Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Esr. 4,1 

Audierunt autem hostes
Iude
et Beniamin,
quia filii captivitatis edificarent templum Domino Deo Israel,
Numérotation du verset 1Esr. 4,2 

et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis : Edificemus vobiscum,
quia ita ut vos querimus Deum vestrum. Ecce nos immolavimus1 victimas
1 immolavimus] immolamus Weber
a2 diebus3 Assoraddan4 regis Assur qui adduxit nos huc.
2 a] ex Weber |
3 diebus] debus cacogr. Rusch |
4 Assoraddan] Asoraddan Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,3 

Et dixit eis Zorobabel, et Iosue, et reliqui principes patrum Israel : Non est vobis et nobis ut edificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli edificabimus Domino Deo nostro, sicut precepit nobis rex Cyrus rex Persarum.
Numérotation du verset 1Esr. 4,4 

Factum est igitur ut populus terre impediret manus populi Iude
et turbaret eos in edificando.
Numérotation du verset 1Esr. 4,5 

Conduxerunt quoque adversum eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
Numérotation du verset 1Esr. 4,6 

In regno autem Assueri5 ipse est Artaxerxes in6 principio regni eius, scripserunt accusationem adversum habitatores Iude et Hierusalem.
5 Assueri] Assyri Weber |
6 ipse…in] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,7 

Et in diebus Artaxerxis scripsit Besellam7, Mitridates8 et Thabeel9 et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artaxerxen regem Persarum. Epistola autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro.
7 Besellam] Beselam Weber |
8 Mitridates] Mitridatis Weber |
9 Thabeel] Tabel Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,8 

Reum Beelthem10 et Samsai scriba, scripserunt epistolam unam de Hierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi :
10 Reum Beelthem] Reum Beelteem Weber, Reum (Beum?) beel theem Cor1 P (Copiosam nominum multitudinem in hoc libro dimittimus quia difficillime et prolixe eorum correctio intellige<re>tur nisi omnia simul in Textu continuo scribe<re>ntur)
Numérotation du verset 1Esr. 4,9 

Reum Beelthem11 et Samsai scriba, et reliqui consiliatores eorum, Dinei12, et Apharsathei, Terphalei, Arphasei13, Hercuei14, Babylonii, Susannachei15, Dyei16, et17 Elamite,
11 Beelthem] Beelteem Weber |
12 Dinei] Dynei Weber |
13 Arphasei] Apharsei Weber |
14 Hercuei] Erchuei Weber |
15 Susannachei] Susannechei Weber |
16 Dyei] Deaei Weber |
17 et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 4,10 

et ceteri de gentibus quas transtulit Assennaphar18 magnus et gloriosus, et habitare eas fecit in civitatibus Samarie et in reliquis regionibus trans Flumen in pace -
18 Assennaphar] Asennaphar Weber
Numérotation du verset 1Esr. 4,11 

hoc est exemplar epistole quam miserunt ad eum - Artaxerxi regi servi tui, viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt.
Numérotation du verset 1Esr. 4,12 

Notum sit regi quia Iudei qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam edificant extruentes muros eius et parietes componentes.
Numérotation du verset 1Esr. 4,13 

Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa edificata fuerit et muri eius instaurati tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hec noxa perveniet.
Numérotation du verset 1Esr. 4,14 

Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus,
et quia lesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
Numérotation du verset 1Esr. 4,15 

ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa,
urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis,
et bella concitant
in ea ex diebus antiquis, quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Numérotation du verset 1Esr. 4,16 

Nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa edificata fuerit,
et muri ipsius
instaurati, possessionem trans Fluvium non habebis.
Numérotation du verset 1Esr. 4,17 

Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos qui erant in consilio eorum
habitatores Samarie et ceteris trans Fluvium, salutem dicens et pacem.
Numérotation du verset 1Esr. 4,18 

Accusationem quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me,
Numérotation du verset 1Esr. 4,19 

et a me preceptum est et recensuerunt inveneruntque, quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat, et seditiones et prelia concitantur in ea,
Numérotation du verset 1Esr. 4,20 

nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni que trans Fluvium est, tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant.
Numérotation du verset 1Esr. 4,21 

Nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non edificetur donec si forte a me iussum fuerit.
Numérotation du verset 1Esr. 4,22 

Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
Numérotation du verset 1Esr. 4,23 

Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba, et consiliariis eorum. Et abierunt festini in Hierusalem ad Iudeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
Numérotation du verset 1Esr. 4,24 

Tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Esr. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1295} Audierunt autem hostes Iude. Hic consequenter agitur de operis intermissione. Circa quod primo ponitur edificantium accusatio. Secundo regis responsio, ibi : Verbum misit rex. Tertio mandati executio ibi : Et abierunt. Circa primum primo describitur accusationis occasio. Secundo ipsa accusatio, ibi : In regno autem Assueri. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Audierunt autem hostes etc. Isti erant Gentiles qui de Assyriis missi fuerant ad inhabitandum Samariam, que fuerat caput regni decem tribuum, et alias civitates in circumitu. Et quia inhabitabant terram Iudeis {1296}concessam a Deo, ideo erant eis odiosi, et econverso.
marg.| .2. Quia filii captivitatis. Iudei qui de captivitate reversi erant.
marg.| .3. Et accedentes ad Zorobabel etc. qui erat princeps inter illos.
marg.| .4. Edificemus vobiscum. Hoc dicebant malitiose, ut impedirent opus, secundum quod dicit Rabbi Salomon
marg.| .5. Quia ita, etc. 4. Reg. 17. dicitur quod Gentiles qui de Assyriis venerunt ad inhabitandum Samariam et alias civitates in circumitu, fuerunt pro magna parte devastati a leonibus, et fuit suggestum regi Assyriorum, quod hoc acciderat, eo quod populus ille ignorabat legitima Dei terre illius, propter quod habito consilio misit unum de sacerdotibus captivis, ut doceret eos, colere dominum, tamen cum hoc colebant idola, ut ibidem habetur.
Numérotation du verset 1Esr. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1297} .1. A diebus Asorhaddan etc. Iste fuit filius Sennacherib, qui interfecto patre, successit ei in regno, ut habetur 4. Reg. 19. et tempore eius fuit missus sacerdos predictus.
marg.| .2.  Non est nobis etc scilicet communis hec edificatio templi, quia nolebant habere consortium idololatrarum.
marg.| .3. Sed nosipsi soli, etc. Ut habetur supra capitulo 1. Quis est in vobis de universo populo eius, sit Deus cum eo, ascendat Hierusalem que est in Iudea, et edificet domum Domini Dei Israel. Ex quo patet, quod licentia Cyri se extendebat ad populum Israel tantum, et sic se excusaverunt bene et rationabiliter, tamen Samaritani inceperunt eos impedire manifeste, quod prius intendebant facere malitiose, et occulte. Ideo subditur :
marg.| .4. Et turbaret eos in edificando. Faciendo eis insultus quando poterant, et non solum impediebant per seipsos, sed etiam per alios qui locum regis Persarum tenebant in terra illa, eam regendo et recipiendo tributa, quos corruperunt Samaritani pecunia. Ideo subditur :
marg.| .5. Conduxerunt. Dicit Iosephus, quod circa bella occupatus hoc impedimentum ignorabat. Rabbi Salomon vero dicit quod etiam ipso sciente factum est, quod qualiter intelligendum sit, postea videbitur, intermissum enim fuit opus.
marg.| .6. Usque ad regnum. In cuius anno sexto completa est domus Domini, ut habetur infra 6 capitulo
marg.| .7. In regno. Posita occasione accusationis, scilicet eo quod Iudei repulerunt Samaritanos a templi edificatione, hic consequenter ponitur ipsa accusatio. Et primo agitur de accusantibus personis. Secundo subditur forma accusationis, ibi : Hoc est exemplar. Circa primum dicitur, In regno, etc. Dicit Iosep. In 11. antiquitatum li. et expositores nostri communiter, quod iste Assuerus fuit Cambyses filius Cyri, et {1298}iste idem vocatur hic Artaxerxes, propter quod subditur communiter in bibliis nostris. Ipse est Artaxerxes hoc tamen non est in hebreo nec est de textu, sed ab aliquo doctore fuit appositum per modum glosse, ratione dicta, et postea insertum est textui per imperitiam scriptorum. Secundum vero Ra. Salo. iste Assuerus