Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Est. 9,1 

Igitur duodecimi mensis,
quem adar vocari ante iam diximus tertia decima die
quando cunctis Iudeis
interfectio parabatur
et hostes eorum inhiabant1
1 inhiabant] insidiabantur Ω
sanguini
versa vice superiores Iudei2
2 superiores Iudei] inv. Weber
esse ceperunt
et se
de adversariis vindicare.
Numérotation du verset Est. 9,2 

Congregatique sunt
per singulas civitates
et3 oppida
3 et ΩS Rusch ] om.Weber
et loca,
ut extenderent manum
contra inimicos
et persecutores suos.
Nullusque
ausus est resistere,
eo quod omnes populos magnitudinis
eorum formido penetrarat.
Numérotation du verset Est. 9,3 

Nam et provinciarum iudices duces et procuratores
omnisque dignitas
que singulis locis et operibus preerat extollebant Iudeos timore Mardochei
Numérotation du verset Est. 9,4 

quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverunt4
4 cognoverunt ΩSM Rusch ] cognoverant Weber
fama quoque nominis eius crescebat quotidie
et per cunctorum ora volitabat.
Numérotation du verset Est. 9,5 

Itaque percusserunt Iudei inimicos suos plaga magna
et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere,
Numérotation du verset Est. 9,6 

in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem5 filios Aman Agagite hostis Iudeorum quorum ista sunt nomina :
5 decem ΩM Rusch ] + extra Weber
Numérotation du verset Est. 9,7 

Pharsan, Datha6, Delphon7 et Esphata
6 Pharsan Datha] Pharsandatha Weber |
7 Delphon Ω Rusch ] et praem. Weber |
Numérotation du verset Est. 9,8 

et Phorota8 et Adalia et Aridatha
8 Phorota ΩS Rusch , Phototha ΩM ] Phoratha Clementina , Phorata Weber
Numérotation du verset Est. 9,9 

et Ephermestha9 et Arisai et Aridai et Vaizatha.
9 Ephermestha Rusch , Ephermescha ] Ephermesta Weber
Numérotation du verset Est. 9,10 

Quos cum occidissent, predas de substantiis eorum agere noluerunt.
Numérotation du verset Est. 9,11 

Statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est.
Numérotation du verset Est. 9,12 

Qui dixit regine : In urbe Susis interfecere Iudei quingentos viros
et alios decem filios Aman,
quantam putas exercere eos10 cedem in universis provinciis ?
10 exercere eos] inv. Weber
Quid ultra postulas et quid vis ut facere11 iubeam ?
11 facere] fieri Weber
Numérotation du verset Est. 9,13 

Cui illa respondit :
Si regi placet
detur potestas Iudeis,
ut sicut hodie fecerunt in Susis, sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Numérotation du verset Est. 9,14 

Precepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt.
Numérotation du verset Est. 9,15 

Congregatis Iudeis decima quarta12 die mensis adar13 interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est.
12 decima quarta] inv. Weber |
13 die - mensis – adar Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 9,16 

Sed et per omnes provincias que dicioni regis subiacebant, pro animabus suis stetere Iudei, interfectis hostibus14 suis, in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret.
14 hostibus] + ac persecutoribus Weber
Numérotation du verset Est. 9,17 

Dies autem tertius decimus mensis adar
unus apud omnes interfectionis fuit et decima quarta15 die
15 decima quarta Rusch , quartadecima Clementina ] quarto decimo Weber
cedere desierunt.
Quem constituerunt esse sollemnem,
ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
Numérotation du verset Est. 9,18 

At hi qui in urbe Susis cedem exercuerant,
tertio decimo et decima quarta16 eiusdem mensis die in cede versati sunt,
16 decima quarta] quarto decimo Weber
Quindecimo17 autem die percutere desierunt.
17 Quindecimo] decimo quinto Clementina , quinto decimo Weber
Et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum
atque letitie.
Numérotation du verset Est. 9,19 

Hi vero Iudei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur. Quartum decimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Numérotation du verset Est. 9,20 

Scripsit itaque Mardocheus omnia hec
et litteris18 comprehensa misit ad Iudeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis
18 litteris] scrips. , litreris cacogr. Rusch
quam procul,
Numérotation du verset Est. 9,21 

ut decimum quartum19 et quindecimum20 diem mensis adar pro festis susciperent
19 decimum quartum] quartam decimam Weber |
20 quindecimum] quintam decimam Weber |
et revertente semper anno sollemni celebrarent honore21,
21 celebrarent honore ΩJM Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,22 

quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudei
de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem
gaudiumque
conversa sunt22 essentque
22 sunt ΩJM Rusch Clementina ] sint Weber
iste dies epularum atque letitie
et
mitterent sibi invicem ciborum partes
et pauperibus munuscula
largirentur.
Numérotation du verset Est. 9,23 

