Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Esr. 9,1 

Postquam autem hec completa sunt accesserunt ad me principes
dicentes : Non est separatus populus Israel et sacerdotes et levite a populis terrarum et de abominationibus eorum, Chananei videlicet et Ethei1, et Pherezei2 et Iebuzei3 et Ammonitarum et Moabitarum et Egyptiorum et Amorreorum,
1 Ethei] Hetthei Weber |
2 Pherezei] Ferezei Weber |
3 Iebuzei] Iebusei Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 9,2 

tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis uxores4,
4 uxores] om. Weber
et commiscuerunt semen sanctum
cum populis terrarum, manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Numérotation du verset 1Esr. 9,3 

Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum
et tunicam,
et evelli
capillos capitis mei
et barbe,
et sedi merens.
Numérotation du verset 1Esr. 9,4 

Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel,
pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,5 

et in sacrificio vespertino surrexi
de afflictione mea,
et scisso pallio et tunica,
curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
Numérotation du verset 1Esr. 9,6 

Et dixi : Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostre multiplicate sunt super caput, et delicta nostra creverunt usque in celum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,7 

a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus graviter5 usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum,
5 graviter Ω Rusch Clementina ] granditer Weber
in gladium,
et6 captivitatem,
6 et] in Weber
et7 in rapinam,
7 et] om. Weber
et in confusionem vultus,
sicut et die hac.
Numérotation du verset 1Esr. 9,8 

Et nunc quasi ad8 parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquie, et daretur pax illus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
8 ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,9 

quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, et inclinavit super nos
misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam,
et sublimaret domum
Dei nostri et extrueret solitudines eius,
et daret nobis sepem
in Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 9,10 

Et nunc quid dicemus Deus noster post hec ? Quia dereliquimus mandata tua,
Numérotation du verset 1Esr. 9,11 

que precepisti in manu servorum tuorum prophetarum
dicens : Terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
Numérotation du verset 1Esr. 9,12 

Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne9 accipiatis filiis vestris, et non queratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in eternum, ut confortemini et comedatis que bona sunt terre
9 ne] non Weber
et heredes habeatis filios vestros
usque in seculum.
Numérotation du verset 1Esr. 9,13 

Et post omnia que venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
Numérotation du verset 1Esr. 9,14 

ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid
iratus es nobis usque ad consummationem,
ne dimitteres nobis reliquias et salutem ?
Numérotation du verset 1Esr. 9,15 

