Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Esr. 7,1 

Post hec autem verba
in regno Artaxerxis regis Persarum,
Esdras filius Saraie, filii Azarie,
filii Helchie,
Numérotation du verset 1Esr. 7,2 

filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
Numérotation du verset 1Esr. 7,3 

filii Amarie, filii Azarie, filii Maraioth,
Numérotation du verset 1Esr. 7,4 

filii Zaraie, filii Ozi, filii Bocci,
Numérotation du verset 1Esr. 7,5 

filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
Numérotation du verset 1Esr. 7,6 

Ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus Deus Israel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,7 

Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathinneis in Hierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,8 

Et venerunt in Hierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,9 

Quia in primo die mensis primi cepit ascendere de Babylone, et in primo mensis quinti venit in Hierusalem,
iuxta manum Dei sui bonam super se.
Numérotation du verset 1Esr. 7,10 

Esdras
autem1 paravit cor suum, ut investigaret legem Domini,
1 autem] enim Weber
et faceret et doceret in Israel preceptum et iudicium.
Numérotation du verset 1Esr. 7,11 

Hoc est autem exemplar epistole edicti, quod dedit rex Artaxerxis Esdre sacerdoti, scribe erudito in sermonibus
et preceptis
Domini et cerimoniis eius in Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 7,12 

Artaxerxis,
rex regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo, salutem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,13 

A me decretum est,
ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus eius et de levitis ire in Hierusalem tecum vadat.
Numérotation du verset 1Esr. 7,14 

A facie enim regis et septem consiliatorum eius,
missus es ut visites Iudeam et Hierusalem in lege Dei tui
que est in manu tua,
Numérotation du verset 1Esr. 7,15 

et ut feras argentum et aurum
quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel cuius in Hierusalem tabernaculum est
Numérotation du verset 1Esr. 7,16 

et omne argentum et aurum
quodcumque inveneritis2 in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui que est in Hierusalem
2 inveneritis] inveneris Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,17 

libere accipe et studiose
eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum,
et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,18 

Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento, et auro, ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite.
Numérotation du verset 1Esr. 7,19 

Vasa
quoque que dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,20 

Sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis,
Numérotation du verset 1Esr. 7,21 

et a me. Ego Artaxerxes3 rex statui atque decrevi omnibus custodibus arce publice, qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos scriba legis Dei celi absque mora detis,
3 Artaxerxes] Artaxerxis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,22 

usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti choros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
Numérotation du verset 1Esr. 7,23 

Omne quod ad ritum Dei celi pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei celi, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,24 

Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et levitis, cantoribus ianitoribus, Nathinneis et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
Numérotation du verset 1Esr. 7,25 

Tu autem Esdras secundum sapientiam Dei tui
que est in manu tua, constitue iudices et presides, ut iudicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Numérotation du verset 1Esr. 7,26 

Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantie eius, vel certe in carcerem. Et dixit Esdras scriba4 :
4 et…scriba] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,27 

Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini que est in Hierusalem
Numérotation du verset 1Esr. 7,28 

