Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 

Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Vagao1 ostia cubiculi et abiit.
1 Vagao Ω Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 13,2 

Erant autem omnes fatigati a vino
Numérotation du verset Idt. 13,3 

eratque Iudith sola in cubiculo2.
2 cubiculo] corr. , cucbiculo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,4 

Porro Holophernes3 iacebat in lecto,
3 Holophernes ΩJM Rusch Clementina ] Holophernis Weber
nimia ebrietate sopitus.
Numérotation du verset Idt. 13,5 

Dixitque Iudith
puelle sue
ut staret foris4
4 foris ΩSJ Rusch Clementina ] foras Weber
ante cubiculum et observaret.
Numérotation du verset Idt. 13,6 

Stetitque Iudith
ante lectum, orans cum lacrimis
et labiorum motu
in silentio
Numérotation du verset Idt. 13,7 

dicens : Confirma me,
Domine Deus Israel
et respice
in hac hora
ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Hierusalem
civitatem tuam erigas
et hoc quod credens per te
posse fieri cogitavi
perficiam.
Numérotation du verset Idt. 13,8 

Et cum hec5 dixisset accessit ad columnam
5 cum hec Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
que erat ad caput lectuli eius et pugionem eius
qui in ea ligatus pendebat exsolvit.
Numérotation du verset Idt. 13,9 

Cumque evaginasset illud, apprehendit comam capitis eius
et ait : Confirma me, Domine Deus Israel in hac hora.
Numérotation du verset Idt. 13,10 

Et percussit bis in cervicem eius
et abscidit caput eius
et
abstulit conopeum eius a columnis
et evolvit corpus eius truncum.
Numérotation du verset Idt. 13,11 

Et post pusillum exivit
et tradidit caput Holophernis ancille sue
et iussit ut mitteret illud in peram suam.
Numérotation du verset Idt. 13,12 

Et exierunt due
secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis.
Numérotation du verset Idt. 13,13 

Et dixit Iudith
a longe custodibus murorum :
Aperite
portas,
quoniam nobiscum
est Deus
qui fecit virtutem in Israel.
Numérotation du verset Idt. 13,14 

Et factum est cum audissent viri vocem
eius
vocaverunt presbyteros6 civitatis.
6 presbyteros] corr. , prespiteros cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,15 

Et occurrerunt7 ad eam omnes,
7 occurrerunt] concurrerunt Weber
a minimo
usque ad maximum,
quoniam speraverunt eam8 non esse venturam.
8 eam] + iam Weber
Numérotation du verset Idt. 13,16 

Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi,
illa autem ascendens in eminentiorem locum9
9 eminentiorem locum Ω Rusch Clementina ] eminentiori loco Weber
iussit fieri silentium.
Cumque omnes
tacuissent
Numérotation du verset Idt. 13,17 

dixit Iudith : Laudate Dominum Deum nostrum
qui non deseruit sperantes in se
Numérotation du verset Idt. 13,18 

et in me ancillam suam
adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel et interfecit in manu mea
hostem
populi sui in hac nocte.
Numérotation du verset Idt. 13,19 

Et proferens de pera caput Holophernis
ostendit illis dicens : Ecce caput
Holophernis principis militie Assyriorum et ecce canopeum10 illius
10 canopeum ΩSJ Rusch ] conopeum Weber
in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi et per manum femine percussit illum Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Idt. 13,20 

Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam11 coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua,
11 Dominus - ancillam suam ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
in evasione mea,
in liberatione vestra.
Numérotation du verset Idt. 13,21 

Confiteamur illi omnes,
quoniam bonus,
quoniam in seculum misericordia eius.
Numérotation du verset Idt. 13,22 

Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redigit12 inimicos nostros.
12 redigit] redegit Weber
Numérotation du verset Idt. 13,23 

Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso
pre omnibus mulieribus super terram.
Numérotation du verset Idt. 13,24 

