Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Est. 2,1 

His itaque gestis,
postquam regis Assueri indignatio deferbuerat1 recordatus est Vasthi et que fecisset
1 indignatio deferbuerat ΩSM Rusch Clementina ] inv. Weber
vel que passa esset.
Numérotation du verset Est. 2,2 

Dixeruntque pueri regis ac ministri eius :
Querantur regi puelle
virgines
ac speciose
Numérotation du verset Est. 2,3 

et mittantur
qui considerent
per universas provincias puellas speciosas et virgines
et adducant eas
ad civitatem
Susan2
2 Susan Rusch Weber ] Susam Ω
et tradant eas3 in domum feminarum sub manu Agei4 eunuchi qui est prepositus et custos mulierum regiarum
3 eas ΩSM Rusch Clementina ] om. Weber |
4 Agei Rusch ] Egei ΩSJM Clementina , Egaei Weber |
et accipiant
mundum muliebrem
et cetera ad usus necessaria.
Numérotation du verset Est. 2,4 

Et quecumque inter omnes oculis regis placuerit,
ipsa regnet pro Vasthi.
Placuit sermo regi et ita ut suggesserat5 iussit fieri.
5 suggesserat] suggesserant Weber
Numérotation du verset Est. 2,5 

Erat vir Iudeus in Susis civitate, vocabulo Mardocheus filius Iair, filii Semei, filii Cis de stirpe Gemini6,
6 Gemini Ω Rusch ] Iemini Weber
Numérotation du verset Est. 2,6 

qui translatus fuerat
de Hierusalem
eo tempore quo Iechoniam regem Iuda
Nabuchodonosor
rex Babylonis
transtulerat,
Numérotation du verset Est. 2,7 

qui fuit nutricius
filie
fratris sui
Edisse7 que altero nomine vocabatur Esther8
7 Edisse ΩJM Rusch , Edysse ΩS, Edissae Clementina ] Edesse Weber |
8 vocabatur Esther ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
et utrumque parentem amiserat,
pulchra nimis et decora facie.
Mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam.
Numérotation du verset Est. 2,8 

Cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandatum9 illius multe pulchre virgines10 adducerentur Susan11 et Ageo12
9 mandatum Ω Rusch Clementina ] mandata Weber |
10 pulchre virgines ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber |
11 Susan Rusch Weber ] Susam ΩJM |
12 Ageo Rusch , Aggeo ΩSM2 ] Egeo ΩJM Clementina , Egaeo Weber |
traderentur eunucho Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum.
Numérotation du verset Est. 2,9 

Que placuit ei et invenit gratiam in conspectu eius13 et precepit eunucho14 ut acceleraret mundum muliebrem
13 eius ΩJ Rusch ] illius Weber |
14 et precepit eunucho Rusch Clementina ] om. Weber |
et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas
de domo regis et tam ipsam
quam pedissequas eius
ornaret
atque excoleret.
Numérotation du verset Est. 2,10 

Que
noluit indicare ei
populum et patriam suam. Mardocheus enim preceperat ut de hac re omnino reticeret
Numérotation du verset Est. 2,11 

qui deambulabat
quotidie
ante vestibulum
domus,
in qua electe virgines
servabantur curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret.
Numérotation du verset Est. 2,12 

Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent
ad regem,
expletis omnibus que ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur, ita dumtaxat ut sex mensibus15 oleo unguerentur mirtino
15 mensibus Ω Rusch Clementina ] menses Weber
et aliis sex quibusdam pigmentis
et aromatibus
uterentur.
Numérotation du verset Est. 2,13 

Ingredientesque
ad regem
quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant
et ut eis placuerat composite de tricliniis16
16 tricliniis] triclinio Weber
feminarum ad regis cubiculum transiebant.
Numérotation du verset Est. 2,14 

Et que intraverat vespere, egrediebatur mane,
atque exinde17
17 exinde] inde Weber
in secundas edes deducebantur18, que sub manu Sasagazi eunuchi erant, qui concubinis regis presidebat, nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine.
18 deducebantur] deducebatur Weber
Numérotation du verset Est. 2,15 