et in me inclinavit misericordiam suam5 coram rege, et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus, et ego confortatus manu Domini
5 suam] om. Weber
Dei mei que erat in me congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Esr. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {1315} Post hec autem. Postquam superius actum est de populi reductione, hic consequenter agitur de eius instructione per Esdram sacerdotem, ipse enim Esdras primo venit de Babylone cum Zorobabel, et Iosue, sed postea rediit, ut aliquos de illis qui remanserant secum adduceret, et gratias a rege impetraret, primo igitur sub ipso describitur ordinatio templi, secundo informatio populi, c. 9. Circa primum primo describitur ipsius Esdre legatio, quia fuit missus a rege tanquam legatus a latere, secundo legationis executio, c. 8. prima in tres, quia primo describitur legati conditio, secundo legationis forma, sive explicatio, ibi : Hoc est autem exemplar. tertio gratiarum actio, ibi : Benedictus dominus. Circa primum dicitur.
marg.| .1.  Post hec autem. Dicit autem Rabbi Salomon quod iste fuit Darius, ut dictum est c. prec. et fuit istud anno 7. {1316} regni eius scilicet anno immediate sequenti post consummationem templi, quam facta fuit an. 6. regni eius, Iosephus vero dicit, quod iste fuit filius Darii, quem vocat Xerxem, ut dictum est c. prec.
marg.| .2.  Esdras filius Saraie. In hoc ostenditur conditio legati quantum ad genus, quia descendit de Aaron, multi tamen intermedii hic omittuntur, qui ponuntur 1. Par. 5.
marg.| .3.  Et ipse scriba velox. Quia legem combustam a Chaldeis reparavit, et quia novas litteras invenit, quibus verba Hebraica expeditius, et melius scribuntur, et sic ostenditur eius conditio quantum ad scientiam.
marg.| .4.  Et dedit ei rex id est petitiones suas concessit.
marg.| .5. Secundum manum Domini. Quia hoc factum est magis ex Dei bonitate, quam Esdre idoneitate.
marg.| .6. Et ascenderunt de filiis Israel. Quia Hierusalem est in altiori situ, quam regio Babylonis, unde recesserunt.
prol.| { 1317 }
Numérotation du verset 1Esr. 7,ad litteram 
marg.| .1. Esdras autem paravit cor suum id est totam attentionem suam posuit.
marg.| .2. Ut investigaret legem Domini, etc. Eam reparando.
marg.| .3. Et faceret. Eam opere adimplendo.
marg.| .4. Et doceret in Israel. Hic est debitus processus doctoris, sicut Iesus cepit facere, et docere, ut habetur Act. 1.a.
marg.| .5. Preceptum, et iudicium. Hoc est autem exemplar epistole edicti, etc. Quantum ad moralia.
prol.| {1318}
marg.| .6. Et iudicium. Quantum ad iudicialia. Dicit autem Rabbi Salomon Magistri dixerunt, quod iste Esdras ipse est Malachias, qui in duodecim prophetis ultimus ponitur.
marg.| .7. Hoc est autem. Hic consequenter describitur legationis forma, cum subditur :
marg.| .8. Artaxerxes rex. Quia plures reges habebat sub se, et in hoc apparet delegantis auctoritas.
marg.| .9. Esdre sacerdoti scribe. In quo appatet legati idoneitas.
marg.| .10. Ut cuicumque placuerit id est nullum coegit ad redeundum, sed omnes licentiavit.
prol.| { 1319 }
Numérotation du verset 1Esr. 7,ad litteram 
marg.| .1. A facie enim regis id est a presentia eius, et ordinatione.
marg.| .2. Et septem. Scientium leges, et iura maiorum, ut habetur in libro Esther, et semper assistebant regi, ne aliquid indecens faceret ex defectu consilii.
marg.| .3. In lege id est quam habes in promptu, ut patet ex predictis.
marg.| .4.  Ut feras. Ex dono regis, et ex donis principum, et etiam popularium, sive sint gentiles, quoniam audita virtute Dei multi Gentilium miserunt munera ad templum, sive Iudeis, et plures de illis noluerunt recedere de Babylone, detenti uxorum suarum, et filiorum , et bonorum temporalium amore, tamen miserunt munera.
marg.| .5.  Et sacrificia. Que fiebant de animalibus, vel aridis.
prol.| {1320}
marg.| .6. Et libamina. Que fiebant de liquidis scilicet vino, et oleo.
marg.| .7.  Dabis de thesauro id est de pecunia iam collecta, et colligenda a populo habitante trans flumen per ministros regis ad hoc statutos quibus rex precepit, ut alia expedirent Esdre sacerdoti, ideo subditur : Decrevi omnibus custodibus arce publice, etc.
marg.| .8. Et usque ad frumenti. Corus continet 30. modios, et est tertia pars oneris unius cameli.
