Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 

In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,
Numérotation du verset Est. 1,2 

quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.
Numérotation du verset Est. 1,3 

Tertio igitur anno imperii sui fecerat1
1 fecerat Rusch ] fecit ΩK Weber
grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis
Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum
coram se,
Numérotation du verset Est. 1,4 

ut ostenderet divitias glorie regni sui
ac magnitudinem atque iactantiam
potentie sue multo tempore, centum videlicet
et octoginta diebus.
Numérotation du verset Est. 1,5 

Cumque implerentur dies convivii,
invitavit
omnem populum,
qui inventus est in2 Susis
2 in Rusch ] om. ΩK Weber
a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus3
3 iussit (iussis ΩK) - septem diebus ΩK S Rusch Clementina ] inv. Weber
convivium preparari in vestibulo
horti
et nemoris quod regio
cultu et manu
consitum erat.
Numérotation du verset Est. 1,6 

Et pendebant ex omni parte tentoria
aerii coloris
et carbasini4
4 carbasini Cor2 V (hebr. et alios) ΩJ Rusch Clementina ] carpasini Cor2 V (anti. [...] carpasini semper per P non per B quia hebr. habet CARPAS ) ΩK Weber
ac5 hyacinthini, sustentata funibus byssinis
5 ac Rusch Clementina ] et Cor2 V ΩK Weber
atque6 purpureis qui eburneis circulis inserti erant
6 atque] ac ΩK
et columnis marmoreis fulciebantur.
Lectuli
quoque aurei
et argentei
super pavimentum
smaragdino7
7 smaragdino] smaragde ΩK
et8 pario stratum lapide
8 et] om. ΩK
dispositi erant quod mira varietate
pictura decorabat.
Numérotation du verset Est. 1,7 

Bibebant autem
qui invitati erant aureis poculis
et aliis atque aliis vasis
cibi inferebantur.
Vinum quoque
ut magnificentia regia
dignum erat abundans et precipuum ponebatur.
Numérotation du verset Est. 1,8 

Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut9 rex statuerat preponens mensis
9 sicut Rusch Clementina ] sic ΩK Weber
singulos
de principibus suis
ut sumeret unusquisque quod vellet.
Numérotation du verset Est. 1,9 

Vasthi quoque regina
fecit convivium
feminarum
in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.
Numérotation du verset Est. 1,10 

Itaque die septimo, cum rex esset hilarior
et post nimiam potionem
incaluisset
mero,
precepit Maumam10 et Bazatha et Arbona11 et Bagatha12 et Abgatha et Zarath13 et Charchas septem eunuchis
10 Maumam Rusch Clementina ] Naumam ΩK,, Mauman Weber |
11 Arbona] Arbana ΩK |
12 Bagatha] Gabatha ΩK |
13 Abgatha – et – Zarath] inv. ΩK |
qui in conspectu eius ministrabant,
Numérotation du verset Est. 1,11 

ut introducerent reginam
Vasthi coram rege,
Posito super caput eius diademate,
ut14 ostenderet
14 ut Ω Rusch Clementina ] et ΩK Weber
cunctis populis
et principibus
eius15 pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.
15 eius Rusch ] illius ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,12 

Que renuit et ad regis imperium
quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus16 et nimio furore succensus,
16 iratus] + rex ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,13 

interrogavit sapientes
qui ex more regio ei semper17 aderant18
17 ei semper Λ L P H Rusch ] inv. ΩK Weber |
18 aderant] adherebant ΩK |
et illorum faciebat cuncta consilio19, scientium leges ac iura maiorum,
19 consilio] consilia Weber (L)
Numérotation du verset Est. 1,14 

Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar20 et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha21 septem duces Persarum
20 Zethar Rusch ] Sethar ΩK Weber |
21 Mamucha] Manucha ΩK |
atque Medorum qui vedebant22 faciem
22 vedebant] videbant ΩK Weber
regis et primi post eum residere soliti erant,
Numérotation du verset Est. 1,15 

cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset.
Numérotation du verset Est. 1,16 

Responditque Mamucha23
23 Mamucha Rusch ] Manucha ΩKS, Mamuchan Weber
audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,
sed omnes populos
et principes24
24 populos et principes Rusch Clementina ] inv. Weber
qui sunt in cunctis provinciis
regis Assueri.
Numérotation du verset Est. 1,17 

Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit.
Numérotation du verset Est. 1,18 

Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Numérotation du verset Est. 1,19 

si25 tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur26 iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur27
25 si] et praem. Weber |
26 scribantur] scribatur Weber |
27 egrediatur Weber Rusch ] ingrediatur Weber |
ad regem
sed regnum illius altera
que melior illa est accipiat.
Numérotation du verset Est. 1,20 

Et hoc in omne quod latissimum est
provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cuncte uxores
tam maiorum
quam minorum
deferant maritis suis
honorem28.
28 honorem] om. Weber
Numérotation du verset Est. 1,21 

Placuit consilium eius regi et principibus
fecitque rex iuxta consilium29 Mamucha30
29 consilium] consultum Weber |
30 Mamucha ΩJM Rusch ] Mamuchan Weber |
Numérotation du verset Est. 1,22 

et misit
epistolas
ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 
marg.| {1609} In diebus Assueri. Postquam descriptus est progressus populi de captivitate Babylonica reducti sub Esdra et Nehemia, hic consequenter describitur incidens casus, videlicet Iudaici populi in periculo positi liberatio per reginam Esther. Et circa hoc primo ponitur ipsius Esther promotio, secundo populi sui liberatio 3. capitulo. Circa primum sciendum quod sicut in naturalibus corruptio unius est generatio alterius, ita suo modo ad eiectionem Vasthi regine secuta est {1610}sublimatio Esther, et ideo primo ponitur ipsius Vasthi deiectio. secundo Esther promotio cap. 2. Occasio vero deiectionis Vasthi fuit regale convivium : ad quod ipsa renuit intrare, ideo primo describitur huius convivii magnificentia. secundo Vasthi regine inobedientia, ibi : Itaque die septimo. Circa primum primo ponitur triplex previum, secundo ipsum convivium, ibi : Cumque implerentur. Primum previum est qui fuit autor huius convivii, quod notatur cum dicitur : In diebus Assueri. De hoc autem Assuere varie loquuntur expositores. Dicunt enim expositores nostri communiter, quod iste Assuerus fuit octavus {1611}rex Persarum post Cyrum, omissis tamen duobus Magis, qui post Cambysem dicuntur regnasse septem mensibus tantum. Sed istud non videtur verum : quia Cyrus post monarchiam adeptam regnavit 12. annis secundum minorem computationem. Cambyses filius eius octo. Darius Hystaspis 36. Xerxes filius Darii 20. Artaxerxes 40. Xerxes secundus duobus mensibus Sogdianus mensibus 7. Darius Nochus 19. cui successit iste Assuerus, ut dicunt. Si autem isti anni predicti simul coniungantur faciunt annos 135. quibus si adiungantur 70. anni captivitatis Babylonice, habent 200. et 5. anni. Igitur cum Mardocheus captivatus fuerit cum Iechonia rege Iuda, ut habetur infra. c. 11. oportet consequenter dicere secundum istam viam, quod Mardocheus primo anno regni Assueri fuerit 205. annorum ad minus : et cum hoc oportet addere annos quos habebat, quando fuit in captivitatem ductus, qui fuerunt ad minus decem vel circiter et 11. anni quibus regnavit Sedechias, et annos quibus regnavit Assuerus ante exaltationem Mardochei qui fuerunt 12. Non est autem verisimile quod tantum vixerit : quia iam ante per multos annos dixerat David : Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor : et dato quod tantum vixisset, non tamen esset tunc tante fortitudinis quod posset facere illa que infra scribuntur de ipso, videlicet quod ita magnifice equitaret per civitatem, et domum Esther regeret, ac etiam negocia regni, cum esset secundus a rege : ut habetur infra 10. cap. Secundum Iosephum vero li. 11. antiquitatis Iudaice iste Assuerus fuit quartus rex Persarum a Cyro, dimissis tamen duobus magis ut predictum est, et vocat eum Artaxerxem : et secundum hoc Mardocheus in principio regni Assueri fuit 100. et 56. annorum, ut patet per predicta : quia supponitur quod ad minus habuit decem annos antequam captivaretur, et 70. tempore captivitatis et 12. tempore Cyri et 8. de