Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Esr. 1,1 

In anno primo Cyri
regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremie
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
et traduxit1 vocem in universo regno suo etiam per Scripturam dicens :
1 traduxit] transduxit Weber
Numérotation du verset 1Esr. 1,2 

Hec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terre dedit mihi
Dominus Deus celi
et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudeaa.
0 Cf. Is. 44, 28.
Numérotation du verset 1Esr. 1,3 

Quis est in vobis de universo populo eius ?
Sit Deus illius cum ipso.
Ascendat Hierusalem que est in Iudea
et edificet domum Domini Dei Israel ipse est Deus qui est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 1,4 

Et omnes reliqui
in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum
viri
de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 1,5 

Et surrexerunt principes patrum
de Iuda et Beniamin et sacerdotes et levite omnis cuius suscitavit Deus spiritum
ut ascenderent ad edificandum templum Domini quod erat in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 1,6 

Universique
qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
in vasis argenteis et aureis,
in substantia in iumentis in supellectili exceptis his que sponte obtulerunt.
Numérotation du verset 1Esr. 1,7 

Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
que tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem
et posuerat ea in templo dei sui.
Numérotation du verset 1Esr. 1,8 

Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et annumeravit ea Sasabasar principi Iude.
Numérotation du verset 1Esr. 1,9 

Et hic est numerus eorum : phiale auree triginta, phiale argentee mille,
cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Numérotation du verset 1Esr. 1,10 

scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
Numérotation du verset 1Esr. 1,11 

Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta, universa tulit Sasabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Esr. 1,1 
marg.| In anno primo Cyri, etc. Liber iste a quo incipit regimen sacerdotum, ut dictum est, cum sibi annexis, potest sic dividi, quia primo tangitur huius regiminis processus. secundo incidens casus, qui est duplex. In uno habetur exemplum constantie contra Aman : In altero exemplum patientie. In libris Esther et Iob. Libros autem Tobie et Iudith, et Machabeorum, licet sint historiales, tamen intendo eos ad presens pertransire, quia non sunt de canone apud Iudeos nec apud Christianos : imo de ipsis dicit Hieron. In prologo Galeato, qui est prologus super libros Regum, quod inter apocrypha cantantur, et in prologo Iudith dicit, quod auctoritas eorum non est efficax ad probandum aliquid quod in contentionem vel dubium venit. Et ideo expositioni eorum non intendo insistere, donec cum Dei adiutorio et vita comite super omnes libros canonicos scripserim. Si autem dominus vitam mihi concesserit, super istos libros et alios qui communiter ponuntur in Bibliis, quamvis non sint de canone, scribere potero Domino concedente. Liber autem iste dividitur in tres partes : quia primo agitur de reductione populi sub Iesu filio Iosedech, secundo de instructione reducti per Esdram legis doctorem. 7 capitulo tertio de reedificatione muri per Nehemiam ducem, ibi : Verba Nehemie, et isti tres fuerunt sacerdotes, ut ex sequentibus apparebit. De secundo autem loco Esdre non intendo ad presens me intromittere ratione iam dicta scilicet quia non est de canone. Circa primum primo describitur reditus populi. secundo fundatio templi. c. 3. Circa primum primo describitur licentia data. secundo numeratur turba licentiata. c. 2. Circa primum premittitur confessio maiestatis. secundo subditur concessio libertatis, ibi : Quis ex vobis. tertio completio voluntatis ibi : Et surrexerunt, quarto collatio pietatis, ibi : Rex quoque Cyrus. Circa primum primo ponuntur quedam preambula. secundo concessio ipsa ibi : Hec dicit Cyrus. Primum preambulum est : quia notatur tempus cum dicitur :
marg.| .1. In anno primo etc. Ad maiorem autem intellectum eorum que dicuntur in hoc libro, et aliis de isto Cyro, et maxime cuiusdam dicti a me super Lc. c. 2. ponenda est hic origo et promotio huius Cyri. Secundum{1275}enim quod habetur in Scholastica historia, Astyages rex Medorum, et Persarum vidit in somnis de ventre filie sue egredi vitem totam Asiam occupantem. et cum significatum huius quereret a coniectoribus, responderunt quod significabat puerum ex ea nasciturum in tota Asia regnaturum, et ipsum Astyagem de regno expulsurum. Quod timens, Darium consobrinum suum adoptavit in filium, quia filium non habebat, sed filiam unam, quam dedit cuidam militi simplici, ne puer natus de ea magnorum amicorum potentia vallaretur. Et cum hoc ad maiorem securitatem cum dicta filia esset gravida, fecit tempus partus ipsius explorari, et puerum natum ad se apportari, quem dedit cuidam de suis principibus occidendum, sed ille timens ne regnum ad matrem pueri deveniret, non fecit, sed puerum in nemore exposuit, ad quem ex divina providentia (que solet adesse quando deficit humana) venit quedam canicula lactans puerum ipsum, a feris et avibus defendendo, quem pastor regis invenit, et uxori sue tradidit nutriendum, qui cum crevisset, ab aliis pueris factus est rex eorum, et rebelles sibi graviter affligebat, intantum quod patres puerorum conquesti sunt regi : ad quem cum adduceretur, constanter et intrepide dixit hec se fecisse tanquam rex eorum. Rex ergo admirans pueri constantiam, in eo quedam signa sui generis agnovit : et a pastore veritatem requirens, ipsum esse nepotem suum invenit : verumtamen erga eum placatus fuit, credens quod somnium suum impletum esset in regno puerorum : et eum alendum tradidit illi principi cui prius eum tradiderat, occidendum, filium autem eius clam occidi fecit, eo quod fuerat inobediens ori eius. Quod tamen illum principem non latuit. Postea vero per tempus magnum rex exercitum tradidit illi principi ad domandos adversarios, et ipse in Media resedit. Ille autem princeps memor occisionis filii sui suasit exercitui, ut Cyrum regem Persarum eligeret, vocans eum Cyrum id est heredem, qui prius Spertaticus id est catulus vocabatur, eo quod canicula lactaverat eum. Quod factum audiens Asliages, collegit exercitum, ut pugnaret contra Cyrum : et in primo congressu prevaluit, sed postea a Cyro devictus fuit. Verumtamen Cyrus magis se exhibuit ei nepotem quam victorem, nam regnum Hyrcanorum sibi dimisit, et Dario avunculo suo regnum Medorum, ita quod post eorum mortem totum deveniret ad manum suam. Postea vero Cyrus et Darius eius avunculus obsederunt Babyloniam, qua capta, et occiso Balthasar rege, Darius regnavit in Babylone duobus annis, quo mortuo totum regnum devenit ad manum Cyri, et sic fuit monarcha : et in primo anno huius monarchie dedit licentiam filiis Israel redeundi in Iudeam, et edificandi templum, secundum quod dicitur hic. In anno primo Cyri regis Persarum id est anno primo quo monarchiam transtulit ad Persas, quia licet regnum Medorum esset honorabilius, tamen caput monarchie posuit in Perside, eo quod ibi primo regnaverat : et quia Perse ipsum sublimaverant in regnum.