non fuit idem cum Artaxerxe, sed ei successit, ita quod secundum eum Artaxerxes hic positus, idem est quod Cyrus, et vocatus est Cyrus, nomine proprio, Artaxerxes vero nomine communi regni Persarum, sicut reges Romanorum nomine regni vocabantur Cesares, et tamen cum hoc habebant nomina propria, sicut Iulius, Augustus, Tyberius, et sic de aliis, tamen iste Rabbi Salomon Dan. 11. Inter Cyrum et Assuerum ponit Cambysem filium Cyri, quia videtur magis consonum scripturis, ut dicetur plenius super Esther et Dan. et iste Cambyses impedivit edificationem templi. Iste autem Assuerus non fuit filius Cyri, et in hoc convenit cum Iosepho et aliis scilicet quod opus templi fuit impeditum ab illo qui immediate successit Cyro, differt tamen in hoc quod dicitur hic, quod non fuit filius Cyri. Item in hoc quod dicitur quod iste fuit Assuerus, qui accepit Esther uxorem. Iosephus autem inter Cambysem et filium Cyri et Assuerum qui accepit Esther uxorem ponit quatuor reges sibi succedentes scilicet duos magos sive sapientes, qui per annum regnaverunt unus post alium defuncto Cambyse, et Darium filium Hystaspis, et Xerxem eius filium, cui successit Assuerus, qui accepit Esther uxorem quem nominat Artaxerxem. Aliqui autem historiographi adhuc plures ponunt intermedios, quid autem circa hoc sit magis verisimile, dicetur plenius super librum Esther Domino concedente. Sciendum tamen, quod isti reges Persarum in diversis locis in Biblia, et in historiis inveniuntur nominati pluribus et diversis nominibus, propter quod idem rex videtur aliquando esse plures.
Numérotation du verset 1Esr. 4,ad litteram 
marg.| marg.| { 1299 } .1. Scripsit Beselam. Et dicunt expositores nostri communiter, quod est nomen proprium hominis. Hebrei autem dicunt, quod est nomen commune cum prepositione adiuncta secundum modum lingue Hebraice et Chaldaice, et signat in pace, quia ista epistola scripta contra Iudeos scripta fuit silenter et occulte, ne ab ipsis perciperetur, et mitteretur per nuntios ad Cyrum cui scribebatur, secundumRabbi Salomon et sic effectum non haberet epistola illa.
marg.| .2. Mithridates et Tabeel. Nomen est proprium hominis Gentilis, qui preerat Samaritanis, de cuius voluntate et scitu fuit illa epistola facta.
marg.| .3. Ad Artaxerxem id est ad Cyrum secundum Rabbi Salomon in hoc loco, licet aliter alibi dicere videatur, ut dictum est, secundum Iosephum vero et alios ad Cambysem filium Cyri, qui Artaxerxes vocatus est nomine regni.
marg.| .4. Epistola autem. litteris Syriacis.
marg.| .5. Et legebatur sermone Syro id est idiomate Syriaco. Hoc legitur aut dicitur, quia aliquando contingit quod epistola scripta litteris unius idiomatis legitur sermonibus alterius lingue, sicut cum aliquis sententiam Hebraice scripture pronuntiat in Latino, ista vero epistola eodem idiomate scribebatur et legebatur, quia illi quibus mittebatur, erant de lingua illa, similiter Iudei contra quos mittebatur sciebant linguam illam, quia diu fuerunt in regno Babylonie.
marg.| .6. Reum Beel. Expositores nostri dicunt communiter, quod sunt tria nomina propria trium hominum scribentium hanc epistolam, sed hoc dictum procedit ex ignorantia Syriaci seu Chaldaici sermonis, est enim eadem lingua Chaldaica et Syriaca, ut dicit Hier. In prologo galeato, igitur secundum proprietatem illius lingue prima dictio scilicet Reum est nomen proprium hominis, alie due sequentes scilicet Beel Teem, sunt nomina appellativa sui officii expressiva. Beel enim dominum significat vel magistrum, Teem vero ratiocinationem. Ratiocinatio vero uno modo significat computum, alio modo significat prolocutionem verborum. Est igitur sensus, quod est Reum erat dominus vel magister computi, quia illi qui colligebant tributa, et redditus pro rege ei rationem reddebant, vel erat dominus seu magister in proponendo mandata regis et negotia Samaritanorum populo, vel forte utrumque ad suum spectabat officium.