tempore Cambysis et 36. de tempore Darii Hystaspis et 20. de tempore Xerxis filii Darii, qui simul iuncti faciunt annos 156. et sic adhuc non est verisimile quod tantum vixerit, et dato quod vixerit, non verisimile quod fuerit tunc tante fortitudinis, quod facere potuerit ea que predicta sunt de eo, maxime cum non fuerint facta in principio regni Assueri, sed per magnum tempus postea, quia tertio anno regni sui abiecit Vasthi : ut habetur infra eo. c. et 7. anno regni sui accepit Esther : ut patebit infra 2. ca. et adhuc postea facta fuerunt ea que dicta sunt de Mardocheo. Et ideo salvo meliori iudicio videtur quodRabbi Salomon verisimilius dicat, scilicet quod iste Assuerus immediate successit Cyro in regnum, quamvis non esset de semine regio : ut dictum est supra Esdre 4. et secundum hoc Mardocheus in principio regni huius Assueri fuit nonaginta duorum annorum : ut patet per predicta, {1612}sed ista Rabbi Salomon. Dn. 11. Inter Cyrum et Assuerum ponit Cambysem filium Cyri regnasse, et cogitur ad hoc eo quod ibidem dicitur : Adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis : et iste secundum ipsum et alios Hebreos fuit Darius filius Assueri et Esther. Cum igitur secundum ipsum et omnes alios expositores Cyrus sit primus : oportet quod inter Cyrum et Assuerum ponatur unus alius aliter non essent quatuor, sed tantum tres ; et sic cum Cambyses regnaverit octo annis, Mardocheus in principio regni Assueri fuit centum annorum vel forte minus : quia in principio vel in fine alicuius regis dimidius annus et aliquando minus pro uno anno computatur. Et hoc ultimo dictum verisimilius mihi videtur : et secundum hoc ille qui edificationem templi impedivit, non fuit Cyrus : sed Cambyses filius eius, in etate vero centum annorum homines bene complexionati et sobrii possunt adhuc multa agere et pati. Secundum preambulum est de loco, ubi factum fuit istud regale convivium, quod notatur cum dicitur.
Numérotation du verset Est. 1,1 
moraliter
marg.| {1609} In diebus Assueri. Illum ordinem quem tenui sacram scripturam exponendo litteraliter, intendo tenere mystice exponendo scilicet primo libros canonicos, et postea non canonicos, si tamen vita comes posuerit Domino concedente, propter quod post expositionem Nehemie mysticam ad librum Esther me converto. {1610}Igitur per regem Assuerum Christus significatur, primo ratione interpretationis. Nam Assuerus interpretatur beatus : Christus autem non solum beatus est, sed etiam sanctorum aliorum beatitudo. Secundo ratione regie dignitatis quia Christus non solum est rex sed etiam rex regum, et dominus dominantium, ut dicitur Apc. 19.
Numérotation du verset Est. 1,2 
marg.| .1. Quando sedit in solio regni sui id est quando fuit confirmatus in regno.
marg.| .2. Susan civitas regni eius exordium fuit. Quia fecit eam metropolim totius imperii sui. Tertium preambulum est de tempore huius convivii : quod notatur cum dicitur.
Numérotation du verset Est. 1,3 
marg.| .3. Tertio igitur anno imperii sui fecerat grande convivium, ut teneret eos in amore et in subiectione, cum viderent eius magnificentiam et potentiam, ideo subditur : Ut ostenderet divitias glorie regni sui, etc.
Numérotation du verset Est. 1,4 
marg.| .4. Centum videlicet et octoginta diebus. Aliqui dicunt hic, quod tantum duravit primum convivium, quod fuit in quadam mirabili domo habente columnas argenteas, et testitudinem ad similitudinem celi, gemmis lucentibus ornatam, ut dicitur in Scholastica historia. Secundum autem convivium fuit in vestibulo horti, quod duravit septem diebus. Sed non est verisimile, quod homines notabiles vacarent tanto tempore, et maxime multum remoti a terris quas debebant custodire, et ideo videtur probabilius, quod centum octoginta dies referantur ad tempus preparationis : quia apparatus tanti convivii durantis septem diebus, et pro tanta multitudine hominum non potuit esse parvo tempore : et secundum hoc non fuit nisi unum festum ipsius regis, quod fuit in vestibulo horti.
