Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Est. 5,1 

Die autem tertio
induta est
Esther
regalibus vestimentis
et stetit
in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,
at ille sedebat super solium suum1 in consistorio palatii contra ostium domus.
1 suum Ω Rusch Clementina ] om.Weber
Numérotation du verset Est. 5,2 

cumque vidisset Esther reginam stantem
placuit oculis eius
et extendit
contra eam virgam auream quam tenebat manu,
que accedens osculata est
summitatem virge eius.
Numérotation du verset Est. 5,3 

Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.
Numérotation du verset Est. 5,4 

At illa respondit : Si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum,
ad convivium quod paravi.
Numérotation du verset Est. 5,5 

Statimque rex :
Vocate inquit cito Aman
ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat.
Numérotation du verset Est. 5,6 

Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :
Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis.
Numérotation du verset Est. 5,7 

Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste2 :
2 sunt iste ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 5,8 

si inveni in conspectu regis gratiam3 :
3 in conspectu regis – gratiam Rusch Clementina ] inv. Weber
et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras
aperiam regi4 voluntatem meam.
4 aperiam regi ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 5,9 

Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.
Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde
Numérotation du verset Est. 5,10 

et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos5 et Zares uxorem suam
5 suos Rusch Clementina cum hebr. , pauci codd. graec. et antiq. vers. lat.] om. Weber
Numérotation du verset Est. 5,11 

et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Numérotation du verset Est. 5,12 

Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Numérotation du verset Est. 5,13 

Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores regias.
Numérotation du verset Est. 5,14 

Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :
Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque6 ei consilium et iussit excelsam parari crucem.
6 Placuitque] Placuit Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Est. 5,1 
marg.| marg.| {1635} Die autem, etc. Preposita debita dispositione hic consequenter agitur de petitionis propositione, que duplex est. Prima petitio est ad regis animum inclinandum, secunda ad populum Iudaicum liberandum cap. 7.
Prima in tres quia primo ponitur Esther postulatio. secundo subditur {1636}Aman machinatio, ibi :   Egressus est itaque , tertio machinationis frustratio, sequenti capituloa. Circa primum dicitur :
a Cf. 1Rg. 8.
marg.| .1. Die autem scilicet post predictas orationes et ieiunia.
marg.| .2. In duta est. deposita veste lugubri, qua fuerat usa tempore orationis, et ieiunii.
marg.| .3. Et stetit in atrio. confidens de Dei subsidio.
marg.| .4. Contra basilicam id est aulam regiam, et dicitur ϐασιλεύς1 quod est rex in greco.
1 βασιλεύς] βασιλεὺς Ed1603
Numérotation du verset Est. 5,ad litteram 
marg.| {1637} .1. Placuit oculis eius. Tum quia esset omnium oculis amabilis et gratiosa, ut habetur supra 2. cap. magis tamen in oculis regis, cui erat matrimonialiter coniuncta. Tum quia gratiositas eius augmentata fuit tunc ex speciali gratia Dei, sicut dicitur de Iudith capitulo 5.b
b Cf. Idt. 5.
marg.| .2. Et extendit contra eam virgam, etc. In signum benignitatis et amicitie.
marg.| .3. Que accedens , liberata a periculo.
marg.| .4. Osculata est summitatem virge id est sceptri regii in signum reverentie.
marg.| .5. Que est petitio tua quasi d<icat> : paratus sum eam implere, quod ostendit sequens littera :   Et si dimidiam partem, etc.
marg.| .6. Obsecro ut venias ad me. Ideo invitavit eum ad convivium, ut magis inclinaret ad se regis animum, sciebat enim quod delicie mulierum emolliunt virilem animum.
marg.| .7. Et Aman tecum. dicit Rabbi Salomon quod ideo solum Aman cum rege invitavit ad hoc, quod alii principes magis moverentur invidia et odio contra ipsum, videntes quod sicut habebat erga regem, gratiam singularem, ita crederent eum regine familiarem, et sic postea pro eo non starent, sed magis de eius deiectione gauderent. Et licet in hoc forsitan non benefecerit, {1638}tamen commendatur de facti intentione, quia faciebat hoc ad deiectionem superbi, et liberationem innocentis populi, et Iudith de mendaciis que dixit Holoferni non commendatur, sed de intentione liberationis populi sui. persone enim bone magnatum et aliorum qui prodesse possunt, ex magno zelo ad populum suum aliquando moventur ad aliquid illicitum, ut patet in exemplis predictis. et patet littera usque ibi :
marg.| .8. Veniat rex. In vitavit enim eos ad convivium simul rationibus iam dictis scilicet ut rex magis ad petitionem eius inclinaretur, et Aman magis odiosus principibus eius redderetur, factum est etiam hoc divina dispositione, ut interim Mardocheus elevari, et Aman cadere inciperet, ut patet cap. 2.
marg.| .9. Egressus. Hic ponitur consequenter machinatio Aman, que orta fuit ex elatione Aman ex regine invitatione. et hoc notatur cum dicitur :   Egressus est itaque illo die Aman, etc.   letus   et   alacer   , de ostensa sibi regine amicitia et familiaritate.
marg.| .10. Cumque vidisset Mardocheum. Sequitur  /   Indignatus   est   valde quia secundum philosophum 2. rhetorice, parvipensio est causa ire. reputavit autem se parvipensum ultra modum eo quod vidit Mardocheum non solum ipsum non adorasse, sed nec etiam sibi assurrexisse.
Numérotation du verset Est. 5,ad litteram 
marg.| marg.| { 1639 } .1. Et dissimulata. quia non poterat eum punire sine regis licentia.
marg.| .2. Convocavit ad. ad tractandum de punitione Mardochei quam summe desiderabat : quod patet ex hoc, quod divitias suas, prolem numerosam2, honores sibi impensos a rege et regina pro nihilo computabat quamdiu Mardocheus vivebat : et patet littera usque ibi :
2 numerosam] coniec., umerosam Ed1603
marg.| marg.| {1640} .3. Iube parari excelsam. ut magis appareat vindicta de ipso habita.
marg.| .4. Et dic mane regi quasi d<icat> : statim concedet tibi.
marg.| .5. Et sic ibis cum. quia passiones ire licet incipiant a tristitia, terminantur tamen in delectatione habita vindicta, ut patet per Philosophum, Secundo Rhetorice et Quarto Ethicorum.
marg.| .6. Placuitque ei consilium. quia erat iuxta suum desiderium.
Numérotation du verset Est. 5,moraliter 
marg.| marg.| {1635} .1. Die autem. Per diem tertium significatur tempus gratie, quod est post duo tempora scilicet tempus nature, et tempus legis Mosaice. tunc enim ecclesia de Gentibus collecta ornata fuit {1636}documentis celestibus, et sacris, et beata virgo, que signatur per Esther in assumptione sua fuit ornata dotibus gloriosis.
marg.| .3. Et stetit in. Nam ecclesia stetit per constantiam in adversis, et virgo gloriosa stetit per potentiam in celestibus eminentiis.
Numérotation du verset Est. 5,moraliter 
marg.| marg.| { 1637 } Cumque vidisset. Ecclesia namque celesti regi placuit propter eius constantiam, et virgo beata propter plenam corporis et anime gloriam.
marg.| .2. Et extendit contra eam. Nam utrique contulit charitatis diffusionem.
marg.| .6. Obsecro ut venias. Per hoc quod significatur Eucharistie sacramentum in ecclesia militante, et fruitio gloriosa in ecclesia triumphante : Ad utrumque vocatur rex celestis, quia delectatur in devotorum communicatione et in beatorum fruitione. Et similiter Aman vocatur, per quem convenienter Iulianus apostata designatur, quia sicut ille fuit persecutor synagoge, sic iste ecclesie, fuit etiam Christianus, et subdiaconus ordinatus. et sic {1638}ad convivium ecclesie militantis fuit vocatus secundum actum, et per consequens ad convivium ecclesie triumphantis, sed in potentia tantum.
marg.| .9. Egressus est. Per egressum a convivio significatur eius recessus a Christianorum consortio, et quia tunc ascendit ad Romanum imperium ideo dicitur, letus et alacer, tamen propter impetum et temporale gaudium.
marg.| .10. Cumque vidisset. Per istum Mardocheum qui reverentiam ipsi Aman non exhibuit, significatur beatus Basilius episcopus, qui mandatis Iuliani apostate sacrilegis noluit obedire, propter quod iratus Iulianus comminatus fuit ei, quod eius civitatem et populum destrueret, quando de bello Persidis rediret, sicut Aman querebat suspendere Mardocheum, et populum perdere Iudeorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_5)

Notes :