prol.| {1300}
marg.| .7. Et Samsai scriba. Iste enim epistolam scripsit, et Reum eam dictavit, et Mithridates Tabeel eam fieri precepit, qui erat dux transflumen.
marg.| .8.  Quas transtulit Asenaphar. Aliqui libri, habentSamanasar et male, quia in hebreo habetur : Asenaphar. et iste fuit Asor haddam filius Sennacherib, ut patet ex prin. c. Sicut enim supra dictum est, leones vastaverunt magnam partem populi, quem Salmanasar miserat ad habitandum civitates Samarie, propter quod iste Assorhaddam misit alios loco ipsorum, et cum eis unum de sacerdotibus captivis qui doceret eos colere dominum.
marg.| .9. Transflumen in pace. Hebrei sic habent. Transflumen et Cheeneth. et est Cheeneth nomen regionis, ut dicunt.
marg.| .10. Hoc est exemplar. Hic consequenter ponitur forma accusationis cum dicitur. Artaxerxi regi . Sequitur : Iudei qui ascende. a te ad nos. Istud concordat dicto Rabbi Salomon videlicet quod iste Artaxerxes fuit Cyrus, ut predictum est, quia isti Iudei fuerunt missi in Hierusalem ab isto Cyro et non a filio eius, ut patet ex predictis capitulo 1. et bene dicitur.
marg.| .11. Ascenderunt. quia Hierusalem est in altiori situ quam Babylonia.
marg.| .12. Civitatem rebellem et pessimam. Quod enim rebellaverit regi Babylonis tempore Ioacim et tempore Sedecie, patet ex 4. Reg. 24. et 25.
marg.| .13. Extruentes muros eius. In hoc falso eos accusabant, quia non reedificabant civitatem, sed tantummodo templum.
marg.| .14. Tributum et vectigal. Dicitur autem tributum a tribuo is, et est illud proprie quod dabatur hominibus missis ex parte regis ad custodiam terre pro stipendiis ipsorum. Vectigal dicitur a veho vehis, et est proprie pedagium quod solvitur dominis de his que vehuntur per terram vel flumina vel mare. Annui redditus, sunt illa que solvuntur singulis annis de possessionibus, ut de agris et domibus.
marg.| .15. Nos autem memores salis. id est ciborum sale conditorum, et per hoc insinuant alia beneficia que a rege receperant, a parte totum designantes, quia tunc inter eos currebat talis modus loquendi. In hebreo sic habetur. Et nunc econtra destructio palatii quod destruere volumus id est contrarium beneficiis predictis est palatium id est domus Dei, que in pluribus locis veteris testamenti palatium vocatur in hebreo, et ideo ipsum destruere intendimus propter bonum regis, cui obligati sumus ex beneficiis receptis.
marg.| .16. Et quia lesiones regis scilicet subtrahendo tributa, ut dictum est, et movendo contra eum seditiones consequenter.
Numérotation du verset 1Esr. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1301} .1. Videre nefas ducimus. quia essemus ingrati.
marg.| .2. Ut recenseas in libris historiarum patrum id est regum qui precesserunt te.
marg.| .3. Et scies quoniam, etc.  rebellis. ut expositum est supra.
marg.| .4. Et nocens regibus et provinciis. quia tempore David et Salomonis plura regna fuerunt ei subiecta, ut patet. 2Rg. 8. et 3Rg. 4.
marg.| .5. Quamobrem et civitas illa destructa scilicet propter rebellionem contra regem Nabuchodonosor, ut habetur. 4. Reg. 60.
marg.| .6. Possessionem trans fluvium non habebis scilicet ultra Euphraten, qui erat medius inter regnum Persidis et regionem Iudeorum.
marg.| .7. Verbum misit. Hic consequenter ponitur regis responsio. Et patet littera ex supradictis usque ibi :
marg.| .8. Salutem dicens. Hebrei sic habent. Et ceteris trans fluvium Selam et Cheeneth. Et dicunt quod sunt nomina regionum trans fluvium existentium, in quibus habitabant aliqui de transmissis a regibus Assyriorum ad inhabitandum terram illam. Cetera patent ex predictis usque ibi :
marg.| .9. Nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem. Ut patet de David et Salomone, Iosaphat et pluribus aliis.
marg.| .10. Et dominati sunt. Hoc habetur 3Rg. de Salomone, quod eius dominium se extendebat a flumine magno Euphrate usque ad rivum Egypti.