Numérotation du verset Est. 1,5 
marg.| .5. Cumque implerentur, etc. Positis preambulis ad convivium, hic consequenter ponitur eius executio, cum dicitur : Cumqueimplerentur dies convivii id est venissent dies in quibus debebat esse convivium, secundum vero opinionem illam que dicit duo fuisse convivia sic exponitur. Cumque implerentur dies convivii id est transissent centum octoginta dies primi convivii quod fecerat principibus et nobilibus.
marg.| marg.| {1613} .1. Invitavit omnem populum. Ad secundum convivium quod fuit septem dierum tantum, sed prima expositio videtur, melior scilicet quod fuerit tantum unum convivium in quo fuerunt principes et nobiles, et etiam cives de civitate Susan, licet essent disiuncte situati secundum decentiam statuum suorum, unde infra dicitur quod die septimo convivii rex mandavit Vasthi regine, ut ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem. Consequenter ostenditur huius convivii magnificentia ex multis, cum dicitur :
marg.| .2. A maximo usque ad minimum. In quo patet magnificentia huius convivii quantum ad invitatorum multitudinem.
marg.| .3. Et iussit. Hic consequenter ostenditur celebritas convivii ex apparatu et nobilitate loci, cum dicitur.   Et iussit, etc.   In   vestibulo   et   horti   et nemoris id est loci nemorosi, quia erant ibi multe arbores virides et ramose foliis, et floribus decorate.
marg.| .4. Quod regio cultu id est prout decet magnificentiam regiam.
marg.| .5. Et manu. id est opere.
marg.| .6. Consitum erat scilicet arboribus fructiferis et aromaticis. Dicitur in Scholastica historia, quod ibi erat vitis cuius stipites erant argentei, palmites vero aurei, et botri ex gemmis auro insertis. Accepta autem videtur ista historia de historia Alexandri magni, ubi sunt multa parum habentia de apparentia veritatis.
Numérotation du verset Est. 1,6 
marg.| .7. Et pendebant. ut ibi comederent invitati secundum modum illius regni.
marg.| .8. Aerei coloris id est albi.
marg.| marg.| {1614} .9. Et charpasini 1 id est aurei.
1 charpasini
marg.| .10. Ac hyacinthini. qui est color similis colori celesti.
marg.| .11. Sustentata id est extensa.
marg.| .12. Funibus id est de bysso factis, que est species lini candidissimi.
marg.| .13. Qui eburneis. In hebreo habetur :   Rotis argenteis. Non enim videtur, quod de ebore possent rote vel circuli fieri, qui essent tante magnitudinis, quod tentoria illa possunt desuper extendi, cum ebur sit de dente elephantis. Accipiuntur tamen hic rote et circuli pro circuli medietate, quia illa super que extendebantur tentoria habebant figuram semicirculi.
marg.| .14. Et columnis scilicet illi semicirculi ex utraque parte.
marg.| .15. Lectuli quoque id est sedilia pro convivantibus ad modum lectulorum facta.
marg.| .16. Aurei et argentei. quia erat cooperta pannis auri Phrygiatis et huiusmodi.
marg.| .17. Super pavimentum. Non est intelligendum quod istud pavimentum esset in horto ubi erant arbores plantate, sed in lateribus horti ubi erant vestibula facta que gallice dicuntur galieres.
marg.| marg.| {LYR24.1.6L11} .18. Smaragdino. Due sunt species marmoris diversorum colorum ad decorem pavimenti, sicut palatium regis Parisiis de albo et nigro marmore paratum est.
Numérotation du verset Est. 1,6 
differentia
marg.| {LYR24.1T1} Primo capitulo .b. Qui eburneis circulis inserti erant. Heb<reus> :   Qui circulis argenteis inserti erant. Non enim videtur quod circuli tante magnitudinis possent fieri de ebore.A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55rb
Numérotation du verset Est. 1,7 
marg.| .19. Bibebant. Hic consequenter ostenditur magnificentia convivii ex modo serviendi valde sumptuoso et abundanti, cum dicitur :   Bibebant autem qui invitati id est scyphis ad potum ordinatis, ita quod ponitur contentum pro continente.
marg.| marg.| {1615} .1. Et aliis, etc. quia secundum varietatem ferculorum vasa mutabantur.
marg.| .2. Vinum quoque ut magnificentia, etc. sine quo non potest esse convivium solenne.