Benedictus Dominus qui creavit celum et terram qui te direxit in vulnera13 capitis principis inimicorum nostrorum,
13 vulnera Ω Rusch Clementina ] vulnere Weber
Numérotation du verset Idt. 13,25 

quia hodie nomen tuum ita magnificavit,
ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in eternum, pro quibus non pepercisti anime tue propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruine ante conspectum Dei nostri.
Numérotation du verset Idt. 13,26 

Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 13,27 

Porro Achior vocatus venit et dixit ei Iudith14 : Deus Israel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte
14 Iudith ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
in manu mea.
Numérotation du verset Idt. 13,28 

Et15 ut probes quia ita est, ecce caput Holophernis qui in contemptu superbie sue Deum Israel contempsit et tibi interitum minabatur dicens : Cum captus fuerit populus Israel gladio perforari precipiam latera tua.
15 Et ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,29 

Videns autem Achior
caput Holophernis, angustiatus est16 pre pavore cecidit in faciem suam super terram et estuavit anima eius.
16 est] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,30 

Postea vero quam resumptio17 spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit :
17 resumptio ΩS Rusch Clementina ] resumpto Weber
Numérotation du verset Idt. 13,31 

Benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente que audierit nomen tuum, magnificabitur18 super te Deus Israel19.
18 magnificabitur Ω Rusch Clementina ] magnificabit Weber |
19 super te Deus Israel] Deum Israel super te Weber |

