Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 

Die illo
dedit rex Assuerus
Esther regine
domum Aman
adversarii Iudeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Numérotation du verset Est. 8,2 

Tulitque rex annulum
quem ab Aman
recipi iusserat et tradidit Mardocheo.
Esther autem
constituit Mardocheum
super domum suam.
Numérotation du verset Est. 8,3 

Nec his contenta procidit ad pedes regis
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagite et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudeos iuberet irritas fieri.
Numérotation du verset Est. 8,4 

At ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementie monstrabatur
illaque consurgens stetit ante eum
Numérotation du verset Est. 8,5 

et ait : Si placet regi et si1 inveni gratiam in2 oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis,
1 si Ω Rusch Clementina cum hebr. ] om. Weber |
2 in] coram Weber |
veteres
Aman littere insidiatoris et hostis Iudeorum
quibus eos in cunctis regis provinciis perire preceperat corrigantur.
Numérotation du verset Est. 8,6 

Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
Numérotation du verset Est. 8,7 

Responditque rex Assuerus Esther regine et Mardocheo Iudeo : Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi affigi cruci qui ausus est manum mittere in Iudeos3.
3 mittere in Iudeos Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 8,8 

Scribite ergo Iudeis, sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras annulo meo. Hec enim consuetudo erat, ut epistolis que ex regis nomine mittebantur et illius annulo signate erant nemo auderet contradicere.
Numérotation du verset Est. 8,9 

Accitisque scribis et librariis regis,
erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban,
vicesima et tertia illius die scripte sunt epistole, ut Mardocheus voluerat ad Iudeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam presidebant,
provincie atque provincie, populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudeis prout4 legere poterant et audire.
4 prout Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset Est. 8,10 

Ipseque epistole que ex regis nomine mittebantur, annulo illius obsignate sunt et misse per veredarios
qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prevenirent.
Numérotation du verset Est. 8,11 

Quibus
imperavit rex,
ut convenirent Iudeos
per singulas civitates et in unum preciperent congregari
ut starent
pro animabus suis
et omnes inimicos suos
cum coniugibus
ac liberis
et universis domibus, interficerent atque delerent.
Numérotation du verset Est. 8,12 

Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima
mensis duodecimi adar.
Numérotation du verset Est. 8,13 

Summaque epistole fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis
Assueri imperio subiacebant,
notum fieret paratos esse Iudeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Numérotation du verset Est. 8,14 

Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis
pependit in Susis.
Numérotation du verset Est. 8,15 

Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis
egrediens, fulgebat vestibus regiis,
hyacinthinis videlicet
et aerinis,
coronam auream portans
capite
et amictus serico pallio5 atque purpureo.
5 serico pallio ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Omnisque civitas
exultavit
atque letata est.
Numérotation du verset Est. 8,16 

Iudeis
autem nova lex6
6 lex] lux Weber
oriri visa est,
gaudium,
honor
et tripudium.
Numérotation du verset Est. 8,17 

Apud omnes populos, urbes atque provincias quocumque regis
precepta7
7 precepta ΩS Rusch ] iussa Weber
veniebant,
mira exultatio,
epule
atque convivia
et festus
dies,
in tantum ut alterius plures8
8 alterius plures ΩSM Rusch ] inv. Weber
gentis
et secte eorum religioni
et cerimoniis iungerentur.
Grandis enim
cunctos iudaici
nominis terror invaserat.

