Capitulum 3
Numérotation du verset
Est. 3,1
Post hec rex Assuerus
exaltavit
Aman
filium Amadathi qui erat de stirpe Agag
et posuit solium eius super omnes principes quos habebat.
Numérotation du verset
Est. 3,2
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua1 et adorabant Aman, sic enim eis preceperat imperato, solus Mardocheus
1 genua
Rusch Clementina
] genu
Weber
non flectebat genu nec2 adorabat eum.
2 nec ΩJ
Rusch
] neque
Weber
Numérotation du verset
Est. 3,3
Cui dixerunt pueri regis3
3 pueri regis
Rusch Clementina
]
inv. Weber
qui ad fores palatii residebant4 : Cur preter ceteros non observas mandatum5 regis ?
4 residebant
Rusch
] presidebant
Weber
|
5 mandatum
Rusch Clementina cum hebr.
] mandata
Weber
|
Numérotation du verset
Est. 3,4
Cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia. Dixerat enim eis se esse Iudeum.
Numérotation du verset
Est. 3,5
Quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde
Numérotation du verset
Est. 3,6
et pro nihilo duxit
in unum Mardocheum
mittere manus suas audierat enim quod esset gentis Iudee magisque voluit omnem Iudeorum
qui erant in regno Assueri perdere nationem.
Numérotation du verset
Est. 3,7
Mense primo cuius vocabulum est nisan,
anno duodecimo regni Assueri missa est sors in urnam,
que hebraice dicitur phur coram Aman,
quo die et quo mense gens Iudeorum
deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar.
Numérotation du verset
Est. 3,8
Dixitque Aman
regi Assuero : Est populus
per omnes provincias regni tui
dispersus
et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cerimoniis,
insuper et regis scita contemnens
et optime nosti
quod non expediat regno tuo ut insolescat
per licentiam.
Numérotation du verset
Est. 3,9
Si tibi placet, decerne, ut pereat
et decem millia talentorum
appendam arcariis
gaze tue.
Numérotation du verset
Est. 3,10
Tulit ergo rex annulum
quo utebatur de manu sua
et dedit
eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudeorum
Numérotation du verset
Est. 3,11
dixitque ad eum : Argentum quod tu6 polliceris tuum sit,
6 tu
Rusch Clementina
]
om. Weber
de populo age quod tibi placet.
Numérotation du verset
Est. 3,12
Vocatique sunt scribe regis mense primo nisan, tertia decima die eiusdem mensis7 et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium, ut queque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri et littere signate ipsius8 annulo
7 eiusdem mensis ΩS
Rusch Clementina
] mensis eiusdem ΩJ ΩM, eius
Weber
|
8 signate ipsius]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Est. 3,13
misse sunt per cursores regis ad universas provincias
ut occiderent atque delerent omnes Iudeos, a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent.
Numérotation du verset
Est. 3,14
Summa autem epistolarum hec fuit, ut omnes provincie scirent et pararent se ad predictam diem.
Numérotation du verset
Est. 3,15
Festinabant cursores qui missi erant regis imperium explere9. Statimque in Susis pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium et cunctis Iudeis10 qui in urbe erant flentibus.
9 regis imperium – explere ΩS ΩM
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
10 Iudeis Rusch Clementina ]
om. Weber
|
Capitulum 3
Numérotation du verset
Est. 3,1
marg.|
marg.| {1625}
.1.
Post hec.
Descripta ipsius Esther promotione, hic consequenter agitur de populi sui liberatione. et primo ponitur contra populum iniqua machinatio. secundo mira populi liberatio. 4.ca. Circa primum primo ponitur machinationis {1626}occasio. secundo ipsa machinatio. ibi :
Quod cum
audisset
,
tertio machinationis executio, ibi :
Dixit Aman regi.
Occasio autem machinationis contra Iudeos fuit, eo quod Mardocheus nolebat adorare Aman sicut et ceteri, et hoc est quod dicitur.