Numérotation du verset 1Esr. 1,ad litteram 
marg.| .1. Compleretur verbum Domini ex ore Ieremie. Iere. 25. cap. Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis, etc. Et similiter. 19 capitulpo Cum ceperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Dicunt autem Hebrei, quod isti septuaginta anni sunt accipiendi a tempore destructionis templi per Nabuchodonosor, et fuerunt impleti sexto anno Darii, in quo completum fuit templum. Sed hoc est falsum, quia secundum omnes historiographos alios fuerunt multo plures anni. Supponunt etiam quod Cyrus regnaverit tantum undecim annis, qui tamen regnavit triginta secundum historiographos Persarum. Iosephus autem dicit, quod isti septuaginta anni inceperunt a destructione templi predicta, et terminati fuerunt anno primo monarchie Cyri. Secundum vero expositores Latinos isti septuaginta anni communiter incipiunt a destructione civitatis, et terminantur in anno primo Cyri, sed computantur secundum {1276}Chronicas, ad quam computationem sequitur Mardocheum fuisse 259. annorum, quando fuit exaltatus ab Assuero rege, ut declarabitur in principio libri Esther, ubi proprie habet locum : ideo non intendo sequi computationem eorum, quia non videtur possibile Mardocheum tandiu vixisse, et dato quod vixisset : tamen tunc facere non potuisset illa que de eo scribuntur in libro Esther, qui tamen inter libros sacre scripture canonicos computatur. Ibi enim scribitur, quod regebat regine domum, et regis palatium, et regni negotia disponebat. Ra. Salo. dicit, quod isti septuaginta anni incipiunt a transmigratione Iechonie, et terminantur in primo anno Cyri : quia tunc dedit licentiam populo redeundi de captivitate dicens, quod a transmigratione usque ad destructionem civitatis fuerunt sedecim anni, et inde usque ad primum Cyri annum, quinquaginta duo qui simul iuncti faciunt septuaginta annos, ut patet. Sed quantum ad primum numerum dicit manifeste contra textum Quarti libri Regum ubi dicitur 24. cap. quod Sedechias immediate regnavit post Iechoniam, qui alio nomine dictus est Ioachin, et fuit filius Ioacim, qui similiter alio nomine dictus fuit Iechonias, ut plenius habetur Matth. primo. et ibidem, scilicet quarti Regum vigesimosecundo cap. dicitur quod tantum regnavit undecim annis, et sic ab eius numero deficiunt septem anni. Propter quod videtur mihi, quod isti septuaginta anni incipiunt ab octavo anno Ioacim patris Iechonie sive Ioachin. Tunc enim captus fuit per Nabuchodonosor et factus sibi tributarius, et nobiles de Hierusalem obsides ducti in Babylonem, inter quos Daniel et socii eius fuisse dicuntur. propter quod extunc incepit transmigratio Babylonis, licet magis completa fuerit tempore Iechonie filii eius, et adhuc perfectius in captivatione Sedecie destructa civitate, et terminantur in quarto anno Cyri, quod sic ostenditur, quia Ioacim regnavit 11. annis. 4. Regum 24. Et ideo incipiendo ab eius anno octavo inclusive habentur de regno eius quatuor anni, et de tempore Sedecie decem integri. Nam undecimo anno quarto mense fuit captus et exoculatus, et ductus in Babylonem. 4. Reg. 25. propter quod ille annus computandus est inter annos destructionis civitatis, quia maior pars eius fuit sub destructione. aliter unus annus bis computaretur, scilicet in tempore Sedecie, et in tempore destructionis. et inde. 52. usque ad Cyrum, qui licet primo anno sue monarchie dedit licentiam populo redeundi in Iudeam, ut hic dicitur, tamen Iudei ex longa mansione in terra Babylonis uxores acceperant et prolem procreaverant. et ibidem possessiones acquisierant, propter quod ad dispositionem de rebus et familiis manserant in terra Babylonis primo anno Cyri, et secundo, et tertio venerunt in Hierusalem, ut dicitur in Scholastica historia, et anno sequenti posuerunt fundamenta templi. 1. Esdre. 3. Isti anni simul iuncti sunt septuaginta, qui Danielis. 9. dicuntur septuaginta anni desolationis Hierusalem, qui tunc proprie fuerunt completi, quia fundato templo fecerunt Iudei festum magnum et gaudium. 1. Esdre. 3.
marg.| .2. Suscitavit dominus spiritum Cyri regis Persarum id est voluntatem.