marg.| .11. Tributum quoque. Accipiebant ab omnibus illis provinciis.
prol.| {1302}
marg.| .12. Prohibeatis viros illos ut urbs, etc. Ex quo patet, quod si iste Artaxerxes fuit Cyrus, non retractavit dictum suum, quia non dederat licentiam reedificandi civitatem, sed solum templum, ut habetur supra capitulo 1. nec istud retractavit.
marg.| .13. Et abierunt festini. Hic consequenter ponitur operis inhibitio, cum dicitur.
marg.| .14. Et prohibuerunt etc.  robore id est cum virtute exercitus, cui Iudei non poterant resistere. Ideo subditur :
marg.| .15. Tunc intermissum. Et sic patet quod plus fecerint Samaritani quam rex mandasset, quia prohibuerunt reedificationem templi quam rex non prohibuerat. Et sic verificatur dictum Iosephi scilicet quod ignorante Cyro temporibus suis fuit impedita reedificatio templi, scienter tamen inhibuit reedificationem civitatis, ut dicit Rabbi Salomon sub cuius pretextu impedita fuit edificatio templi.
marg.| .16. Et non fiebat etc.  Darii regis. secundum Iosephum iste fuit Darius Histaspis qui fuit amicus Zorobabel et favorabilis Iudeis, sicut patet ex sequentibus. Et hoc maxime fuit, ut dicit Iosephus, quia antequam promoveretur ad regnum, fecit votum, quod si contingeret eum ad regnum promoveri, faceret templum edificari, et ibi vasa deferri. Secundum vero Rabbi Salomon iste Darius fuit filius Assueri et Esther regine, et sic fuit favorabilis Iudeis ratione matris sue que fuit Iudea.
Numérotation du verset 1Esr. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1295} .1. Audierunt etc. Per istos qui voluerunt se iungere cum filiis Israel in edificatione templi, non ad promotionem operis, sed {1296}magis ad impedimentum, pseudoapostoli et Christiani ficti figurati fuerunt, ut Torquatus, et consimiles fidelibus se coniungentes, ut per hoc possent fideles accusare, et eis efficacius nocere.
Numérotation du verset 1Esr. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1297}.3. Sed nos ipsi soli etc. Per hoc significatur quod fideles societatem talium maligne insidiantium debent solicite precavere.
marg.| Sicut precepit nobis etc. Per quem significatur Christus, ut dictum est sup. 1. capitulo Ipse vero dixit suis discipulis, Matth. 10.b. Cavete autem ab hominibus scilicet malignis.
marg.| .7. In regno autem Assueri etc. Domus Domini spiritualiter edificatur per morum et fidei predicationem, et ideo per Artaxerxem qui {1298}ad instigationem Samaritanorum impedivit edificationem templi, significatur prelatus qui ad instantiam curatorum et clericorum impedit indebite predicationem verbi Dei, et consilium bonorum in auditu confessionum, et nomen Artaxerxis ad hoc congruit. Interpretatur enim lumine silenter tentatus. talem enim prelatum ad hoc faciendum inducunt curati et clerici quibusdam rationibus apparentibus sub specie boni. unde subditur :
Numérotation du verset 1Esr. 4,moraliter 
marg.| marg.| { 1299 } .16. Quia lesiones. Tales enim allegant auctoritatem prelatorum ex hoc diminui, quod non est verum, nam dicti predicatores petunt super hoc humiliter gratiam prelatorum, et ipsi debent{1300}benigne concedere, nam hoc cedit ad alleviationem oneris sui et suorum salutem subditorum. Allegant etiam aliquando predicti diminutionem temporalis boni, ideo subditur :
Numérotation du verset 1Esr. 4,moraliter 
marg.| marg.| { 1301 } .6. Possessionem trans fluvium non quasi d<icat> Tales predicatores et confessores trahunt ad se bona debita ecclesie, quod non est ita, salva cuiuscumque dicentis reverentia, sed magis oppositum, nam in predicationibus{1302}publice, et in confessionibus secrete fideles admonent reddere fideliter debita suis curatis et aliis ecclesie ministris, propter quod prelati talibus rationibus frivolis non debent credere, et animarum fructum pro talibus impedire.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_4)

Notes :