Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Est. 10,1 

1
1 Rex] hic inc. cap. 10 CorS1 ; CorS2 (de decimo <capitulo> et deinceps nihil est de correctione quia nihil fuit in exemplari nostro) ; continuatio Textus capituli praecedentis sine solutione nec capitulatione (vide infr. Est. 10:4); alia manus posterior margine capituli decimi initium indicavit ΩD
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas
fecit tributarias
Numérotation du verset Est. 10,2 

cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit
Mardocheum
scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
Numérotation du verset Est. 10,3 

et quomodo Mardocheus
iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud2 Iudeos et acceptabilis
2 apud] inter Weber
plebi fratrum suorum
querens bona
populo suo
et loquens ea que ad pacem
seminis sui3
3 s. s.] inv. Weber
pertinerent.
Que habentur in hebreo plena fide expressi. Hec autem que sequuntur scripta reperi in editione vulgata que grecorum lingua et litteris continentur et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur quod iuxta consuetudinem nostram obelo, id est veru, prenotavimusa.
0 Obeli [÷] non indicantur in Rusch ; restituuntur hic ut in Edminor.
Numérotation du verset Est. 10,4 

4÷ Dixitque Mardocheus : A Deo facta sunt ista.
4 Hic incipit capitulum 6 : ΩD*(alia m. post. cancel.)
Numérotation du verset Est. 10,5 

÷ Recordatus sum somnii quod videram hec eadem significantis nec eorum quicquam irritum fuit.
Numérotation du verset Est. 10,6 

÷ Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam.
Numérotation du verset Est. 10,7 

÷ Duo autem dracones ego sum et Aman.
Numérotation du verset Est. 10,8 

÷ Gentes que convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen5 Iudeorum.
5 conati sunt - delerere nomen] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 10,9 

÷ Gens autem mea Israel est que6 clamavit ad Dominum7 et salvum fecit8 populum suum liberavitque nos ab9 omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes
6 que] qui Weber |
7 Dominum] Deum Weber |
8 fecit] + Dominus Weber |
9 ab] de Weber |
Numérotation du verset Est. 10,10 

÷ et duas sortes esse precepit : unam populi10 Dei et alteram cunctarum gentium.
10 populi] populo Weber
Numérotation du verset Est. 10,11 

÷ Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore11 coram Deo universis gentibus
11 tempore] + diem Weber
Numérotation du verset Est. 10,12 

÷ et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati sue.
Numérotation du verset Est. 10,13 

÷ Et observabuntur dies isti in mense adar quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum cetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel.

Capitulum 10

Numérotation du verset Est. 10,1 
marg.| .1. Rex vero Assuerus. Hic ultimo ponitur remuneratio pro opere iustitie, quam fecerat Assuerus Aman, et eius filios suspendendo, et Mardocheum exaltando, quia propter hoc Deus eius dilatavit imperium, quod notatur cum dicitur.
marg.| .2. Omnem terram. locutio est hyperbolica, quia multe terre, et insule non fuerunt sibi subiecte, sicut dicitur tota civitas vadit ad tale spectaculum, licet magna pars, vel maior non vadat.
Numérotation du verset Est. 10,1 
moraliter
marg.| {1653} .1. Rex vero Assuerus. Per regem Assuerum significatur Dominus noster Iesus Christus, sicut dictum est supra, qui subiugavit sibi omnem terram per fidem. nam aliqui de omni terra iugo fidei Christiane submiserunt colla sua, ut sit ibi distributio pro generibus singulorum, cum dicitur.   Omnem terram sicut dicitur. Omne animal fuit in arca Noe. Circa vero finem mundi omnes generaliter supponentur iugo fidei, sicut dicunt doctores nostri, et tunc in omnibus gentibus « erit Deus unus, et nomen eius unum » (Zacharie 14a). et tunc erit distributio pro singulis generum, cum dicitur, {1654} omnem terram.
a Za. 14, 9.
Numérotation du verset Est. 10,2 
marg.| .3. Cuius fortitudo. contra hostes.
marg.| .4. Et imperium. quantum ad cives.
marg.| .5. Et dignitas scilicet imperialis, et regia.
marg.| .6. Atque sublimitas , quia multos reges habuit sub ditione sua.
marg.| {1654} .7. Qua exaltavit Mardocheum. quia per predictam sublimitatem potuit hoc facere.
marg.| .8. Scripta sunt in libris Medorum. In quibus acta Assueri diligentius conscripta sunt, quam in hoc libro.
Numérotation du verset Est. 10,2 
moraliter
marg.| .7. Qua exaltavit Mardocheum. Per istum Mardocheum quem rex Assuerus exaltavit, et fecit a se secundum, significatur pontifex summus quem Christus exaltavit super totum populum Christianum, faciens ipsum sibi vicarium.
Numérotation du verset Est. 10,3 
marg.| marg.| { LYR24.10.3L1} .9. Et quomodo Mardocheus. ut sic memoria bonitatis eius non solum apud Iudeos, sed etiam apud Gentiles futuris temporibus remaneret. Cetera autem, que sequuntur non intendo exponere. Tum quia satis apparet eorum sententia ex predictis. Tum quia non sunt in hebreo, nec de Scriptura canonica, sed magis videntur a Iosepho, et aliis scriptoribus conficta, et postea editioni vulgate inserta, secundum quod dicit Hieronymus in prologo huius libri, di. Addens ea que ex tempore dici poterant, et audiri, sicut solitum est {1655} scholaribus disciplinis sumpto themate id est materia aliqua, vel casu brevi excogitare, quibus verbis uti potuit, qui iniuriam passus est, querimoniam movendo, vel ille, qui iniuriam fecit scilicet se defendendo. Et hoc modo videtur fecisse Iosephus quia vidit in hoc libro summam in brevi litterarum missarum ab Aman contra Iudeos, et summam revocationis per Esther impetrate, et habetur supra capitulo 3. et 8. Et ideo excogitavit, sicut homo litteratus et eloquens qualiter Aman potuit decenter describere machinationem suam colorando apparenti bonitate, {1656} et quomodo Mardocheus revocatorias litteras potuit decenter dictare honore regis servato, ita quod non notaretur de irrationabili mutabilitate. Quod patet ex hoc quod forma litterarum revocatoriarum, que habetur infra 16. capitulo accepte sunt de verbo ad verbum de Iosepho, libro Antiquitatum 11, in quo describit historiam Esther.
marg.| {LYR24.10.3L2}Et idem probabiliter videtur de aliis hic sequentibus, quod fuerunt perdicto modo excogitata et scripta, et postea editioni Vulgate inserta ad Dei laudem, cui est honor, et gloria in secula seculorum. Amen.
marg.| {LYR24.10.3L3} Cetera que sequuntur non sunt in hebreo nec autem de canone propter quod ea hic omitto et quia in precedentibus virtualiter continentur1. A
1 Cetera... continentur Urb21 ] Postilla venerabilis Nico<lai> de Lyra super librum Esther finis Ed1603
Numérotation du verset Est. 10,3 
moraliter
marg.| {LYR24.10.3M} Querens bona populo suo. Per hoc ostenditur quod studium summi pontificis verti debet ad querendum bonum populi christiani. Et similiter alii prelati sub ipso, quilibet in sua provincia vel diocesi, intendere debet ad honorem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, cui est honor, et gloria in secula seculorum Amen.
Numérotation du verset Est. 10,4 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,5 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,6 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,7 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,8 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,9 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,10 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,11 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]
Numérotation du verset Est. 10,12 
prol.| [sine postilla; cf. {LYR24.10.3L3}]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_10)

Notes :