marg.| .9.  Et usque ad batos. Batus est mensura continens quinquaginta sextarios Hebraicos secundum Isidorum 16. Etymo. sunt tamen valde parui, ut dixi diffusius 3. Regum 7. capitul.
marg.| .10. Sal vero absque mensura. quia in omni sacrificio ponebatur sal.
prol.| { 1321 }
Numérotation du verset 1Esr. 7,ad litteram 
marg.| .1. Ne forte. Sciebat enim quod potentia regni sui dependebat a voluntate Dei.
marg.| .2. Ut vectigal id est censum de rebus que portantur.
marg.| .3. Et tributum. Quod a personis capitaneis solvitur.
marg.| .4. Et annonas id est victum qui custodibus terre prebebatur.
marg.| .5. Non habeatis. Persone enim deservientes cultui divino, et vacantes studio. debent esse a talibus immunes.
marg.| .6. Constitue iudices id est si aliqui sint insufficientes ad iudicandum, amove eos, et institue alios sufficientiores.
marg.| .7. Et omnis. Quantum ad Iudeos qui ad ipsam tenebantur.
marg.| .8. Et legem id est mandatum eius quod habet vim legis, quantum ad Gentiles, et Iudeos, quia utrique erunt ei subiecti.
marg.| .9. Iudicium erit de eo id est punitio.
marg.| .10. Sive in mortem scilicet corporalem.
marg.| .11. Sive in exilium. quod est mors civilis.
prol.| {1322}
marg.| .12. Sive in condemnationem. quia secundum quantitatem delicti debet pena mensurari.
marg.| .13. Benedictus dominus. Hic consequenter ponitur gratiarum actio, et in aliquibus libris premittitur. Et dixit Esdras scriba, sed non est in hebreo, nec est de textu, sed subintelligitur, propter quod aliqui doctores apposuerunt in libris suis per modum glosse, et postea textui insertum fuit per imperitiam scriptorum, sicut et in pluribus aliis locis simile factum est.
marg.| .14. Qui dedit. Totum enim beneficium a rege impetratum a Deo attribuit tanquam gratus.
marg.| .15. Ut glorificaret. Magnis muneribus et privilegiis concessis ibidem ministrantibus, ut patet per predicta.
marg.| .16. Et ego confortatus id est eius directione.
marg.| .17. Congregavi de Israel id est capitaneos, vel principales domorum.
marg.| .18. Qui ascenderant mecum. Ut tractarent ad invicem de pertinentibus ad meum processum.
Numérotation du verset 1Esr. 7,moraliter 
marg.| marg.| {1315} .1. Post hec. Artaxerxes lumen in silentio tentans interpretatur, ideo per ipsum Iesus Christus significatur, de quo dicitur Lc. 2.e. Lumen ad revelationem gentium, etc. Ipse etiam est rex regum, sicut de Artaxerxe dicitur infra, in hoc capitulo Ipse etiam tentat, non ut aliquid sibi de novo innotescat, sed aliis. Tentat etiam in silentio, quia tentatus ab eo ignorat quod ab eo tentetur, nisi sibi divinitus reveletur, igitur per regnum Artaxerxis ecclesia que regnum Christi dicitur, bene significatur.
prol.| {1316}
marg.| .2. Esaras filius Saraie. Per Esdram qui adiutor interpretatur bonus doctor, vel predicator significatur, unde 1. Cor. 3.capitulo Paulus doctor gentium, et predicator dicit de se, et sibi similibus. Dei adiutores sumus. Igitur in regno Artaxerxis Esdras tanquam legatus a rege mittitur, cum ad docendum populum doctor, vel predicator a Christo, vel eius vicario destinatur. Cuius autem conditionis esse debeat, subditur :
marg.| .3. Et ipse scriba velox. In lege scilicet Domini id est studiosus debet esse in scripturis veteris, ac novi testamenti, ideo sequitur :
Numérotation du verset 1Esr. 7,moraliter 
marg.| marg.| { 1317 } .1. Esdras autem paravit cor suum, etc. Scilicet querendo eius sanum intellectum.
marg.| .3. Et faceret, et doceret. Doctor enim et predicator non solum debent docere verbis, sed etiam factis, et exemplo Christi, {1318}de quo dicitur Act. 1.a. cepit Iesus facere, et docere.
marg.| .8. Artaxerxes rex. Per hoc enim quod iste rex dedit Esdre multas, et magnas gratias, et privilegia, significatur quod rex regum Iesus Christus doctoribus et predicatoribus verbo, et exemplo dat gratias spiritus sancti, et charismata.
prol.| { 1321 }
Numérotation du verset 1Esr. 7,moraliter 
marg.| .16. Et ego confortatus. Scilicet in Hierusalem, verba sunt Esdre per {1322}que significatur quod bonus doctor, vel predicator congregat multitudinem fidelium in unitatem fidei charitate formate, quam secum ducit ad requiem Hierusalem superne.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_7)

Notes :