Evoluto autem tempore per ordinem,
instabat dies
quo Esther
filia Abiail19 fratris Mardochei,
19 Abiail] Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Clementina Weber
quam sibi adoptaverat in filiam
deberet intrare20 ad regem.
20 deberet intrare ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Que non quesivit muliebrem cultum, sed quecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum hec ei ad ornatum dedit.
Erat enim formosa valde
et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Numérotation du verset Est. 2,16 

Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo qui vocatur thebeth21
21 thebeth ΩJ Rusch ] tebeth Weber
septimo anno regni eius.
Numérotation du verset Est. 2,17 

et adamavit22 eam
22 adamavit ΩS Rusch Clementina ] amavit Weber
rex
plus quam omnes mulieres,
habuitque gratiam
et misericordiam
coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni
in capite eius
fecitque eam regnare
in loco Vasthi.
Numérotation du verset Est. 2,18 

Et iussit convivium preparari permagnificum cunctis principibus et servis suis
pro coniunctione et nuptiis Esther.
Et dedit requiem
universis23 provinciis
23 universis] in praem. Weber
ac dona
largitus est iuxta magnificentiam principalem.
Numérotation du verset Est. 2,19 

Cumque et secundo quererentur virgines
et congregarentur Mardocheus
manebat ad ianuam regis24,
24 ianuam regis Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 2,20 

necdumque prodiderat Esther patriam et populum suum iuxta mandatum eius.
Quicquid enim ille precipiebat observabat Esther et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat.
Numérotation du verset Est. 2,21 

Eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis,
qui ianitores erant et in primo palatii limine residebant25
25 residebant ΩS Rusch ] presidebant Weber
volueruntque insurgere
in regem
et occidere eum.
Numérotation du verset Est. 2,22 

Quod Mardocheum
non latuit statimque nuntiavit
regine Esther et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat.
Numérotation du verset Est. 2,23 

Quesitum est et inventum et appensus est26 uterque eorum in patibulo. Et iussit rex ut in libro memoriali scriberetur, ut pro vita sua aliquid repensaret ei27 mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege.
26 est ΩS Rusch Clementina ] om. Weber |
27 et iussit…repensaret ei tantum Rusch cum LXX ] om. Weber |