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 
marg.| {LYR24.8.1L1} {1645} .1. Die illo , Postquam descripta est ipsius Aman condemnatio, hic consequenter describitur innocentis populi liberatio. Circa quam sic proceditur quia primo ponitur correctio precogitate malitie, secundo vindicatio effrenate audacie capitulo 9, tertio remuneratio perpetrate iustitie capitulo 10. Circa primum premittitur Mardochei exaltatio. secundo malitie hostilis correctio, ibi :   Nec his contenta ; tertio ex hoc surgens nova exultatio, ibi :   Mardocheus autem. Circa primum dicitur.
marg.| {LYR24.8.1L2} .2. Dedit rex Assuerus id est omnes ipsius facultates.
marg.| {LYR24.8.1L3} .3. Et Mardocheus. tanquam sibi familiaris et amabilis : Tum quia vitam eius servaverat ut patet ex precedentibus. Tum quia regine patruus erat.
Numérotation du verset Est. 8,2 
marg.| {LYR24.8.2L1} .4. Tulitque rex annulum. eum a dignitate pristina degradando, quia tunc magni homines in dignitatibus constituti talibus annulis utebantur.
marg.| {LYR24.8.2L2} .5. Et tradidit Mardocheo. ipsum loco eius promovendo.
marg.| {LYR24.8.2L3} {1646}.6. Nec his contenta. Hic consequenter describitur correctio malitie excogitate per Aman contra Iudeos. Circa quam primo ponitur humilis regine petitio, cum dicitur :   Procidit ad pedes regis [v. 3]  . et pia, cum dicitur  Flevitque   . et rationabilis, cum subditur :  Oravit ut malitiam Aman Agagite, etc. et patet littera.
Numérotation du verset Est. 8,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 8,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 8,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 8,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 8,7 
marg.| .7. Responditque rex. Hic consequenter ponitur regis concessio, cum subditur :
Numérotation du verset Est. 8,8 
marg.| .8. Scribite ergo, etc. pro eorum salute.
marg.| .9. Signantes litteras. ut nullus audeat contradicere.
Numérotation du verset Est. 8,9 
marg.| .10. Accitisque scribis. Hic consequenter describitur dicte concessionis accelerata executio, quia periculum erat in mora, et hoc est quod dicitur. Accitisque scribis, qui habebant dictandi officium.
marg.| .11. Et librariis id est scriptoribus.
marg.| .12. Erat autem. et sic duo menses fluxerunt a tempore quo littere contra Iudeos impetrate per Aman misse fuerant, quia primo mense posuit Aman sortem quo mense et quo die Iudei debebant interfici, et statim ille littere fuerunt impetrate et misse, ut habetur supra 3. capitulo.
marg.| marg.| {1647} .1. Iuxta linguas et litteras. imperium enim Assueri ita erat diffusum, quod in diversis provinciis non solum erant idiomata diversa, sed etiam in aliquibus locis variis litteris utebantur.
Numérotation du verset Est. 8,12 
marg.| .2. Et constituta. et sic patet quod eadem dies que per sortem ipsius Aman erat deputata ad interfectionem Iudeorum, per divinam providentiam ordinata est ad contrarium, scilicet ad interfectionem suorum inimicorum.
marg.| .3. Summaque epistole id est sententia in brevi et in grosso : quia processus et verba littere regalis hic non ponuntur, sed inferius 16. cap. secundum opinionem aliquorum.
marg.| .4. Egressique id est nuntii sic dicti a veho vehis, quia portant nuntium vel mandatum.
marg.| .5. Et edictum regis de correctione malitie Aman.
marg.| .6. Pependit in Susis ubi tunc erat sedes regis, ut patet predi 1 capitulo.
Numérotation du verset Est. 8,15 
marg.| .7. Mardocheus autem. Hic consequenter describitur ex predictis {1648}orta letitia : quia scribitur Prov. 29.a. In « multiplicatione iustorum letabitur vulgus, cum autem impii sumpserunt principatum », etc. Et ideo sicut exaltatio Aman impii fuit bonis causa tristitie, ita exaltatio Mardochei per quam fuit multiplicatus in bonis temporalibus et honore, fuit causa letitie. et hoc est quod dicitur : « Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens ». ad statum civitatis disponendum.
marg.| .8. Fulgebat vestibus. In signum potestatis sibi date et dignitatis.
marg.| .9. Omnisque civitas. Pro depressione impii, et exaltatione iusti.
marg.| .10. Iudeis autem nova lux. Quia prius erant in tenebris tristitie.
marg.| .11. Gaudium. honor de regine promotione, que erat de eodem genere.
marg.| .12.  Et tripudium id est gestus exterior letus procedens ex interiori letitia, intantum ut plures alterius gentis et secte eorum religioni et ceremoniis iungerentur, credentes quod haberent Deum celi provisorem, qui tam subito et mirabili modo hostem eorum deiecerat, et eos sublevaverat.
Numérotation du verset Est. 8,1 
moraliter
marg.| marg.| {1645} .1. Die illo. per hoc autem fuit figurata concessio urbis Romane facta ecclesie in qua regnaverat Iulianus apostata figuratus per Aman, et plures alii persecutores, et Christiani.
marg.| .3. Et Mardocheus. sicut dictum est supra per Mardocheum intelligitur beatus Petrus, et eadem ratione per eum potest intelligi quilibet bonus prelatus de salute ecclesie solicitus. Multi vero boni prelati propter atrocitatem persecutionis fugerant de ecclesiis suis ante baptismum Constantini, sed ipso baptizato aperte fuerunt ecclesie, et reversi fuerunt prelati fugitivi, ut in ecclesiis suis ministrarent ante faciem regis celestis, quod figuratum {1646}fuit per ingressum Mardochei ante faciem regis.
marg.| .4. Tulit itaque. Hoc autem mystice fuit impletum, quando divina ordinatione sublata fuit a principibus terrenis potestas inuestiendi episcopos et abbates per baculum et annulum, et remansit prelatis ecclesie tantum.
marg.| Esther autem. Per quod designatur, quod nullus instituendus est prelatus, nisi per ecclesiam Esther nomine figuratam. Oravitque ut malitiam Aman et machinationes eius, etc.
marg.| Iuberet irritas fieri. quod rex noster Iesus Christus mystice fecit, quando per Constantinum statuta contra Christianos facta per Neronem et alios persecutores Christianorum irritavit, inhibens sub pena ne aliqua fieret iniuria Christianis.
Numérotation du verset Est. 8,moraliter 
marg.| marg.|{ 1647 } .7. Mardocheus autem. Per hoc significatur quod prelatus fraterna charitate motus aliquando de contemplatione debet egredi et transire ad actionem pro salute populi sui : et tunc debet fulgere vestibus {1648}virtutum et corona dignitatis, et amiciri pallio honestatis.
marg.| .9. Omnisque civitas. In promotione namque boni prelati debet populus letari, Prov. 29.a. « In multiplicatione iustorum letabitur vulgus, cum autem impii sumpserint principatum, gemet populus ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_8)

Notes :