Domine Deus Israel iustus es10 tu,
10 es] om. Weber
quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus
in delicto nostro, non enim stari potest coram te super hoc.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Esr. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {1329} .1. Postquam autem. Hic consequenter describitur informatio populi per Esdram sacerdotem. Circa quod primo ponitur populi transgressio. secundo eiusdem correctio, c. 10. Circa primum primo ponitur transgressionis manifestatio. secundo penitentie lamentatio, ibi : Cumque audissem. Circa primum sciendum quod filii Israel qui de Babylone venerant cum Zorobabel, et Iosue, videntes quod uxores sue de populo Israel essent deturpate, et confracte ex labore itineris, et aliis miseriis quas sustinuerant in via, cum venissent in Iudeam, contempserunt eas, et pro magna parte abiecerunt, accipientes sibi uxores alienigenas contra preceptum legis Deuteron. 7. eo quod erat occasio idololatrie : quia Salomon sapientissimus per uxores alienigenas fuit ad idololatriam tractus, et hec transgressio fuit denuntiata Esdre sacerdoti per illos qui venerant cum eo. et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Accesserunt ad me principes dicentes : Non est separatus. {1330}Et patet littera ex dictis. Sciendum tamen, quod illi qui de novo venerant cum Esdra, non erant participes transgressionis illius ; quia adhuc non fuerant tandiu in terra Israel, quod accepissent ibi uxores alienigenas, et filios procreassent.
marg.| .3. Manus etiam. Hoc dupliciter exponitur. Uno modo quodly prima, sit adiectivum transgressionis ; ita quod ista transgressio fuerit prima, in qua populus Israel peccavit post reditum de captivitate, ita quod minores populi primo peccaverunt in hoc, et ex consequenti maiores. Alio modo, quod ly prima, sit adiectivum huius dictionis manus, et sic est sensus, quod principes, et maiores primo peccaverunt in hac transgressione, et consequenter minores.
marg.| .4. Cumque audissem. Hic consequenter describitur dicte transgressionis lamentatio, et secundo Dei deprecatio, ibi : Et in sacrificio vespertino. Circa primum dicitur.
marg.| .5. Scidi pallium. Hic erat modus Hebreorum, scindere vestes superveniente magna tristitia.
marg.| .6.  Et evelli capillos etc. In signum magni doloris, et penitentie .
Numérotation du verset 1Esr. 9,ad litteram 
marg.| marg.| { 1331 } .1. Et sedi merens. Sicut Iob tonso capite sedit in terra, lamentabatur autem iste peccata aliorum, tanquam sua : quia erat membrum illius populi, sicut et Daniel 9. cap. confitetur peccata populi Israel, tanquam ipsorum particeps, licet esset innocens.
marg.| .2. Convenerunt autem. scilicet ad consolandum quantum poterat fieri bono modo.
marg.| .3. Et in sacrificio. Hic consequenter describitur ipsius Esdre deprecatio, in qua primum dicitur :   Et in   sacrificio vespertino   . ex quo patet, quod per totam diem fuerat in gemitu, et luctu.
marg.| .4. Et scisso pallio. In signum humiliationis.
marg.| .5. Curvavi genua mea. In signum devotionis.
marg.| .6. Deus meus confundor etc. scilicet ad deprecandum, cuius causa subditur :
marg.| .7. Quoniam iniquitates. Et eodem modo dicitur Luc. 18. de publicano, qui ex confusione peccatorum suorum non audebat oculos ad celum levare.
marg.| .8. Et delicta nostra creverunt. Hyperbole est, ad designandum multitudinem, et magnitudinem peccatorum patrum precedentium ; ideo subditur :
marg.| .9. A diebus patrum nostrorum. Prout habetur 4Rg., quod tempore Manasse regis Iude, et Sedecie, et plurium aliorum multiplicata fuerunt peccata valde.
marg.| .10. Et in iniquitatibus. In manibus regis Egypti, et regis Babylonis, {1332}et Assyriorum, ut patet in pluribus locis 4Rg.
marg.| .11. In gladium. Quia multi de populo fuerunt gladiati.
marg.| .12. Et in captivitatem. Quia plures fuerunt in captivitatem ducti.
marg.| .13. In rapinam. Quia bonis suis fuerunt spoliati.
marg.| .14. Et in confusionem. Quia fuerunt multipliciter derisi, et vituperati.
marg.| .15. Sicut et die hac. Licet enim essent reversi de captivitate, tamen sustinebant multa opprobria a gentibus, que erant in circuitu, ut habetur infra Neemie 2. cap. Illi etiam qui remanserant in Babylone a Gentilibus multa opprobria sustinebant.
marg.| .16. Et nunc quasi parum, et ad momentum facta est deprecatio. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo, ut ly parum, referatur ad ipsos deprecantes, quasi dicat, licet modicum deprecati fuerimus Dominum, tanquam parum devoti, tamen exaudivit nos in aliquo. Alio modo ad rem pro qua fiebat deprecatio, scilicet populi liberatione, que facta erat in tribus tribubus tantum, scilicet Iude, Beniamin, et Levi. unde subditur :
marg.| .17. Ut dimitterentur nobis reliquie. Ita quod populus non est totaliter deletus, licet demeruisset.
marg.| .18. Et daretur paxillus in loco sancto eius id est aliqua fixio, et stabilitas in Ierusalem.
marg.| .19. Et daret nobis vitam modicam id est paucis concederetur vita : quia plures fuerunt mortui de populo, quam residui.
