Capitulum 10
Numérotation du verset
Est. 10:1
marg.|
.1.
Rex vero Assuerus.
Hic ultimo ponitur remuneratio pro opere iustitie, quam fecerat Assuerus Aman, et eius filios suspendendo, et Mardocheum exaltando, quia propter hoc Deus eius dilatavit imperium, quod notatur cum dicitur.
marg.|
.2.
Omnem terram.
locutio est hyperbolica, quia multe terre, et insule non fuerunt sibi subiecte, sicut dicitur tota civitas vadit ad tale spectaculum, licet magna pars, vel maior non vadat.
Numérotation du verset
Est. 10:1
moraliter
marg.|
{1653}
† .1.
Rex vero Assuerus.
Per regem Assuerum significatur Dominus noster Iesus Christus, sicut dictum est supra, qui subiugavit sibi omnem terram per fidem. nam aliqui de omni terra iugo fidei Christiane submiserunt colla sua, ut sit ibi distributio pro generibus singulorum, cum dicitur.
Omnem terram
sicut dicitur. Omne animal fuit in arca Ne. Circa vero finem mundi omnes generaliter supponentur iugo fidei, sicut dicunt doctores nostri, et tunc in omnibus gentibus « erit Deus unus, et nomen eius unum » (Zacharie 14a). et tunc erit distributio pro singulis generum, cum dicitur,
{1654}
omnem terram.
a Za. 14, 9.
Numérotation du verset
Est. 10:2
marg.|
.3.
Cuius fortitudo.
contra hostes.
marg.|
.4.
Et imperium.
quantum ad cives.
marg.|
.5.
Et dignitas
scilicet imperialis, et regia.
marg.|
.6.
Atque sublimitas
, quia multos reges habuit sub ditione sua.
marg.|
{1654}
.7.
Qua exaltavit Mardocheum.
quia per predictam sublimitatem potuit hoc facere.
marg.|
.8.
Scripta sunt in libris Medorum. In
quibus acta Assueri diligentius conscripta sunt, quam in hoc libro.
Numérotation du verset
Est. 10:2
moraliter
marg.|
.7.
Qua exaltavit Mardocheum.
Per istum Mardocheum quem rex Assuerus exaltavit, et fecit a se secundum, significatur pontifex summus quem Christus exaltavit super totum populum Christianum, faciens ipsum sibi vicarium.
Numérotation du verset
Est. 10:3
marg.|
marg.| {
LYR24.10.3L1}
.9.
Et quomodo Mardocheus.
ut sic memoria bonitatis1 eius non solum apud Iudeos, sed etiam apud Gentiles futuris temporibus remaneret.
1 bonitatis]
om. Sor163
marg.|
marg.| {LYR24.10.3L2}
⎾Cetera autem, que sequuntur non intendo exponere. Tum quia satis apparet eorum sententia ex predictis. Tum quia non sunt in hebreo, nec de Scriptura canonica, sed magis videntur a Iosepho, et aliis scriptoribus conficta, et postea editioni vulgate inserta, secundum quod dicit Hieronymus in prologo huius libri, di<cens> Addens ea que ex tempore dici poterant, et audiri, sicut solitum est
{2.1655}
scolaribus disciplinis sumpto themate id est materia aliqua, vel casu brevi excogitare, quibus verbis uti potuit, qui iniuriam passus est, querimoniam movendo, vel ille, qui iniuriam fecit scilicet se defendendo. Et hoc modo videtur fecisse Iosephus quia vidit in hoc libro summam in brevi litterarum missarum ab Aman contra Iudeos, et summam revocationis per Esther impetrate, et habetur supra capitulo 3. et 8. Et ideo excogitavit, sicut homo litteratus et eloquens qualiter Aman potuit decenter describere machinationem suam colorando apparenti bonitate,
{2.1656}
et quomodo Mardocheus revocatorias litteras potuit decenter dictare honore regis servato, ita quod non notaretur de irrationabili mutabilitate. Quod patet ex hoc quod forma litterarum revocatoriarum, que habetur infra 16. capitulo accepte sunt de verbo ad verbum de Iosepho, libro Antiquitatum 11, in quo describit historiam Esther. Et idem probabiliter videtur de aliis hic sequentibus, quod fuerunt predicto2 modo excogitata et scripta, et postea editioni Vulgate inserta⏋
3 ad Dei laudem, cui est honor, et gloria in secula seculorum. Amen.A
2 predicto
Ed1590
] perdicto
cacogr. Ed1603
3 Cetera autem... inserta]
om. Sor163
marg.|
{LYR24.10.3L4} Cetera que sequuntur non sunt in hebreo nec autem de canone propter quod ea hic omitto et quia in precedentibus virtualiter continentur4. B
4 Cetera... continentur
Urb21
] Explicit postilla super librum Esther
Sor163,
Postilla venerabilis Nico<lai> de Lyra super librum Esther finis
Ed1603
Numérotation du verset
Est. 10:3
moraliter
marg.|
{LYR24.10.3M}†
Querens bona populo suo.
Per hoc ostenditur quod studium summi pontificis verti debet ad querendum bonum populi christiani. Et similiter alii prelati sub ipso, quilibet in sua provincia vel diocesi, intendere debet ad honorem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, cui est honor, et gloria in secula seculorum Amen.C
Numérotation du verset
Est. 10:4
Numérotation du verset
Est. 10:5
Numérotation du verset
Est. 10:6
Numérotation du verset
Est. 10:7
Numérotation du verset
Est. 10:8
Numérotation du verset
Est. 10:9
Numérotation du verset
Est. 10:10
Numérotation du verset
Est. 10:11
Numérotation du verset
Est. 10:12