marg.| .3. Abundans, et precipuum. In quo ostenditur bonitas et abundantia vini.
Numérotation du verset Est. 1,8 
marg.| .4. Nec erat qui nolentes, etc. quia nolebat rex quod in aula sua aliquis uteretur modo incomposito et irrationabili aliquorum barbarorum, qui convivantes nimis importune inducebant homines ad bibendum, unde talis modus venit in Normania, que est pars Gallie a barbaris habitantibus prope polum arcticum, qui terram illam accipientes eam populaverunt.
Numérotation du verset Est. 1,9 
marg.| .5. Vasthi quoque. Hic quarto describitur magnificentia convivii ex modo ordinandi quia mulieres comedebant segregate a viris, et hoc rationabiliter. Primo, quia mulieres sunt debilioris complexionis quam viri, sunt etiam minoris potus et cibi, et ideo ordinatius comedebant per se quam cum viris. Secundo quia consuetudo erat apud Persas, quod coniuges maxime nobilium non dabant se aspectibus aliorum virorum, et ideo talis segregatio mulierum a viris in prandio faciebat ad nature ordinationem, et ad morum honestatem.
Numérotation du verset Est. 1,10 
marg.| marg.| {1616} .6. Itaque die septimo etc. Hic consequenter describitur regine inobedientia , et secundo contra eam sententia, ibi : Unde iratus rex. Circa primum dicitur   Die septimo. Dicunt hic aliqui Hebrei, quod erat dies sabbathi, qui vocatur septimus, et quod iusto Dei iudicio permissa est Vasthi illo die regem ostendere, ut sic puniretur de hoc, quod diebus sabbathorum faciebant mulieres Hebreas contra legem laborare, sed hoc de nulla scriptura autentica auctoritatem habet, nec Iosephus dicit, et ideo melius exponitur. Die septimo cum scilicet convivii.
marg.| .7. Cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem. Translatio ista videtur in hoc notare regem de ebrietate, quod non est bene verisimile, quia quantum ad omnes alios ordinaverat de potus sobrietate, ut patet ex dictis scilicet quod nullus cogeretur ad bibendum , et propter hoc in hebreo sic habetur : In die septimo cum esset melius cor regis ex vino id est iucundius.
marg.| .8. Precepit Mauman, etc. ita quod ibi notatur rex de excessivo potu, quia vinum etiam sobrie potatum bene letificat cor.
marg.| .9. Septem eunuchis id est ministris mense sue adsistentibus, qui dicuntur eunuchi non per abscisionem genitalium, sed propter continentiam castitatis et honestatem morum.
marg.| .10. Ut introducerent reginam Vasthi. ut sic magnificentiam suam ostenderet, non solum in propria persona, sed etiam in sibi per matrimonium coniuncta.
Numérotation du verset Est. 1,ad litteram 
marg.| marg.| {1617} .1. Que renuit et ad, etc. et sic ista translatio notat reginam de contemptu qui est gravis culpa. dicit autem Iosephus li. 11 antiquitatis Iudaice, quod non fecit hoc ex contemptu, sed propter honestam consuetudinem Persarum, qua coniuges maxime nobilium non sedabant aspectibus aliorum virorum, et littera Hebraica non notat eam de aliquo contemptu , ubi sic habetur et non plus : Et renuit regina Vasthi venire secundum verbum regis in manu eunuchorum id est per eunuchos.
marg.| .2. Unde iratus rex et nimio. Hic consequenter ponitur sententia contra reginam de qua primo queritur. et secundo respondetur , ibi : Responditque. Circa primum dicitur : Unde iratusnon tantum propter factum quantum propter principes et populos adsistentes : quia quamquam regina ex verecundia et honestate muliebri fuisset mota, tamen principes et populi adsistentes possent statim cogitare quod ex contemptu fecisset, quia verbum regis in hoc casu debebat consuetudini prevalere.
prol.| {1618}
marg.| .3. In terrogavit sapientes. ut non precipitanter aliquid ageret de capite suo.
marg.| .4. Qui ex more regio. ut nunquam esset sine bono et magno consilio. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Qui videbant. quia communiter ei aderant, ut dictum est.
marg.| .6. Et primi post eum residere. In consiliis et in mensis et in aliis locis honorificis.
marg.| .7. Responditque. Hic ponitur responsio. ubi primo tangitur regine culpa.