marg.| .20. In servitute nostra. Licet enim sacerdotes, et ministri essent liberi a tributo regis, ut habetur supra septimo capite, tamen populus communis non erat liber.
prol.| {1333}
Numérotation du verset 1Esr. 9,ad litteram 
marg.| .1. Et extrueret solitudines id est templum ad solitudinem prius redactum.
marg.| .2. Et daret nobis spem. Accipiendi ab eo plura beneficia ex preteritis iam collatis. Alio modo exponitur quod supra dictum est. Et nunc quasi ad parum, etc. Ita quod ly parum, referatur ad Deum, ut sit sensus : Licet Deum deprecati fuerimus, tamen in modico exauditi sumus, non propter defectum divine liberalitatis, sed propter impedimentum nostre iniquitatis. Cetera que sequuntur exponantur, sicut prius.
marg.| .3. Et nunc quid dicemus Domine Deus noster post hec ? Hic consequenter Esdras confitetur peccata presentium, dicens : Et nunc quid dicemus Domine Deus noster. quasi dicat, non habemus frontem deprecandi te.
marg.| .4. Quia dereliquimus mandata tua, que precepisti in manu servorum tuorum prophetarum. scilicet Mosi, et Aaron, quia Moyses accipiebat mandata a Deo, et Aaron proponebat ea populo, ut habetur Ex. 4.
marg.| .5. Terra ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum. Propter multiplicationem idololatrie, et aliorum vitiorum execrabilium perpetratorum per Gentiles ibidem habitantes.
marg.| .6. Ab ore usque ad os in coinquinatione sua id est abundanter {1334}nimis, sicut 4Rg. 21. dicitur quod Manasses effudit sanguinem in noxium multum nimis, et implevit Ierusalem sanguine prophetarum usque ad os.
marg.| .7. Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris. Istud preceptum habetur Dt. 7.
marg.| .8. Et non queratis pacem eorum, et prosperitatem eorum usque in eternum. Quia secundum divinam iustitiam poterant interfici, et ideo filii Israel non debebant cum eis facere federa perpetua : licet possent dare inducias ad tempus in aliquo casu, ut dictum fuit super librum Iosue. Et istud mandatum transgressi fuerunt illi qui redierant de captivitate, contrahendo connubia cum Gentilibus, cum quibus erat eis prohibitum, et illicitum post gratiam eis factam a Deo, que reduxerat eos de captivitate : et hoc est quod dicitur : Et post omnia, etc. et subditur :
marg.| .9. Quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem. Et ex hac ingratitudine multum aggravabatur peccatum eorum. ideo subditur :
marg.| .10. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem id est totalem populi deletionem, quasi dicat, hoc demeruimus, nisi ex tua liberalitate salvemur, unde subditur :
marg.| .11. Ecce coram te sumus in delicto nostro. Tibi, et hominibus manifesto.
marg.| .12. Non enim stari potest coram te super hoc. Ad tegendum palliandum, seu defendendum.
prol.| Capitulum 9
Numérotation du verset 1Esr. 9,moraliter 
marg.| marg.|{1329} .1. Postquam autem. Circa quod sciendum quod sicut plenius dixi in expositione litterali, filii Israel qui de Babylone venerunt in Ierusalem, videntes quod uxores sue ex itinere, et aliis afflictionibus erant deturpate, eas contempserunt, et in magna parte eiecerunt, accipientes uxores alienigenas contra preceptum Domini 7. cap. Deuter. Israel videns Deum interpretatur, et ideo per filios Israel clerici, et specialiter Theologi significantur ; per uxores scientie, vel scripture designantur ; sed per uxores legitimas sacre scripture sunt intelligende. Sap. 8.a. “Hanc amavi, et quesivi mihi sponsam assumere”. Hoc enim bonus Theologus debet dicere. Sed quia sacre scripture carent ornamentis rhetorice, ideo deformes aliquando{1330} videntur : unde dicit Hieronymus de seipso : Itaque miser ego lecturus Tullium Plato sumebatur in manibus. Siquidem in memetipsum reversus prophetas legere cepissem, sermo horrebat incultus : tamen in hoc erat a diabolo deceptus, unde subdit ; Dum me ita serpens antiquus illuderet, etc. Per uxores autem alienigenas quas videbant pulchriores, intelligende sunt scripture Gentilium philosophorum : quas Theologi multi contemptis scripturis novi, ac veteris testamenti carius amplexantur, et specialiter doctrinam Averrois pessimis erroribus plenam, quam cum maiori pondere, et diligentiori quotatione quod dictu horrendum est, allegant, quam doctrinam Domini Nostri Iesu Christi, et Apostolorum eius.
marg.| .4. Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium. In signum doloris magni, {1331}et sunt verba Esdre, per quem significatur prelatus superior, qui potest remedium adhibere. Et sicut Esdras ab afflictione sui, et dolore non cessavit, donec remedium apparuit per eiectionem mulierum alienigenarum, ita quod non essent domine, sed tantummodo ancille, sic per prelatum superiorem debent{1332}scripture philosophorum alienigene deiici a tanta auctoritate, ita quod apud Theologos solummodo maneant, inquantum possunt subservire sacre scripture divinitus revelate. Nam ancillam dominari, et dominam ancillari magna abusio est. propter quod illi qui scripturas philosophicas erroribus plenas sacris scripturis preponunt modo predicto, enormiter abutuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Esr. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=18&chapitre=18_9)

Notes :