Nicolaus de Lyra

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 

Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Numérotation du verset Est. 7,2 

Dixitque ei rex etiam1 secunda2 die postquam vino incaluerat : Que est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? Et quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei3 petieris impetrabis.
1 etiam Rusch Clementina ] + in Weber |
2 secunda Ω Rusch Clementina ] secundo Weber |
3 partem - regni mei] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 7,3 

Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si4 placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro.
4 si] + tibi Weber
Numérotation du verset Est. 7,4 

Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur et5 esset tolerabile malum et gemens tacerem. Nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Est. 7,5 

Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste et cuius potentie ut hec audeat facere ?
Numérotation du verset Est. 7,6 

Dixitque6 Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstipuit, vultum regis ac regine ferre non sustinens.
6 Dixitque Ω Rusch Clementina ] Dixit Weber
Numérotation du verset Est. 7,7 

Rex autem iratus surrexit7 et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum.
7 iratus surrexit Rusch Clementina ] inv. Weber
Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Numérotation du verset Est. 7,8 

Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Esther et ait : Etiam reginam vult opprimere me presente in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius.
Numérotation du verset Est. 7,9 

Dixitque Arbona
unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardocheo
qui locutus est pro rege, stat in domo Aman
habens altitudinis quinquaginta cubitos.
Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
Numérotation du verset Est. 7,10 

Suspensus est itaque Aman in patibulo
quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit.

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 
marg.| marg.| {2.2641} .1. Intravit itaque rex. Hic consequenter ponitur secunda petitio Esther regine ad populi liberationem. Circa quam primo ponitur adversarii condemnatio. secundo populi liberatio in principio 8. cap. Prima in duas, quia primo ponitur ipsius Esther iusta petitio. secundo ipsius Aman iusta condemnatio, ibi : Rex autem. Circa primum dicitur.
prol.| {2.2642}
Numérotation du verset Est. 7,1 
moraliter
marg.| marg.| {2.2641} .1. Intravit itaque. Deus qui per regem, et peccator qui per Aman significantur, intrant ad convivium Eucharistie, sed tamen diversimode, quia Deus intrat ut convivium faciens, peccator autem ut abutens et indigne sumens, quia « iudicium sibi manducat et bibit ». Sequitur petitio Esther, per quam significatur Ecclesia, cum dicitur : [=> v. 3 moraliter]
Numérotation du verset Est. 7,2 
marg.| .2. Dixitque ei rex scilicet regine Esther.
marg.| .3. Postquam vino id est alacrior factus est.
marg.| .4. Que est. Ex voluntate adimplendi voluit eius petitionem prevenire.
Numérotation du verset Est. 7,3 
marg.| .5. Dona mihi animam id est vitam meam, quia interfecto populo Iudaico secundum Aman machinationem, ut habetur supra tertio capitulo reputabat statim se morituram, cum esset de eodem populo.
Numérotation du verset Est. 7,3 
moraliter
marg.| .5. Dona mihi. Sic autem petivit ecclesia beati Basilii ad eius {2.2642}monitionem, scilicet ut liberaretur cum populo a morte sibi comminata per Iulianum apostatam. Et missus fuit sanctus Mercurius ad interficiendum Iulianum, sicut Aman de mandato regis suspensus fuit in paribulo quod paraverat Mardocheo, et utinam sic accidat omnibus malum machinantibus adversus innocentes, ut impleatur illud Psalmi 9.e. 1 : « In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum ».
1 Ps. 9, 6.
Numérotation du verset Est. 7,3 
additio
prol.| {LYR24.7.3A} {1643}In capitulo 7. ubi dicitur in postilla : « Dona mihi animam meam », in hoc quod dicit Esther : « Dona mihi animam meam », etc., indicavit se esse de populo Iudeorum de quo tacuerat, unde statim sequitur quia venundati sumus ego et populus meus quasi d<icat> : Ille hostis non solum voluit emere Iudeos sed etiam me, que sum de eadem gente, cum totam gentem indifferenter emerit.
Numérotation du verset Est. 7,4 
marg.| {1643} .1. Et gemens tacerem. si de honore regio deberem transferri ad statum ancillarem, et in hoc indicavit populum suum de quo supra tacuerat usque ad tempus opportunum.
marg.| .2. Nunc autem. quia nobis interfectis insidiabitur vite eius. Unde in persona regis dicitur infra 16. de ipso Aman : « Nam Mardocheus cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem : hoc cogitans ut illis interfectis insidiaretur nostre solitudini », etc.
marg.| Rabbi Salomon aliter exponit hoc. Cuius crudelitas redundat in regem id est in damnum regis, quasi consuluisset vendere Iudeos in servitutem populo alterius regni, rex inde habuisset magnam pecuniam in thesauris suis reponendam, quam non posset habere de cadaveribus mortuorum. Vel si consuluisset Iudeos occupare in operibus servilibus regis, haberet rex Iude magnam utilitatem, sicut rex Egypti de servitute Iudeorum civitates et castra regis edificantium, ut habetur Ex. 1.a. et sic patet quod consilium Aman non fuit utile regi, sed damnosum. Prima tamen expositio videtur rationabilior.
Numérotation du verset Est. 7,4 
additio
prol.| {LYR24.7.4A}Item ubi nos habemus : Nunc autem hostis noster est cuius {1644}   crudelitas redundat in regem. In hebreo habetur :   Non enim hostis valet in damnum regis. E t est sensus quod hostis ille, scilicet Aman de quo intendebat, non erat tanti valoris sicut damnum quod regi inferebat destruendo totam illam gentem sibi subiectam simul cum regina. Quod autem dicitur quod Aman insidiabatur regi interfectis Iudeis, ad quod allegatur illud quod dicitur infra 16. capitulo non habet auctoritatem in Scriptura. Nam quod in hoc libro continetur post decimo capitulo non est de libris canonicis nec recipitur ab Hebreis.
Numérotation du verset Est. 7,5 
marg.| .3. Respondensque rex. Hic consequenter ponitur ipsius Aman condemnatio. et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Est. 7,6 
marg.| {1644} .4. Quod ille, etc. conscius proprie malitie quam non poterat operire.
marg.| .5. Vultum regis ac regine ferre etc. pre nimia confusione.
Numérotation du verset Est. 7,7 
marg.| .6. Rex autem. nolens dare sententiam donec aliquantulum transiret commotio ire.
Numérotation du verset Est. 7,8 
marg.| .7. Reperit Aman. Dicit hic Rabbi Salomon quod angelus impulit eum, ut sic rex rediens magis moveretur contra eum. Potest tamen dici quod ex nimia stupefactione, et timore non poterat se sustentare, et sic corruit.
marg.| .8. Etiam reginam vult opprimere id est strangulare.
marg.| .9. Et statim operuerunt faciem eius. tanquam condemnati ad mortem, quia tunc erat talis modus, et adhuc est in aliquibus regnis, quod pro aliquibus criminibus condemnatis ad mortem velantur oculi quodam bendello.
Numérotation du verset Est. 7,9 
marg.| .10. En lignum. Iste enim eunuchus fuerat de illis qui iverant ad vocandum ipsum Aman ad regine convivium, ut habetur in fine capituli precedentiset tunc vidit illud lignum in atrio Aman fabrefactum.
marg.| .11. Appendite eum. et sic super eum reversa est sua machinatio, secundum quod scribitur Prv. 26.d. « Qui fodit foveam, incidit in eam ».
Numérotation du verset Est. 7,10 
marg.| .12. Et regis ira. quia facta vindicta ira quiescit, cum sit appetitus vindicte.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_7)

Notes :