Capitulum 2

Numérotation du verset Est. 2,1 
marg.| marg.| {2.2619} .1. His itaque. Postquam descripta est regine Vasthi deiectio, hic consequenter ponitur ipsius Esther exaltatio, et hoc in quatuor sibi gradatim succedentibus. quia primo aliis virginibus regiis sociatur. secundo mundus muliebris ei acceleratur, ibi : Que placuit ei. tertio regi desponsatur, ibi : Ducta est itaque. quarto in amore regis firmatur, ibi :   Cumque   et secundo quererentur. Circa primum ponitur primo consultatio generalis, secundo circa Esther executio specialis, ibi :   Erat vir Iudeus. Circa primum sciendum quod sicut dicit Iosephus libro 11 antiquitatis Iudaice, sedata passione ire et turbationis in Assuero de facto predicto Vasthi regine, cepit recolere eius pulchritudinem et amorem quem habuerant adinvicem, et dolere de hoc quod abiecerat eam, maxime quia eam revocare non poterat propter edictum irrevocabile quod super hoc dederat, et per totum regnum suum publicaverat, propter quod amici sui videntes eum continue anxiari, suaserunt ei ut virgines pulcherrimas faceret ad se adduci, et illam que inter eas magis sibi placeret uxorem assumeret, et sic amor sequentis dolorem mitigaret precedentis, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Postquam regis. id est passio ire, et turbationis transierat, quia aliter {1620}iudicat homo in passione positus et extra passionem.
marg.| .3. Recordatus. sic est in hebreo et in libris correctis, quia tanta passione Assuerus recordatus fuit pulchritudinis ipsius Vasthi, et amoris qui fuerat inter ipsos.
marg.| .4. Que fecisset. conferendo penam quam ei inflixerat, et factum quod ipsa fecerat : videbatur sibi quod culpam pena excessisset rationibus supradictis, quia fecerat honestate et verecundia muliebri, propter quod anxiabatur, eam revocare non audens, ne principes regni contra se provocaret ex fractione edicti irrevocabilis, et ne a toto populo propter unam mulierem, reputaretur mutabilis tanquam effeminatus et mollis, et per consequens regno privaretur, maxime cum non esset de semine regio secundum dictum Rabbi Salomon capitulo precedenti.
Numérotation du verset Est. 2,1 
differentia
marg.| {LYR24.2T1} .a. Recordata est Vasti que fecisset et passa fuisset scilicet penitendo de culpa sua et dolendo de sequenti pena secundum litteram istam. Hebreus :   Recordata est Vasti que fecisset et passa fuisset . Nam transacta passione ire Assueri, doluit de electione Vasti quia non poterat eam revocare propter edictum quod non audebat infringere ne seditionem regni contra se moveret. Considerabat etiam quod Vasti non renuerat ad mandatum eius venire ex contemptu sed ex consuetudinis honestate qua coniuges Persarum et maxime nobilium non exponebant se aspectui hominum nisi virorum suorum et valde proprinquorum. a
a ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55va . {MM2023}
Numérotation du verset Est. 2,2 
marg.| .5. Dixeruntque pueri regis ac ministri eius id est familiares et intrinseci volentes occurrere eius desolationi.
marg.| .6. Querantur regi. Et patet littera usque ibi : [=>v. 3]
Numérotation du verset Est. 2,2 
differentia
marg.| {LYR24.2T2} Item g. Duo eunuchi regis qui ianitores erant. Hebreus :   Duo principes regis custodes vasorum propter quod eorum machinatio contra regem erat periculosior quia poterant ingredi ad interiora et inficere veneno vasa in quibus regi serviebatur. b
b ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55va . {MM2023}
Numérotation du verset Est. 2,2 
moraliter
marg.| {1619} .1. His itaque gestis, etc. sequitur :
.6.   Querantur regi puelle virgines ac speciose, et mittantur qui considerent, etc. Quamvis autem quelibet persona perseverans in integritate fidei virgo dicatur, et Dei sponsa, tamen ecclesia ex personis talibus congregata dicitur sponsa Dei predilecta. et hoc significatur Ct. 7 capitulo cum dicitur : “Sexaginta sunt regine et octuaginta concubine, et adolescentularum non est numerus. Una est columba, mea perfecta mea”. Igitur per singulas virgines quesitas pro rege, {1620}significantur singule fideles persone, sed per Esther que fuit pre electa, signatur ecclesia, et per nuntios ad querendum missos apostoli et predicatores alii. Potest etiam per Esther virgo Maria designari et per nuntios angeli eam visitantes, et specialiter Gabriel angelus ad eam specialiter destinatus Luce 1.
Numérotation du verset Est. 2,3 