marg.| .3. Et traduxit vocem in omni regno suo etiam per scripturam dicens. quia ea que sequuntur de deitatis confessione, et de redeundi concessione, fecit publicare verbo et scripto.
marg.| .4. Hec dicit Cyrus rex Persarum. Positis preambulis. hic consequenter ponitur confessio deitatis.
marg.| .5. Omnia regna terre dedit mihi dominus Deus celi id est multa divina virtute, quia eius imperium non se extendit ad omnia regna terre, confitetur tamen se hec obtinuisse divina virtute. hoc autem confessus fuit, quia sibi fuit notificata Isaie prophetia quadragesimoquinto, ubi dicitur. Hec dicit dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam ante eum gentes, et dorsa regum vertam, etc. que multo tempore fuit prenuntiata ante tempus Cyri.
Numérotation du verset 1Esr. 1,ad litteram 
marg.| marg.| {1277} .1. Et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem. quia in eadem prophetia. subditur :   Ipse edificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, etc.
marg.| .2. Quis est in vobis. Hic consequenter ponitur concessio libertatis, scilicet a servitute omnibus qui voluerunt in Hierusalem redire, et hoc est quod dicitur. Quis est in vobis de universo populo eius. populum enim Israel reputabat populum Dei celi, quia in illo populo fuerat verus cultus ipsius.
marg.| .3. Ascendat in Hierusalem que est in Iudea et edificet quasi d<icat> quilibet de populo illo debet hoc facere, tum ex desiderio libertatis, quam omnes {1278}appetunt, etiam bruta animalia secundum modum suum, unde bestie et avicule recluse quantumcumque habeant splendide ad comedendum, preponunt tamen libertatem satietati. si qua via pateat evadendi. Tum ex voluntate cultus ipsius deitatis qui exercendus est in Hierusalem, unde subditur :
marg.| .4. Ipse est Deus qui est in Hierusalem. est autem ubique equaliter per essentiam, et presentiam, et potentia, sed per specialem cultum fuit in Hierusalem, quia ad hoc elegit civitatem illam, ut habetur 3Rg. et 1. Parali. et 2.
marg.| .5. Et omnes reliqui scilicet de populo illo qui nolunt recedere, quia aliqui fuerunt ibi retenti amore uxorum et filiorum ibidem genitorum, et bonorum acquisitorum.
Numérotation du verset 1Esr. 1,ad litteram 
marg.| marg.| {1279} .1. Adiuvent. de bonis suis ad edificationem templi per munera adhoc oblata, et etiam redeuntes, ut possint melius redire et prospere agere. Secundum Hebreos variatur hic textus et expositio. et hec est littera : Et omnem reliquum scilicet de Iudeis qui non potest ascendere Hierusalem propter paupertatem : quia non habet expensas pro via, vel debilitatem, quia non potest peditare, vellet tamen ire si posset.   Adiuvent eum viri de loco suo id est vicini eius, etiam Gentiles providendo de expensis et vehiculo, ita precepit Cyrus.
marg.| .2. Excepto quod voluntarie offerunt etc. quia multi Gentiles audientes virtutem Dei Israel, obtulerunt multa munera ad edificandum templum in Hierusalem , quod fuerat destructum exemplo regis animati ad hoc.
marg.| .3. Et surrexerunt principes patrum. Hic consequenter describitur impletio voluntatis ipsius Cyri a Deo inspirati, cum dicitur : Et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levite. Iste enim tres tribus scilicet Iuda, Beniamin, et Levi, fuerunt ultimo captivate {1280} per Nabuchodonosor regem Babylonis : et primo reducte sunt de captivitate, nec tantum peccaverunt quantum alie que captivate fuerunt per reges Assyriorum , nec ex his redierunt de captivitate nisi alique reliquie, que evaserant manus regum Assyriorum : et coniunxerant se tribus tribubus predictis tempore Iosie, ut habetur. 2. Parali. 14. et fuerunt simul captivate per Nabuchodonosor, et simul redierunt, qui voluerunt redire.
marg.| .4. Universique qui erant in circumitu adiuverunt. Hoc dupliciter exponitur. Uno modo de Iudeis remanentibus in Babylone. Alio modo de Gentilibus adiuvantibus impotentes de precepto Cyri, ut predictum est.
marg.| .5. Rex quoque Cyrus. Hic consequenter describitur collatio pietatis : quia Cyrus fecit restitui vasa que fuerant apportata de templo Domini. Audierat enim, quod dominus fuerat offensus contra Balthasar regem Babylonis eo quod ea applicuerat usibus humanis, bibendo in eis ipse et sui milites et uxores : ut habetur Dan id est propter quod Balthasar nocte sequenti interfectus est.
prol.| { 1281 }
Numérotation du verset 1Esr. 1,ad litteram 
marg.| .1. Per manum Mithridatis filii. In hebreo habetur : Per manum Mithridatis thesaurarii. erat enim thesaurarius regis, ut dicit Iosephus, et ibidem dicitur 2. Esdre 2 capitulo
marg.| .2. Et annumeravit ea id est sub certo numero et pondere tradidit.