Susceperuntque Iudei in sollemnem ritum cuncta que eo tempore facere ceperant et que Mardocheus
litteris facienda mandaverat.
Numérotation du verset Est. 9,24 

Aman
enim filius Amadathi23 stirpis Agag, hostis
23 Amadathi Weber ] Amadati Rusch
et adversarius
Iudeorum
cogitavit
contra eos malum ut occideret illos
atque deleret
et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem.
Numérotation du verset Est. 9,25 

Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudeos cogitaverat, reverteretur in caput eius.
Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci
Numérotation du verset Est. 9,26 

atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est Sortium, eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit. Et cuncta que gesta sunt, epistole id est libri huius volumine continentur,
Numérotation du verset Est. 9,27 

queque sustinuerint et que deinceps immutata sint, susceperunt24 Iudei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quos25 Scriptura testatur et cetera26 expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus.
24 susceperunt ΩS Rusch Clementina ] suscepere ΩJM Weber |
25 quos Ω Rusch Clementina ] quam Weber |
26 cetera ΩJM Rusch ] certa ΩS Clementina Weber |
Numérotation du verset Est. 9,28 

Isti sunt dies quos nulla umquam delevit27 oblivio
27 delevit Rusch ] delebit Weber
et per singulas generationes
cuncte 28
28 cuncte Cors2 (al. sine QUE )] cuncteque CorS2
in toto orbe provincia
celebrabunt,
nec est ulla civitas,
in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudeis
et ab eorum progenie
que his cerimoniis obligata est.
Numérotation du verset Est. 9,29 

Scripseruntque
Esther Regina
filia Abiail29 et Mardocheus Iudeus
29 Abiail] Abiahel ΩS, Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Rusch Weber , Abihail Clementina
etiam secundam epistolam
ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum.
Numérotation du verset Est. 9,30 

Et miserunt ad omnes Iudeos qui
in centum viginti septem provinciis regis Assueri30 versabantur, ut haberent pacem
30 provinciis - regis Assueri ΩSJ Rusch Clementina ] inv. Weber
et susciperent veritatem,
Numérotation du verset Est. 9,31 

observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent, sicut constituerat Mardocheus et Esther et illi observanda susceperant a se et a semine suo
ieiunia
atque clamores
et Sortium dies
Numérotation du verset Est. 9,32 

et omnia que libri huius
qui vocatur Esther historia continentur31.
31 continentur] continet CorS2 (al.)