Capitulum 13

Numérotation du verset Idt. 13,1 
Ut autem sero factum est, festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Vagao1 ostia cubiculi et abiit.
1 Vagao Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Bagao Weber
Numérotation du verset Idt. 13,2 
Erant autem omnes fatigati a vino
Numérotation du verset Idt. 13,3 
eratque Iudith sola in cubiculo2.
2 cubiculo] corr. , cucbiculo cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idt. 13,4 
Porro Holophernes3 iacebat in lecto,
3 Holophernes ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Holophernis Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 177vb; facsim., p. 354b} IN  LECTO. Nefande securitatis, quia se impune peccare confidit. Undea : «Impius cum in profundum vitiorum venerit contemnit».
a Cf. Prv. 18, 3.
nimia ebrietate sopitus.
interl.| de quob : «Nolite inebriari»
b Eph. 5, 18.
interl.| id est luxuria
Numérotation du verset Idt. 13,5 
Dixitque Iudith
interl.| Ecclesia
puelle sue
interl.| unicuique fidelium
ut staret foris4
4 foris ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] foras Weber
interl.| ostiorum scilicet custodiam, scilicet catholice fidei observantiam commisit
ante cubiculum et observaret.
Numérotation du verset Idt. 13,6 
Stetitque Iudith
interl.| animo constanti
ante lectum, orans cum lacrimis
interl.| supenum auxilium
interl.| intima devotione cordis
et labiorum motu
interl.| interiorum
in silentio
Numérotation du verset Idt. 13,7 
dicens : Confirma me,
interl.| infirmam confidentem in te
Domine Deus Israel
interl.| videntium te
et respice
interl.| velociter exaudi me
in hac hora
interl.| in qua necesse est
ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, Hierusalem
interl.| Ecclesiam
civitatem tuam erigas
interl.| ab imo vitiorum
et hoc quod credens per te
interl.| in te
posse fieri cogitavi
interl.| deliberatione animi
perficiam.
interl.| «Qui perseveraverit usque in finem salvus erit»c
c Mt. 24, 13.
Numérotation du verset Idt. 13,8 
Et cum hec5 dixisset accessit ad columnam
5 cum hec Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| pravi cordis duritiam que errorem gerunt vane securitatis
que erat ad caput lectuli eius et pugionem eius
interl.| malitiam inique intentionis
qui in ea ligatus pendebat exsolvit.
interl.| aperiendo aliis
Numérotation du verset Idt. 13,9 
Cumque evaginasset illud, apprehendit comam capitis eius
interl.| electionem superbe mentis
et ait : Confirma me, Domine Deus Israel in hac hora.
Numérotation du verset Idt. 13,10 
Et percussit bis in cervicem eius
interl.| contumaciam inique actionis
et abscidit caput eius
interl.| occasionem proterve temptationis
et
interl.| detegendo aliis
abstulit conopeum eius a columnis
interl.| quod est rete muscarum, id est insidie dolose cogitationis quibus simplices et incautos accipit
et evolvit corpus eius truncum.
interl.| inimicum infirmum ostendit et debilem ut sciant cum milites Christi posse superare
Numérotation du verset Idt. 13,11 
Et post pusillum exivit
interl.| adepta victoria
et tradidit caput Holophernis ancille sue
interl.| auditoribus suis
marg.| CAPUT  HOLOPHERNIS. Recordationem confecti belli sollicite iubet memorari. Unded : «Sobrii estote et vigilate» etc.
d 1Pt. 5, 8.
et iussit ut mitteret illud in peram suam.
interl.| memoriam cordis
Numérotation du verset Idt. 13,12 
Et exierunt due
interl.| sponsa et adolescentula
secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis.
marg.| VENERUNT  AD. Introitum regni Christum scilicet qui dicite : «Ego sum ostium et via per me si quis introierit salvabitur et pascua». Et alibif : «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos».
e Cf. Io. 10, 9.
f Mt. 11, 28.
Numérotation du verset Idt. 13,13 
Et dixit Iudith
interl.| Ecclesia
a longe custodibus murorum :
interl.| castrorum Ecclesie
marg.| CUSTODIBUS. Id est doctoribus qui verbo et exemplo Ecclesiam muniunt et ad vitam eternam introducunt. De quibus diciturg : «Super muros tuos Hierusalem constitui custodes». Vel angelicis spiritibus qui nobis in custodiam missi malignos spiritus excludunt.
g Cf. Io. 3, 13.
Aperite
interl.| suffragiis vestris
portas,
interl.| celi, undeh : «Aperite mihi portas»
h Ps. 117, 19.
marg.| APERITE  PORTAS. [b] Id est devotionem cordis. Unde dicitur i : «Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis». [c] Secundum illudj : «Beatus qui causam suam loquitur in aure audientis». [a] «Dominus virtutem populo suo dabit»k cum quo scilicet apicem celestis regni ascendit. Undel : «Nemo ascendit in celum <nisi>6 qui descendit de celo filius hominis qui est in celo».m