marg.| .8. Non solum regem. ex facto suo, scilicet suspicionem contemptus regis principibus et populi ingerendo.
marg.| .9. Sed et omnes populos. quia occasione huius facti quod ubique divulgabitur, multo magis contemnent alie mulieres vires suos : secundo exprimitur sententia per modum tamen consilii cum dicitur ; Si tibi placet.
marg.| .10. Ut nequaquam ultra regina Vasthi. sed sit simpliciter repudiata. Cetera patent in littera.
Numérotation du verset Est. 1,18 
differentia
marg.| {LYR24.1T2} Item .e. Unde regis iusta est indignatio. Hebrei :   Unde magnus contemptus est, scilicet regi, et gravamen {f. 55va} eius, scilicet omnibus aliis uxoratis.B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55rb
Numérotation du verset Est. 1,18 
moraliter
marg.| marg.| { 1611 } .1. Quando sedit in solio regni sui. Licet autem Christus inquantum Deus sit eternus, non tamen fuit rex vel dominus ab eterno, sed quando creaturam habuit subiectam, inter creaturas autem angelica prior est saltem dignitate, et sic in sanctis angelis cepit regnare, ideo subditur :
marg.| .2. Susan civitas regni eius exordium fuit. Susan enim gaudium vel letitia interpretatur. De civitate vero superna in qua cives sunt angeli dicitur, Ps. 86. Sicut letantium omnium habitatio est in te.
marg.| .3. Tertio igitur anno imperii sui. per tertium annum convenienter{1612}intelligitur tempus tertium quod est tempus gratie, quia successit tempori nature et tempori legis Mosaice.
marg.| .3. Fecerat grande convivium. quia tunc instituit Eucharistie sacramentum.
marg.| Cunctis principibus et, etc id est apostolis, de quibus dicitur Ps. 44.d. Constitues eos principes super omnem terram. Et fidelibus aliis in diversis ecclesie gradibus constitutis.
marg.| Ut ostenderet divitias, etc. Tunc enim ostendit fidelibus suis cibum pretiosissimum, quo reficiuntur angeli gloriosi in specie propria : fideles autem in hoc sacramento sub specie aliena.
Numérotation du verset Est. 1,moraliter 
marg.| marg.| { 1613 } .1. In vitavit omnem populum. Quia vult omnes homines salvos fieri, et per consequens ad hoc sacramentum admitti.
marg.| Septem diebus id est toto tempore quod septenario dierum revolvitur.
marg.| In vestibulo horti id est ecclesie militantis, de qua dicitur Can. 4.d. Hortus conclusus soror mea sponsa.
marg.| Et nemoris. Dicitur autem ecclesia nemus, nam in ea sunt multe bone persone tanquam arbores fructifere per sanctam vitam, et aromatice per bonam famam.
marg.| .4. Quod regio cultu id est divino.
marg.| .6. Consitum erat. Nam ipse est cultor ecclesie principalis.
marg.| .7. Et pendebant ex omni parte tentoria id est sanctorum angelorum presidia, sicut tentoria prohibent pluvias et caumata.
marg.| .9. Aerei coloris. per triplicem colorem hic positum, significatur{1614}ternarius hierarchiarum, et in qualibet hierarchia tres ordines angelorum, quia tamen eorum stabilitas est a Deo trino et uno, ideo huiusmodi tentoria sustentari dicuntur funibus circulis, et columnis id est tribus personis, que sunt columne omnem creaturam sustentantes, aliter enim statim in nihilum redigeretur. Sunt etiam circuli omnem perfectionem eminentissime continentes, sunt et funes universi partes adinvicem connectentes.
marg.| .15. Lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum id est sedilia pro convivantibus ad modum lectulorum disposita, secundum sensum litteralem.
prol.| Moraliter vero per hec sedilia signatur quies conscientie, in qua sedere debent percipientes sacramentum Eucharistie. Dicuntur autem aurei et argentei, quia per aurum charitas, et per argentum munditia designantur, per quas conscientie quietantur.
marg.| .19. Bibebant, etc. quia virtus Eucharistie sugitur in vi amoris.
Numérotation du verset Est. 1,moraliter 
marg.| marg.| { 1615 } Vinum quoque. per quod sanguis Christi pretiosissimus designatur, qui nobis in hoc sacramento sub specie vini datur.