marg.| .7. Et accipiant id est illud quod pertinet ad cultum et ornatum, et dicitur a mundo das, quia aliqua mundant carnes mulierum sicut balnea, pigmenta, et consimilia, et aliqua etiam decorant exterius per sui munditiam et decorem, sicut vestes, et ornamenta de auro et argento, et lapidibus pretiosis facta.
marg.| .8. Et quecumque id est super omnes.
Numérotation du verset Est. 2,3 
moraliter
marg.| Et traducant eas in domum feminarum sub manu Aegei eunuchi qui est prepositus et custos mulierum regiarum id est sub disciplina Spiritus Sancti, a quo custodiuntur dicte virgines et unguntur chrismatibus, et variis virtutibus adornantur.
Numérotation du verset Est. 2,4 
marg.| {1621} .1. Oculis regis placuerit, etc. oculis scilicet exterioribus propter pulchritudinem et oculis mentis propter delectationem in ea inventam. et consimilibus :
marg.| .2. Ipsa regnet pro Vasthi, etc. ut sic dolor precedens detur oblivioni.
marg.| .3. Placuit sermo regi, etc. quia videbatur sibi hoc esse ad suam consolationem.
marg.| .4. Et ita ut suggesserant iussit fieri. mandando statim executioni.
Numérotation du verset Est. 2,5 
marg.| .5. Erat vir Iudeus. Hic consequenter ponitur specialis executio circa Esther, cum dicitur. Erat vir Iudeus in Susan civitate. Dicit Iosephus quod tunc manebat in Babylonia, sed adducta Esther ad Susan illuc se transtulit amore Esther quam diligebat ut filiam, et sic scriptura loquitur hic pro tempore quo se transtulerat apud Susan.
marg.| .6. De stirpe Iemini. et sic patet quod fuit de stirpe Saul primi regis Israel.
marg.| {1622} .7. Qui translatus. de qua translatione habetur. 4. Regum. 24. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset Est. 2,8 
marg.| .8. Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, etc scilicet Aegeo eunucho.
Numérotation du verset Est. 2,9 
marg.| .9. Que placuit ei. Hic consequenter describitur promotio Esther quantum, ad accelerationem ornatus muliebris, cum dicitur :
marg.| .10. Et invenit gratiam, etc. et hoc factum est ex divina ordinatione ut cito promoveretur ad regiam dignitatem, et sic liberaret populum Israel a periculo sibi imminente de propinquo.
marg.| .11. Et traderet ei partes suas, etc id est illa que ad victum, et vestitum, et ornatum pertinebant.
Numérotation du verset Est. 2,10 
marg.| .12. Que noluit ei indicare populum. de precepto Mardochei, quia Iudei tunc erant captivi et servi : et si hoc sciretur forsitan posset tanquam ignobilis repudiari, quamvis secundum veritatem esset de genere regali, ut dictum est.
Numérotation du verset Est. 2,11 
marg.| .13. Qui deambulabat quotidie, etc. sollicitus inquirere de bono ipsius Esther.
Numérotation du verset Est. 2,12 
marg.| marg.| {2.2623} .1. Mensis duodecimus vertebatur scilicet antequam aliqua de virginibus adductis ad regis cubiculum duceretur, quia primis.
marg.| .2. Sex mensibus oleo id est lachryma fluente de tali arbore, que habebat virtutem mundificandi carnem.
marg.| .3. Et aliis sex scilicet mensibus.
marg.| .4. Quibusdam pigmentis] que faciunt carnem mulieris suavem et redolentem, ad reprimendum fetores qui in mulieribus solent esse, omnia ista fiebant de consilio medicorum regis, ut sic maiorem delectationem inveniret in eis, vel saltem in aliqua earum, et sic manu delectatio superveniens dolorem abiiceret precedentem.
Numérotation du verset Est. 2,13 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Est. 2,14 
marg.| .5. Et que intraverat, etc. ut sic de pluribus una tanquam delectabilior et amabilior eligeretur, et tanquam regina coronaretur.
marg.| .6. Qui concubinis regis presidebat. de victu et de vestitu convenienti eis providendo. tamen verisimile est, quod iste que admisse fuerant ad cubiculum regis, erant non uxores : dicebantur tamen concubine, {2.2624}que, scilicet. non erant principales uxores, sicut et de Abraham legitur quod Sara dicitur propria et principalis eius uxor : alie autem dicuntur concubine, ut habetur Gn. 25. omnes tamen erant eius uxores.
Numérotation du verset Est. 2,15 
marg.| .7. Instabat dies. debebat intrare ad regis cubiculum secundum modum et ordinem superius positum.
marg.| .8. Que non quesivit. sicut alie, ponens se totaliter quantum ad hoc in eunuchi dispositione.
marg.| .9. Omniumque oculis. decorem enim corporis decor gratie et virtutis mirabiliter augmentabat.
Numérotation du verset Est. 2,16 
marg.| .10. Ducta est itaque. Hic consequenter agitur de desponsatione et coronatione Esther, et patet littera usque ibi :