Capitulum 9

Numérotation du verset Est. 9,1 
marg.| {LYR24 #L#} A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55va . {MM2024}
Numérotation du verset Est. 9,1 
marg.| marg.| {1647} Igitur duodecimi mensis. Hic consequenter describitur vindicatio effrenate audacie, quia multi per diversas partes orbis videntes vel audientes litteras quas Aman miserat ex nomine regis, condixerant adinvicem, quod Iudeos interficerent, et bona eorum diriperent, sed per litteras revocatorias per Mardocheum impetratas mandatum est per totum imperium, {1648}quod Iudei de suis adversariis vindictam acciperet : et quod iudices ; duces, et prefecti provinciarum in hoc eis assisterent. sic ergo proceditur, quia primo ponitur huiusmodi vindicatio. secundo erga Deum gratiarum actio, ibi : Dies autem tertiusdec. Circa primum primo ponitur vindicatio generalis, secundo specialis, ibi : Quid ultra postulas. Circa primum primo ponitur vindicatio generalis per totum imperium Assueri, et patet littera ex predictis usque ibi :
Numérotation du verset Est. 9,1 
moraliter
marg.| {LYR24.9.1M} {1647} .1. Igitur duodecimi. In hoc capitulo describitur interfectio duplex adversariorum{1648}populi Iudaici, per quod figurata fuit duplex interfectio adversariorum populi Christiani. Prima fuit tempore Caroli {1649} magni, secunda tempore Godfridi de Buillione. sicut in eorum gestis scribitur diffuse. Per decem filios Aman suspensos in patibulis, figurata fuit damnatio malitiam eius imitantium in gehenne penis. Per interfectionem autem quingentorum{1650}virorum significatur mactatio quinque sensuum, quantum ad illicitos motus eorum. Per hoc autem quod Iudei occisorum bona noluerunt predari, significatur quod Christiani pugnantes contra infideles et etiam in quolibet bello iusto, moveri non debent propter lucrum temporale, sed zelo fidei et amore iustitie.
Numérotation du verset Est. 9,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,4 
marg.| marg.| { 1649 } .1. Fama quoque, etc scilicet propter regiminis bonitatem , et imperii prosperitatem a tempore quo fuerat Mardocheus positus loco Aman .
marg.| .2. Extra decem filios Aman Agagite, etc id est preter ipsos.
marg.| .3. Quorum ista sunt nomina. Isti specialiter nominantur, quia erant principales adversarii Iudeorum. unde dicit hic glossa Heb<reorum> quod isti filii Aman hic nominati fuerunt cum illis Samaritanis, qui scripserunt accusationem contra filios transmigrationis ad impediendum templi edificationem, imponentes eis falso, quod sub pretextu templi edificabant civitatem, ut dictum fuit Esdr. 4. et hoc factum fuit tempore Cyri secundum Hebreos et iterum renovatum tempore Assueri, quia dicta inhibitio iterum fuit renovata tempore Assueri, quem dicunt Hebrei filium fuisse Cyri, et istud impedimentum fuit factum de consilio filiorum Aman, patre eorum hoc procurante, et accipitur ista glossa de quodam libro Hebraico, qui intitulatur seder holam id est ordo seculi.
Numérotation du verset Est. 9,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,9 
moraliter
marg.| marg.| {1651} .1. Dies autem, etc. Hic consequenter ponitur erga Deum gratiarum actio, in hoc quod dies decima quarta in qua Iudei, qui erant extra civitatem Susis, quieverunt ab interfectione adversariorum, et dies decima quinta eiusdem mensis in qua Iudei, qui erant in Susis, quieverunt ab huiusmodi occisione, constitute sunt solennes apud Iudeos universos, ut essent memores beneficii divini his diebus eis dati. Et primo ponitur harum dierum solennizatio, et secundo huius solennizationis confirmatio, ibi :   Scripsit   itaque   Mardocheus [v. 20]. Sententia prime partis patet ex dictis.
Numérotation du verset Est. 9,10 
marg.| marg.| {1650} .4. Predas de eorum substantiis. ad ostendendum, quod non erant moti cupiditate avaritie, sed zelo iustitie, et ne regem offenderent, quia bona talium sic ex dispositione regis interfectorum fisco regio applicari debebant.
Numérotation du verset Est. 9,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,12 
marg.| .5. Quid ultra. Hic ponitur vindicatio specialiter, scilicet in urbe Susis tantum, quia ibi fuerat machinatio facta Aman contra Iudeos, et ideo facta est ibi maior vindicatio, scilicet duobus diebus. Et hoc est, quod dicitur   Quid ultra   postulas quasi d<icat> : paratus sum facere.
Numérotation du verset Est. 9,13 
marg.| Et ideo regina magis fuit ausa ultra petere, dicens : Detur potestas Iudeis etc.
marg.| .6. Et decem filii Aman, etc. qui fuerant occisi in die preterita, ut sic iustitia uniformis fieret in patre et filiis.
Numérotation du verset Est. 9,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,16 
marg.| Et patet littera usque ibi .7. Sed et per omnes, etc. Istud refertur ad vindicationem diei precedentis, quia in civitate Susa tantum habuerunt Iudei licentiam interficiendi adversarios duobus diebus, scilicet tertiadecima, et decimaquarta duodecimi mensis. In aliis autem civitatibus, et villis uno die tantum, scilicet tertiadecima die eiusdem mensis.
Numérotation du verset Est. 9,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,18 