marg.| .5. Vasthi. per istam intelligitur synagoga, nam interpretatur diffinitio consummata, finis autem synagoge consummatus fuit in Christi passione, nam ex tunc legalia fuerunt mortua, et post publicationem evangelii mortifera : tempore tamen inter medio a Iudeis poterant observari, ideo subditur :
marg.| Fecit convivium. In oblatione sacrificiorum. Et dicitur convivium feminarum, ad designandum eius defectum, sicut sexus femineus est defectivus.
marg.| In palatio. In templo quo dabantur divina responsa ante passionis Christi tempora.
marg.| .6. Itaque die septimo, etc. Per diem septimum intelligitur hebdomada {1616}septima post Pascha, post quam festum Pentecostes celebratur. Tunc enim rex noster Iesus Christus hilarem se ostendit, quia dona Spiritus Sancti discipulis in signo visibili dedit.
marg.| .7. Et post nimiam id est Spiritu Sancto, non in se : quia a principio conceptionis habuit plenitudinem gratie, sed in corpore suo mystico, nam propter receptionem Spiritus Sancti eius discipuli putabantur pleni musto, ut habetur Act. 2
marg.| .8. Precepit Mauman et Bazatha, etc. per istos signantur apostoli aliique discipuli, quibus precepit Christus vocare populos et principaliter synagogam ad convivium novi testamenti, propter quod Paulus et Barnabas dixerunt Iudeis Act. 13g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et in dignos vos iudicatis eterna vita, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus. Et hec repulsio signatur per hoc quod subditur :
Numérotation du verset Est. 1,moraliter 
marg.| marg.| { 1617 } .1. Que renuit. et propter contemptum predicationis apostolorum {1618}Iesus Christus rex regum synagogam pro maiori parte in incredulitate dimisit.
Numérotation du verset Est. 1,additio 
prol.| {1619}In principio ca. 1. Esther ubi dicit postil. In diebus Assueri. Postquam descriptus est progressus populi, etc.
prol.| Expositio doctorum nostrorum dicentium, quod Assuerus iste fuerit octavus rex Persarum post Cyrum, omissis duobus regibus qui tantum septem mensibus regnaverunt, posset bene sustineri tanquam vera non obstante impugnatione postillatoris, cuius fundamentum in hoc loco est invalidum, Fundatur enim impugnatio sua in hoc, quod Mardocheus captivatus fuerat cum Iechonia rege Iuda, et hoc credit probare per illud quod dicitur infra. 2c. Erat vir Iudeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair, filii Semei, filii Cis de stirpe Iemini, qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore quo Iechoniam regem Iuda transtulerat Nabuchodonosor etc. Presupponit enim quod relativum qui, contentum in hoc dicto, qui translatus fuerat, necessario referatur ad Mardocheum, et sic deducit quod Mardocheus fuisset ducentorum annorum et plus in primo anno regni Assueri, quod est inconveniens. Sed recte attendenti litteram presuppositum suum non valet. {1620}Nam predictum relativum posset referri plane ad Cis pro avum Mardochei non autem ad Mardocheum, et secundum istum intellectum consequenter conceditur quod Cis ductus fuit in transmigrationem cum Iechonia, non autem Mardocheus pronepos suus, et sic non, oportet concedere secundum istam expositionem, quod Mardocheus esset tot annorum quando fuisset exaltatus per Assuerum, ut postillator intendit : quia forte per magnum tempus post transmigrationem Mardocheus fuit natus in Susan vel alibi. Quod autem relativum predictum posset referri ad Cis pro avum Mardochei, patet per exemplum, nam si quis diceret quod David fuit filius Iesse, filii Obed filii Booz, qui contraxerat cum Ruth Moabitide talis narratio non esset reputanda falsa, cum illud ultimum relativum contentum in illo dicto, qui contraxerat, posset referri ad suum immediatum antecedens, scilicet Booz : non autem ad David, nec ad alios, et similiter potest intelligi relatio illa in proposito. Ex quibus sequitur, quod opinio communis expositorum nostrorum non est respuenda propter inconvenientiam, quam allegat postillator de etate Mardochei, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_1)

Notes :