Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 

Que
cum audisset Mardocheus
scidit vestimenta sua
et indutus est sacco,
spargens cinerem
capiti
et in platea
medie civitatis voce magna clamabat,
ostendens amaritudinem
animi sui
Numérotation du verset Est. 4,2 

et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens.
Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Numérotation du verset Est. 4,3 

In omnibus quoque provinciis,
oppidis ac locis
ad que crudele regis dogma
pervenerat, planctus ingens erat apud Iudeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Numérotation du verset Est. 4,4 

Ingresse autem sunt1 puelle Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est et vestem
1 autem sunt Rusch Clementina ] inv. Weber
misit2, ut ablato sacco indueret eam3
2 vestem misit] inv. Weber |
3 indueret eam ΩSJ Rusch , indueret eum ΩM, induerent eam ] induerent eum Weber |
quam accipere noluit.
Numérotation du verset Est. 4,5 

Accitoque Athach eunucho quem rex ministrum ei dederat, precepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret.
Numérotation du verset Est. 4,6 

Egressusque Athach, ivit ad Mardocheum4 et invenit eum5 stantem
4 Mardocheum] Madorheum cacogr. Rusch |
5 et invenit eum Rusch ] om. Weber |
in platea
civitatis,
ante ostium palatii
Numérotation du verset Est. 4,7 

qui indicavit ei omnia que acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudeorum nece inferret argentum.
Numérotation du verset Est. 4,8 

Exemplar quoque6 edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut regine
6 Exemplar quoque Ω Clementina ] Exemplarque Weber
ostenderet et moneret eam ut intraret
ad regem
et deprecaretur eum7 pro populo suo.
7 eum] corr. cum Weber , eam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Est. 4,9 

Regressus Athach8 nuntiavit Esther omnia que Mardocheus dixerat.
8 Athach ΩM Rusch Clementina ] Atthac ΩS, Atach , Athac Weber
Numérotation du verset Est. 4,10 

Que respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo :
Numérotation du verset Est. 4,11 

Omnes servi regis
et cuncte que sub dicione eius sunt norunt provincie
quod sive vir,
sive mulier
non vocatus9,
9 non vocatus Rusch Clementina ] invocatus Weber
interius atrium regis
intraverit,
absque ulla cunctatione statim interficiatur,
nisi forte rex auream virgam
ad eum tetenderit pro signo clementie atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero que triginta iam diebus
non sum vocata ad eum ?
Numérotation du verset Est. 4,12 

Quod cum audisset Mardocheus,
Numérotation du verset Est. 4,13 

rursum mandavit Esther dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes,
quia in domo
regis
es pre cunctis Iudeis,
Numérotation du verset Est. 4,14 

si enim nunc silueris
per aliam occasionem liberabuntur Iudei et tu et domus patris tui
peribitis.
Et quis novit
utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris ?
Numérotation du verset Est. 4,15 

Rursumque Esther hec Mardocheo verba mandavit :
Numérotation du verset Est. 4,16 

Vade et congrega omnes Iudeos quos in Susis repereris et orate pro me. Non comedatis
et non bibatis
tribus diebus
ac noctibus
et ego
cum ancillulis meis
similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem
contra legem faciens non vocata10,
10 non vocata Rusch Clementina ] invocata Weber
tradensque me morti et periculo.
Numérotation du verset Est. 4,17 