i Cf. Apc. 2, 7 ; Apc. 2, 11 ; Apc. 2, 17 ; Apc. 2, 29 ; Apc. 3, 6 ; Apc. 3, 13 ; Apc. 3, 22.
j Cf. sententia « Beatus qui loquitur in aure audientis » ex Sir. (Eccli.) 25, 12 (9) : « Beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti [aurem audientem Cava] », ut laud. Hieronymus , Epistulae, ep. 57 (De optimo genere interpretandi), p. 504.5-6 : « Legerat enim illud esaiae : beatus qui in aures loquitur audientis, et nouerat tantum oratoris uerba proficere, quantum iudicis prudentia cognouisset » ;   Id.,   I n Isaiam   , lib  . 16, praef   ., CCSL 73A, lin.   2 ; Id., Commentarii in prophetas minores (Mi.)   , lib.2 (Mi. 7, 1-4),   CCSL 76, p.  506.55 ; Id., Commentarii in prophetas minores   ( Mal.),   ( Mal. 3, 8-12),   CCSL 76A, p. 936.350-351 : « ... aures audientium »   ; Id., Commentarius in Ecclesiasten, cap. 10, 12, CCSL 72, lin. 208 ;   Hieronymus , Tractatus   lix in Psalmos (Ps. 111), CCSL 78, lin. 97. Cf. Sabatier, t. 2, p. 460b.
k Ps. 28, 11.
l Cf. Io. 3, 13.
m ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Idt., 13, PL 109, 574B-D : « [a] Valde enim justum est ut qui se unitum cum capite suo agnoscit, de quo scriptum est, «Dominus virtutem populo suo dabit, et benedicet populum suum in pace,» cum eo ad coelestis regni apicem ascendat, quia sine eo nullo modo illuc pervenire potest. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait : «Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo.» Potest et hoc quod dicit Judith custodibus murorum. [b] Aperite portas,» devotio cordis auditorum suorum ab ea postulata intelligi, hoc est, ut praeparet intentionem cordis ad accipienda ea quae sibi dicuntur; sicut Salvator in Evangelio per parabolas docens dixit : «Qui habet aures audiendi audiat.» Et Joannes apostolus in Apocalypsi sua eamdem sententiam saepius repetit dicens : «Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis.» Merito ergo illa, quae virtutes Domini, quas fecit, expromere vult, auditores devotos quaerit, quia scriptum est : [c] «Beatus qui causam suam loquitur in aurem audientis ».
6 nisi] coniec.
quoniam nobiscum
interl.| in membris
est Deus
interl.| qui est caput
qui fecit virtutem in Israel.
Numérotation du verset Idt. 13,14 
Et factum est cum audissent viri {t. 2 : Erfurt, f. 178ra; facsim., p. 355a} vocem
interl.| doctrinam
eius
interl.| Ecclesie
vocaverunt presbyteros7 civitatis.
7 presbyteros] corr. , prespiteros cacogr. Rusch
interl.| maiores
Numérotation du verset Idt. 13,15 
Et occurrerunt8 ad eam omnes,
8 occurrerunt] concurrerunt Weber
interl.| audiendam
a minimo
interl.| plebe
usque ad maximum,
interl.| maiores, id est doctores
quoniam speraverunt eam9 non esse venturam.
9 eam] + iam Weber
interl.| tribulationibus oppressam
Numérotation du verset Idt. 13,16 
Et accendentes luminaria, congyraverunt circa eam universi,
interl.| piam cordis intentionem universas errorum tenebras expellentem
illa autem ascendens in eminentiorem locum10
10 eminentiorem locum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] eminentiori loco Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 178ra; facsim., p. 355a} ILLA  AUTEM  ASCENDENS. Ad celestia dogmata sermonem convertens et ad laudandum Deum pro beneficiis suis auditores attollens.
iussit fieri silentium.
interl.| unde n : «Audi Israel et tace»
n Cf. Dt. 27, 9.
Cumque omnes
interl.| attenti
tacuissent
interl.| a strepitu mundi
Numérotation du verset Idt. 13,17 
dixit Iudith : Laudate Dominum Deum nostrum
interl.| non me, non hominem
qui non deseruit sperantes in se
Numérotation du verset Idt. 13,18 
et in me ancillam suam
interl.| undeo : «Ego servus tuus et filius ancille tue»
o Ps. 115, 7.
adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel et interfecit in manu mea
interl.| femine
marg.| ET  INTERFECIT. De quop : «Ipsa conteret caput» etc. Et in evangelioq : «Dabo vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnes virtutes inimici».
p Gn. 3, 15.
q Cf. Lc. 10, 19.
hostem
interl.| diabolum
populi sui in hac nocte.
Numérotation du verset Idt. 13,19 
Et proferens de pera caput Holophernis
interl.| hostis
ostendit illis dicens : Ecce caput
interl.| mentem
Holophernis principis militie Assyriorum et ecce canopeum11 illius
11 canopeum ΩSJ Ed1455 Rusch ] conopeum Weber
interl.| domum in qua confidebat
