum esset Gentilis, ut frequenter dictum est, sufficiebat enim Gentilibus ad salutem credere unum Deum providentem saluti hominum per modum sibi congruum, et in hoc articulo providentie continetur totum Christi mysterium implicite.
marg.| .2. A me ergo. Hic consequenter taxatur pena impedientium edificationem templi, cum dicitur.
marg.| .3. Ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem. ponendo impedimentum.
marg.| .4. Tollatur lignum, etc. ad faciendum patibulum in quo suspendatur.
marg.| .5. Domus autem eius id est bona ipsius fisco regio applicentur.
marg.| .6. Deus autem qui habitare, etc. Hoc dixit rex devotus rogans Deum celi, ut per omnipotentiam suam, et iustitiam puniat impedientes dictam edificationem, si aliqui tales surgerent quos non posset punire, {2.2310}eo quod non essent sub sua potestate.
marg.| .7. Igitur Thathanai. Hic consequenter describitur mandati regis executio, et primo circa hoc describitur consummatio templi, secundo dedicatio consummati, ibi : Fuerunt autem. Circa primum, primo ponitur diligentia Gentilium qui erant servi regis, ideo subditur :
marg.| .8. Secundum quod preceperat. Et sic patet per effectum quod dictum est supra scilicet quod isti non habebant voluntatem impediendi opus Dei, sed magis promovendi declarata circa hoc regis voluntate, secundo ponitur executio operis per Iudeos, cum dicitur.
marg.| .9. Seniores autem Iudeorum edificabant. Populum inducendo ad opus.
marg.| .10. Iuxta prophetiam Aggei. Qui predixerat opus non impediri a Persis.
marg.| .11. Iubente Deo. Per Aggeum, et Zachariam prophetas suos.
marg.| .12. Et iubente Cyro. ut habetur sup. 1. cap.
marg.| .13. Et Dario. ut patet in isto capitulo
marg.| .14. Et Artaxerxe. Dicit autemRabbi Salomonquod iste Artaxerxes idem est {2.2311}quod Darius, sed vocatus est Darius nomine proprio. Artaxerxes autem nomine communi regio, quia secundum ipsum omnes reges Persarum vocabantur Artaxerxes, sicut et omnes reges Egypti Pharaones, et Romani Cesares. Iosephus vero dicit, quod iste Artaxerxes fuit filius Darii, vocat tamen Xerxen, quia licet tempore patris templum fuerit completum, ut habetur in hoc capitulo, tamen aliqua que pertinebant ad ornatum templi iam edificati, et aliqua edificia circa templum tempore{2.2312}suo fuerunt facta.
Numérotation du verset 1Esr. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et compleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis Adar. Qui est duodecimus mensis apud Hebreos, et partim correspondet Martio nostro, et partim Februario, quia primus mensis eorum semper incipit a propinquiori lunatione equinoctio vernali, quod est 12. die Martii sive sit ante equinoctium, sive post, sive in ipso equinoctio.
marg.| .2.  Fecerunt autem. Hic consequenter describitur templi edificati dedicatio, et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset 1Esr. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {2.2313} .1. Sicut scriptum est. Hoc non refertur ad ordines sacerdotum, et vices Levitarum, quos David instituit, ut habetur 1. Par. sed ad officia sacerdotum, et Levitarum, de quibus habetur Lv. 24.
marg.| .2. Fecerunt autem filii Israel id est filii Israel qui venerant de transmigratione.
prol.| {2.2314}
marg.| .3. Pascha quartadecima. Secundum quod precipitur Ex. 12.
marg.| .4. Quasi unus id est totaliter, et perfecte.
marg.| .5.  Et converterat cor. Licet enim principaliter diceretur, rex Persarum, eo quod ibi erat translata monarchia, tamen dicitur hic rex Assur, quia regnum Assyriorum erat sub eo, sicut rex Francie dicitur rex Navarre.
Numérotation du verset 1Esr. 6,moraliter 
marg.| marg.| {2.2307} .1. Tunc Darius. Per Darium regem convenienter significari potest summus pontifex, ad quem spectat universalis ecclesie regimen. Per hoc igitur quod ad determinationem negotii Darius bibliothecam recenseri fecit, et revolvi, significatur quod summus pontifex in determinatione negotiorum fidem, vel mores tangentium per se, et per alios {2.2308}ad hoc idoneos debet investigare, quid de hoc sentiant sacre scripture, et secundum hoc negotia terminare sicut Darius post dictam disquisitionem precepit diligenter exequi domus Dei edificationem.
marg.| .11. Ut de arca regis. Nam in piis operibus summus pontifex et etiam alii prelati non solum debent esse favorabiles verbis, sed etiam temporalibus auxiliis prout possunt.
prol.| {2.2309}
Numérotation du verset 1Esr. 6,moraliter 
marg.| .2. A me ergo positum est, etc. Per quod intelligitur, quod impedientes edificationem ecclesie incurrunt damnationem eternam, unde et in litteris Papalibus dicitur : Nulli ergo omnino homini liceat, etc. Si quis autem hoc attentare presumpserit {2.2310}indignationem omnem omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum eius Petri, et Pauli se noverit incursurum.
marg.| .7. Igitur Thathanai dux. Per istos designantur illi qui facta super eos manu Domini de impeditoribus edificationum ecclesie fiunt adiutores edificantium ipsam, et hec est mutatio dextre excelsi.
Numérotation du verset 1Esr. 6,moraliter 
marg.| marg.| {2.2311} .2. Fecerunt autem filii Israel, etc. Sequitur :
marg.| Et obtulerunt in dedicatione. Post edificationem enim fidelium {2.2312}per veritatis predicationem debent applicari ad opus bonum, et hec applicatio est quedam dedicatio, debent etiam offerri in gaudio, quia sacrificia coacta non placent Deo.
prol.| {2.2313}
Numérotation du verset 1Esr. 6,moraliter 
marg.|
marg.| .2. Fecerunt au filii transmigrationis. Per quod designatur, quod post transmigrationem de vitiis ad virtutes, et non ante, debent recipere fideles sacramentum Eucharistie.
prol.| {2.2314} Et fecerunt solennitatem Azymorum. Omne tempus per septem dierum circulum revolvitur. Per hoc ergo, quod fecerunt solennitatem azymorum diebus septem, significatur quod fideles omni tempore vivere debent in azymis sinceritatis, et veritatis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_6)

Notes :