marg.| .3. Sassabasar principi Iude. Dicunt Hebrei, quod iste fuit Daniel. Sed littera sequens videtur contradicere, quia subditur : Universa tulit Sassabasar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem. Daniel autem non legitur rediisse de Babylone in Hierusalem, sed magis dicitur sepultus in Babylone : remansit enim ibi ad consolationem Iudeorum remanentium, quia fuit in magna potestate apud reges. unde et tertio anno Cyri facta est sibi decima visio, ut habetur Dan. 10. et anno primo Cyri data fuit licentia Iudeis redeundi, {1282} ut habetur supra 1. cap. Et ideo aliter dicitur quod fuit Zorobabel. Unde et infra habetur : quod fuit binominis. Qui tamen vult tenere dictum Hebreorum, potest dicere, quod licet Daniel de Babylone non redierit in Hierusalem, tamen de profectione redeuntium et de portatione vasorum disposuit, et ideo sibi primo tradita fuerunt.
marg.| .4. Cultri vigintinovem. Erant cultelli magni ad dividendum hostias.
marg.| .5. Scyphi aurei triginta. In hebreo habetur : Bacini aurei. In bacinis argenteis recipiebatur sanguis hostiarum, sed in bacinis aureis portabatur intra sanctumsanctorum in die expiationis.
marg.| .6. Omnia vasa aurea etc. Numerus autem partium singularum simul iunctus non ascendit tantum, quia illa que erant pretiosiora, fuerunt numerata per partes, in numero vero illo totali fuerunt inclusa multa alia que non erant tanti valoris.
Numérotation du verset 1Esr. 1,moraliter 
marg.| marg.| {1273} .1. In anno primo Cyri, etc. Cyrus iste figuram gessit nostri Salvatoris, quia sicut iste Cyrus relaxavit captivitatem Iudeorum, sic Salvator noster captivitatem patrum in limbo detentorum, {1274}Ps. 67.d. Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus, etc. Et propter hanc figuram iste Cyrus vocatur Christus, Is. 45.a. Hec dicit dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram etc.
prol.| { 1275 }
Numérotation du verset 1Esr. 1,moraliter 
marg.| Et traduxit vocem in universo regno suo etiam. quia Christus apostolos et septuaginta duos discipulos misit ad predicandum, et evangelistas movit ad scribendum pro informatione et salute omnium Gentilium.
prol.| {1276} Omnia regna terre dedit mihi dominus Deus celi. Et hoc modo Matthei ultimo. d. dicit Christus, Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Cyrus autem potestatem habuit in terra tantum, quia figura deficit a perfectione rei figurate, sicut umbra deficit a veritate.
prol.| { 1277 }
Numérotation du verset 1Esr. 1,moraliter 
marg.| .1. Et ipse precepit mihi, ut edificarem ei domum in Hierusalem. Deus enim pater homini Christo precepit, ut edificaret ecclesiam ex lapidibus vivis id est Christo credentibus ex omnibus gentibus congregatam.
marg.| Edificet domum Domini Dei Israel. Per istos intelliguntur apostoli {1278}et alii credententes primi, qui moribus et doctrina edificaverunt ecclesiam Dei.
marg.| .5. Et omnes reliqui adiuvent. per istos intelliguntur conversi de Gentilibus qui adiuverunt in edificatione ecclesie, sicut patet de beato Luca et aliis pluribus a principio conversis ex gentibus, et postea de Ambrosio et Augustino, et aliis pluribus doctoribus.
prol.| { 1279 }
Numérotation du verset 1Esr. 1,moraliter 
marg.| .3. Et surrexerunt principes patrum de Iude et Beniamin, et sacerdotes et Levite, etc. Isti sunt Apostoli et credentes primi, qui prompte ac viriliter executi fuerunt opus ecclesie Dei.
marg.| .4. Universique qui etc. Isti sunt conversi de gentibus in scientiis Philosophicis edocti, qui illas scientias converterunt ad edificium ecclesie Christi.
marg.| .5. Rex quoque, etc. Per Nabuchodonosor, qui sedens in angustia interpretatur, diabolus qui secum portat ignem suum significatur. Per vasa vero que tulerat, homines significantur, quos ad idololatriam et alia peccata induxerat, qui per Christum ad gratiam reducuntur. Moraliter autem per Cyrum Christus significatur, sicut prius per domum Domini edificandam intelligitur mens humana. 1. Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod {1280} estis vos. Hec autem domus edificatur in Hierusalem id est in quiete voluntatis bone. Luce 2.b. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis . Ad hanc edificationem inducit Cyrus noster scilicet Iesus Christus, per vocem id est per internam inspirationem, in qua loquitur mentibus humanis, et per scripturam id est per doctores et predicatores ad informationem populi sacram scripturam exponentes. Per vasa vero a Nabuchodonosor ablata de domo Domini possunt intelligi dona spiritus sancti, que diabolus aufert de mente hominis, qui templum est divinitatis, quando eam inducit ad casum peccati mortalis. Sed Cyrus noster id est Christus ea remittit, cum a peccato mortali ad gratiam resurgere facit, et tunc laborat sic resurgens ad edificationem ecclesie per exercitium virtutis a Domino restitute.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_1)

Notes :