Ivit itaque Mardocheus et fecit omnia que11 Esther preceperat.
11 que] + ei Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 
marg.| marg.| {1633} Que cum audisset, etc. Postquam descripta est contra populum Iudaicum Aman machinatio, hic consequenter describitur eiusdem populi liberatio ; que facta est per petitionem regine Esther. Circa quod sic proceditur, quia primo ponitur petitionis dispositio previa. secundo petitio ipsa capitulo 5. Circa primum primo ponitur Mardochei lamentatio. secundo regine monitio, ibi : Egressusque Athath. tertio communis oratio, ibi : Rursumque. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Que cum audisset scilicet condemnationem Iudeorum predictam per edicti publicationem, ut predictum est.
marg.| .2. Scidit vestimenta, etc. In signum doloris.
marg.| .3. Et indutus est, sacco, etc. In signum humiliationis.
marg.| .4. Voce magna clama  : propter innocentium condemnationem.
marg.| .5. Usque ad fores. quia non poterat aulam ingredi in habitu tam vili, quod erat statutum ad magnificentiam regalem.
marg.| .6. Ad que crudele regis id est sententia, vel edictum.
marg.| .7. Planctus ingens erat. Ad ostendendum animi amaritudinem.
marg.| .8. Ieiunium. ad carnis afflictionem.
prol.| {1634}
marg.| .9. Ululatus, et fletus. ad impetrandum Dei propitiationem.
marg.| .10. In gresse sunt scilicet ad ipsam Esther, que habitabat in conclavi, nec ita exibat ad rumores audiendos, sicut domicelle eius, et ministri.
marg.| .11. Quod audiens, etc. ex insolite rei auditu.
marg.| .12. Et vestem misit. ut Mardocheus honestius incederet, et aulam regiam ingredi posset.
marg.| .13. Quam accipere noluit. Quia adhuc non venerat tempus consolationis, propter quod Esther misit ministrum, sibi familiarem ad Mardocheum, ut sciret causam sue desolationis.
marg.| .14. Egressusque est. Hic consequenter ponitur regine monitio prima, et postea secunda, ibi : Quod cum audisset. Circa primum ponitur monitio regine, ut oraret pro populo suo in periculo posito, et patet littera usque ibi :
marg.| .15. Exemplar. id est copiam, quia exemplar proprie est primum originale. Secundo hic ponitur Esther excusatio, cum dicitur. Que respondit . Sequitur :
marg.| .16.  Quod sive vir, etc.  absque ulla cunctatione id est mora.
marg.| .17. In terficiatur. Istud edictum de consilio Aman fuerat positum, ne machinatio eius de morte Iudeorum revocaretur per aliquem informantem regem ad contrarium.
prol.| { 1635 }
Numérotation du verset Est. 4,ad litteram 
marg.| .1. Que triginta. Habebat enim rex plures alias uxores, ut dictum est, et forte in illo tempore aliis utebatur, tum ad reddendum eis debitum, tum quia alternis uti delectabile est, ut dicitur 2. Mach. 15. sola tamen Esther erat regina, sicut filia Pharaonis inter uxores Salomon.
marg.| .2. Quod cum audisset. Hic ponitur secunda monitio, cum dicitur.
marg.| .3. Ne putes, etc. a sententia contra Iudeos data, per hoc, quod tu es regina.
marg.| .4. Si enim nunc, etc. de vita tua tantum cogitans.
marg.| .5. Per aliam occasionem. quia Deus habet multos modos servos suos liberandi.
marg.| .6. Et tu, et domus. divina iustitia, eo quod populum tuum neglexeris.
marg.| .7. Et quis novit etc.  ut in tali id est in afflictione populi tui, ut per te liberaretur quasi d<icat> : a principio tue promotionis nullus hoc cognovit, sed modo per effectum patet, quia a Deo facta est tua promotio ad regnum, {1636}ut liberes populum tuum.
marg.| .8. Rursumque. Hic consequenter ponitur oratio communis, quia Est her obediens Mardocheo voluit se periculo exponere pro populo suo. tamen petivit, ut pro ipsa, et negocio fieret communis Iudeorum oratio, ut sic securius procederet in facto suo.
marg.| .9. Non comedatis, neque. Non est intelligendum quod tanto tempore abstinuerint ab omni cibo, et potu, quia talis abstinentia esset indiscreta, sed quia semel in die naturali tantum comederunt, et modicum scilicet ad sustentationem nature tamen. illud autem quod est modicum quasi nihil reputatur, ut habetur 2. Physico.
marg.| .10. Et tunc ingrediar. confisa de dictis orationibus, et ieiuniis.
marg.| .11. Contra legem faciens invocata id est non vocata.
marg.| .12. Tradensque me id est exponens me periculo mortis, quia non erat certa de eventu futuro, quamvis confideret de divino auxilio.
Numérotation du verset Est. 4,moraliter 
marg.| marg.| {1633} .1. Que cum. Per Mardocheum significatur bonus prelatus, quam corporale periculum, vel spirituale cognoscens populi sui, seipsum affligit operibus penitentie ad provocandum misericordiam Dei.
marg.| Et hoc eiulatu usque id est ad respectum divine maiestatis per penitentiam, et orationem appropinquare cupiens.
marg.| Non enim, etc. Per quam significatur palatium celeste, quod nullus ingredi potest indutus sacco mortalitatis humane.
marg.| .11. Quod audiens. Nam ecclesia audiens afflictionem boni prelati debet merito turbari, et mittere sibi vestem, procurando sibi {1634}suis orationibusdivinam consolationem, sicut ecclesia procuravit Petri liberationem Act. 12. De hac autem veste dicitur Isaie 61.a. Induit me dominus vestimento etc. Sed quia bonus prelatus cito revertitur ad fletum propter aliquorum populi sui peccatum. ideo dicitur.
marg.| .13. Quam accipere. Per hoc autem, quod Esther de accessu ad regem ad precandum pro liberatione populi primo se excusavit postea vero consensit, significatur quod triumphans ecclesia et virgo beata videntes, quod non sit tempus liberationis populi fidelis ab afflictione, nam aliquando non expedit, et pro tunc cessant orare, sed postea tempore competenti faciunt.
prol.| { 1635 }
Numérotation du verset Est. 4,moraliter 
marg.| .11. Tradensque me. Licet enim ecclesia triumphans, et beata virgo sint extra mortalitatis statum, tamen dicuntur tradere se morti, quando periculum mortis eius accipiunt cordi ad amovendum per suam interpellationem apud iudicem Deum, sicut bonus advocatus illi pro quo advocat, aliquando dicit pro sua {1636}consolatione, ego super me accipio periculum cause tue.
marg.| .8. Rursumque Esther. Per hoc autem, quod Esther regina mandavit Iudeis, quod essent in afflictione, et oratione devota, significatur quod ecclesia triumphans, vel virgo beata volunt sibi devotos facere talia, ut orantes pro ipsis regem celi velocius exaudiantur, per hoc, quod illi pro quibus volunt orare ad impetrationem gratie disponuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_4)

Notes :