moraliter
marg.| marg.| { 1651 } Quintodecimo autem die percutere, etc. Per hoc autem ostenditur, quod de victoria corporali, et multo magis de spirituali gratie Deo sunt reddende tanquam victori principali. Dt. 8.d. « Ne {1652}dixeris in corde tuo. Fortitudo mea et robur manus mee hec omnia mihi prestiterunt, sed recordaberis Domini Dei tui, quia ipse tibi vires prebuerit, ut impleret pactum suum super, quod iuravit patribus tuis, sicut presens indicat dies ».
Numérotation du verset Est. 9,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,20 
marg.| .2.  Scripsit itaque. Hic consequenter ponitur dicte solennizationis confirmatio, et hoc dupliciter : primo per Mardochei litteras a Iudeis receptas. secundo per litteras Esther et Mardochei simul scriptas, ibi :   Scripseruntque   Esther. Circa primum dicitur :   Scripsit   itaque   Mardocheus omnia   hec. In hoc libro conscripta quem librum scripsit Mardocheus.
marg.| .3. Misit ad Iudeos etc. ut omnes clarius cognoscerent divinum beneficium eis collatum, vel potius divina beneficia, prout continetur in serie huius libri, ut quartamdecimam et quintamdecimam diem pro festis susciperent, tanquam ex dictis beneficiis grati. Cetera patent ex dictis usque ibi :
Numérotation du verset Est. 9,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,24 
marg.| .4. Aman filius Amadathi. Hic in brevibus ponitur sententia et processus {1652}totius huius libri scilicet de ipsius Aman machinatione et de frustratione per reginam Esther.
marg.| A quo autem iste processus in brevi sit hic positus, dicendum quod a Mardocheo, qui hunc librum scripsit, et per modum cuiusdam1 recapitulationis predictorum hic inseruit. Vel ab Esdra, qui hunc librum cum aliis reparavit. Dubium est autem apud aliquos. Videtur tamen probabilius quod a Mardocheo.
1 cuiusdam Ed1590 ] cuiusmodam cacogr. Ed1603
Numérotation du verset Est. 9,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,26 
marg.| Unde subditur conclusio : .5. Atque ex illo, etc. non est ab aliquo facto Iudeorum quo mense, et quo die deberet esse, sed ipsius Aman, qui misit sortem de interfectione Iudeorum, et sic fuerunt ibi due sortes. prima de mense, et secunda de die, ut habetur : supra tertio capitulo et propter hoc appellati sunt dies sortium in plurali. et hoc ex facto divine providentie, que sortem illam ordinatam ad malum Iudeorum, convertit in bonum ipsorum.
Numérotation du verset Est. 9,27 
marg.| .6. Queque sustinuerunt. In persecutione Aman.
marg.| .7. Et que deinceps immutata sunt. per procurationem Esther, et Mardochei.
marg.| .8. Susceperunt Iudei super se, et semen suum. quia parentes possunt obligare filios etiam futuros ad ea, que spectant ad commune bonum.
marg.| .9. Et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari id est ad Iudaismum converti. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset Est. 9,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,29 
marg.| marg.| { 1653 } .1. Scripseruntque Esther regina filia Abigail et Mardocheus. Hic consequenter ponitur confirmatio dicte solennizationis. secunda ad mandatum Esther, et Mardochei simul. Sciendum tamen, quod istud mandatum differt a primo et quia, ut dicunt Hebrei, Esther et Mardocheus petiverunt quod liber iste a sapientibus Iudeorum reciperetur in numero librorum sacrorum, premiserunt tamen huic petitioni observationem dicte solennizationis, eam iterando ad maiorem assertionem, et hoc est, quod dicitur.
marg.| .2. Ut omni studio dies ista solennis sanciretur in posterum id est confirmaretur.
Numérotation du verset Est. 9,30 
marg.| .3. Ut haberent pacem id est pacifice habitarent inter Gentiles, nec {1654}insolescerent confidentes de potentia Esther, et Mardochei.
marg.| .4. Et susciperent veritatem scilicet huius libri inter sacros codices.
Numérotation du verset Est. 9,31 
marg.| .5.  Observantes dies sortium. Hic repetitur solemnitas istorum dierum ad maiorem assertionem.
marg.| .6. Ieiunia atque clamores id est quod tunc haberent memoriam quomodo de afflictionibus paratis sibi ab Aman fuerant his diebus liberati, et ulterius repetit de receptione huius libri cum dicitur.
Numérotation du verset Est. 9,32 
marg.| .7. Et omnia, que huius libri, etc. construatur sic littera. Et omnia, que in historia huius libri continentur, supple inter libros reciperent.
marg.| .8. Qui vocatur Esther id est qui liber ab ipsa Esther intitulatur, licet Mardocheus ipsum scripserit.
Numérotation du verset Est. 9,32 
additio
prol.| {LYR24.9.4A}In capitulo 9. ubi dicitur in postilla Ieiunia et   clamores   , hoc quod dicitur   Ieiunia et clamores exponitur ab Hebreis et ex ordinatione Esther et Mardochei, sicut observandi erant dies sortium ad notitiam solennem, ut dictum est, ita observarent ieiunia, {1654}et clamores, sic scilicet quod ante illam solennitatem ieiunarent, et se affligerent, in memoriam ieiuniorum Esther, et Iudeorum, que illo tempore fuerunt facta. Que quidem ieiunia observant usque in presentem diem, sicut et solennitates predictas, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_9)

Notes :