marg.| ECCE  CANOPEUM. Quasi : scitote quanta sit malignitas, quanta fraus inimici nostri, quanta pietate a nobis superatus sit quos Dominus illesos ab omni fraude et erroris contaminatione custodit, ut his inspectis conditori et redemptori nostro gratias agatis. Under : «Sobrii estote et vigilate etc., et s : «timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua ita et sensus nostri corrumpantur». Et itemt : «Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius et induite vos arma Dei».
r 1Pt. 5, 8.
s Cf. 2Cor. 11, 3.
t Cf. Eph. 6, 10-11.
in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi et per manum femine percussit illum Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Idt. 13,20 
Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me Dominus ancillam suam12 coinquinari, sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua,
12 Dominus - ancillam suam ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| non mea
in evasione mea,
interl.| evasi manus hostis
in liberatione vestra.
Numérotation du verset Idt. 13,21 
Confiteamur illi omnes,
interl.| unanimiter
quoniam bonus,
interl.| solus
quoniam in seculum misericordia eius.
interl.| effectus misericordie
Numérotation du verset Idt. 13,22 
Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam : Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redigit13 inimicos nostros.
13 redigit] redegit Weber
interl.| contrivit inimicum et satellites eius
Numérotation du verset Idt. 13,23 
Porro Ozias princeps populi Israel dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso
interl.| cuius fides et confessio in toto orbe obtinet palmam
pre omnibus mulieribus super terram.
interl.| «Multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas»u
u Prv. 31, 29.
Numérotation du verset Idt. 13,24 
Benedictus Dominus qui creavit celum et terram qui te direxit in vulnera14 capitis principis inimicorum nostrorum,
14 vulnera Ω Ed1455 Rusch Clementina ] vulnere Weber
Numérotation du verset Idt. 13,25 
quia hodie nomen tuum ita magnificavit,
marg.| QUIA  HODIE etc. Laus Ecclesie non recedet de ore hominum qui memores sunt studii et operum eius que per dilectionem Dei et proximi presentes tribulationes secura sustinet, fide plena et spe firma attendens eminentiam celestium premiorum ubi sociabitur beatitudini angelorum.
ut non recedat {t. 2 : Erfurt, f. 178rb; facsim., p. 355b} laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in eternum, pro quibus non pepercisti anime tue propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruine ante conspectum Dei nostri.
Numérotation du verset Idt. 13,26 
Et dixit omnis populus : Fiat fiat.
Numérotation du verset Idt. 13,27 
Porro Achior vocatus venit et dixit ei Iudith15 : Deus Israel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte
15 Iudith ΩSJ Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| huius seculi
in manu mea.
Numérotation du verset Idt. 13,28 
Et16 ut probes quia ita est, ecce caput Holophernis qui in contemptu superbie sue Deum Israel contempsit et tibi interitum minabatur dicens : Cum captus fuerit populus Israel gladio perforari precipiam latera tua.
16 Et ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,29 
Videns autem Achior
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 178rb; facsim., p. 355b} VIDENS  AUTEM. Per Achior principem Ammonitarum pagani vel heretici designantur, qui videntes Ecclesie fidem hostium superasse ferocitatem nimio pavore concutiuntur et superbiam suam humiliantes Ecclesiam venerantur et sequaces suos errorem relinquere et fidelibus sese sociare hortantur. Unde Isaiasv : «Venient ad te curvi filii eorum qui te humiliaverunt et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi».
v Cf. Is. 60, 14.
caput Holophernis, angustiatus est17 pre pavore cecidit in faciem suam super terram et estuavit anima eius.
17 est] om. Weber
Numérotation du verset Idt. 13,30 
Postea vero quam resumptio18 spiritu recreatus est, procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit :
18 resumptio ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] resumpto Weber
Numérotation du verset Idt. 13,31 
Benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob, quoniam in omni gente que audierit nomen tuum, magnificabitur19 super te Deus Israel20.
19 magnificabitur Ω Ed1455 Rusch Clementina ] magnificabit Weber
20 super te Deus Israel] Deum Israel super te Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Idt. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=23&chapitre=23_13)

Notes :