marg.| .11. Et dedit. Quod dupliciter exponitur. Uno modo, quod mandavit universis provinciis, ut durantibus nuptiis Esther, cessarent ab operibus servilibus. Alio modo, quod dedit eis requiem a solutione tributi pro illo anno, vel saltem pro parte anni : et hoc est magis probabile, quia cessatio ab operibus tanto tempore non esset gratiosa, sed magis damnabilis et onerosa.
Numérotation du verset Est. 2,16 
moraliter
marg.| {1623} .10. Ducta. Hoc mystice fuit impletum in ascensione Christi. {1624}tunc enim ecclesiam iustorum secum duxit ad celestia, vel in assumptione virginis gloriose, quando fuit super angelos exaltata.
Numérotation du verset Est. 2,18 
marg.| marg.| {2.2625} .1. Ac dona. principibus suis sicut solet fieri in talibus festis.
Numérotation du verset Est. 2,18 
moraliter
marg.| marg.| {2.2625} .1. Ac dona. Christus enim rex noster Ecclesiam secum ducens ad celestia, dedit suis fidelibus, abundanter Spiritus Sancti dona. Ps. 57. secundum translationem Septuaginta « Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus »1.
1 Revera Eph. 4, 8.
Numérotation du verset Est. 2,19 
marg.| .2. Cumque. Hic consequenter agitur de confirmatione amoris ipsius regis ad Esther reginam, quod fuit ex hoc, quod conservavit sibi vitam suam denuntiando insidias que sibi parabantur, et hoc a Deo factum est, ne gratia quam Esther apud regem invenerat minueretur, eo quod patriam suam et populum noluerat indicare, et hoc est quod dicitur :   Cumque, videlicet post coronationem Esther, simulando quod rex aliam sibi preponere vellet, eo quod patriam et genus perdere non vellet, et sic moveretur ad indicandum. ideo subditur :
Numérotation du verset Est. 2,20 
marg.| .3. Necdum prodiderat scilicet Mardochei, cuius mandatum pro nulla re volebat preterire.
Numérotation du verset Est. 2,21 
marg.| .4. Eo igitur. quo virgines sic adducebantur, et quo Mardocheus sollicitus pro Esther ad portam regis morabatur.
marg.| .5. Irati sunt. occulte tamen machinantes in eius mortem. Causa tamen huius machinationis non exprimitur hic, nec in aliqua glossa Hebraica vel Latina quam viderim, sed frequenter inventum est, quod servi regum machinantur in mortem eorum.
marg.| .6. Qui ianitores. pro tota ista littera non est plus in hebreo. Custodes supellectilis. {1626}Et ratio huius diversitatis est : quia dictio Hebraica que hic ponitur, equivoca est ad limen et supellectilem. translatio tamen nostra sequitur primam significationem, Hebrei autem sequuntur aliam, cui magis concordat littera sequens, cum dicitur.
marg.| .7. Volueruntque insurgere in regem et occidere eum. Ianitores enim palatii non sunt tante potestatis quod per arma regem possint occidere, cum habeant custodes corporis sui, nec sic intrant ad interiora quod possint sibi venenum propinare, sed illi qui sunt custodes supellectilis auree et argentee, in qua servitur regi possunt faciliter hoc facere, cuiusmodi erant isti, ut dicunt Hebrei :
Numérotation du verset Est. 2,21 
moraliter
marg.| .4. Eo igitur. Per duos eunuchos qui voluerunt regem interficere, significati fuerunt Pharisei et Saducei, qui post ascensionem Christi quesierunt ipsum in membris suis occidere, et nomen eius penitus delere, ut patet Act. 8. et aliis eiusdem libri pluribus locis. Per Mardocheum autem qui salutis Esther gerebat curam{1626}potest Petrus apostolus intelligi, qui curam suscepit Ecclesie Christi, et denuntiavit ecclesie malitiam Phariseorum et Saduceorum nomen Christi delere querentium, ut supra hoc donum exoraret. unde, Act. 8.d. de Petro et Ioanne : «Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent, qui cum audissent unanimiter levaverunt vocem suam ad dominum», etc.
Numérotation du verset Est. 2,22 
marg.| .8. Quod Mardocheum. Dicit autem Iosephus quod hoc scivit per quendam Hebreum, qui erat famulus valde familiaris unius illorum eunuchorumRabbi Salomon vero dicit quod hoc scivit, quia coram Mardocheo in idiomate Tharsensi de regis intoxicatione loquebantur, credens quod Mardocheus illud idioma penitus ignoraret.
Numérotation du verset Est. 2,23 
marg.| .9. Quesitum. quod ita erat secundum veritatem.
marg.| .10. Mandatumque. quia preter historias communes ubi scribebantur facta notabilia, quilibet rex pro tempore suo faciebat scribi unum librum in quo facta sui temporis ponebantur, et hoc ad memoriam futurorum, quia ex factis preteritis diriguntur homines in agendis de futuro.
Numérotation du verset Est. 2,23 
moraliter
marg.| Et annalibus. per quod significatur quod merita istorum non dantur oblivioni, sed registrantur coram rege celesti, ut remunerentur tempore competenti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_2)

Notes :