Post hec.
regni sui faciens a se secundum.
marg.|
.2.
Qui.
iste fuit ex Amalec, ut habetur 1Rg. 15. quem Samuel {1627}occidit, ut ibidem dicitur, et ideo iste Aman habebat exosos Iudeos, quia Saul rex Israel vastavit regnum Agag, interficiens Amalecitas viros et mulieres et parvulos, ut habetur 1Rg. 15. Sed contra hoc videtur quod dicitur inf. 15. Aman filius Amadathi animo et gente Maced. Ad quod dicunt aliqui, quod idem est populus Amalecitarum et Macedonum, sed hoc non videtur verum, quia Macedonia est quedam regio in Grecia secundum omnes historiographos, terra vero Amalecitarum est inter Egyptum et terram promissionis, et prope terram Edom. primo enim occurrerunt filiis Israel ad pugnandum contra eos in deserto, ut habetur Ex. 17. et iste terre sunt valde distantes. Et ideo aliter dicitur et melius, quod Aman dicitur animo et gente Macedo per similitudinem, quia Macedones iam rebellabant imperio Persarum. Et Alexander Macedo ab eis abstulit monarchiam, eam transferens ad Grecos, ut habetur Primi Machabeorum 1°a.
a 1Mcc. 1.
Numérotation du verset
Est. 3,ad litteram
marg.|
.1. Solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum. Cui dixerunt pueri regis qui ad fores palatii residebant : Cur preter ceteros, etc. quia ex superbia sua volebat sibi arripere honorem divinum faciens se adorare tanquam Deum, ut dicit hic Glossa Hebraica, et hoc erat sibi illicitum.
prol.|
{1628}
marg.|
.2. Quod cum audisset Aman, et experimento probasset, quod Mardocheus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde : et pro nihilo duxit in unum Mardocheum, etc. Hic consequenter ponitur ipsa machinatio, et non solum contra Mardocheum, sed occasione eius contra totum populum iudaicum, maxime quia cum iam habebat odiosam interfectionem Agag, de cuius stirpe erat, ut predictum est, et destructionem Amalecitarum per Iudeos tempore Saulis regis. et patet littera ex dictis usque ibi :
marg.|
.3.
Mense primo cuius vocabulum est Nisan,
etc. apud Hebreos, et correspondet partim Martio, et partim Aprili : quia incipit a propinquiori lunatione equinoctio vernali, sive ante equi noctium, sive post : sicut plenius dictum fuit Ex. 2.
marg.|
.4.
Anno duodecimo regni Assueri,
etc. ex quo patet quod dictum est, sup. In principio huius libri, scilicet quod Mardocheus in principio regni Assueri non fuit elevatus nec fecit ea que sequuntur, sed per magnum tempus postea, scilicet per duodecim annos ad minus.
marg.|
.5.
Missa est sors in urnam
etc. Iste enim Aman sortilegus erat, et ideo per modum superstitiosum posuit sortes, ad videndum quo mense machinatio sua de interfectione Iudeorum deberet habere effectum.
Numérotation du verset
Est. 3,ad litteram
marg.|
marg.| {
1629
}
.1.
Que
scilicet sors.
marg.|
.2.
Hebraice dicitur.
non est per hoc intelligendum quod phur sit nomen Hebraicum, sed est Persicum. unde in hebreo habetur phur quod est goral : ita, quod goral est nomen Hebraicum et significat sortem : et ponitur pro expositione nominis Persici. Quod ergo dicitur hic, que Hebra. dicitur phur. Intelligendum est in libro Hebraico sic scribitur, quamvis sit Persicum. Sed tamen statim ibidem per hoc nomen goral, quod est Hebraicum, exponitur.
marg.|
.3.
Et exivit
id est cecidit sors super 12. mensem, qui apud Hebreos adar vocatur, et correspondet partim Martio et partim Februario. Postea misit sortem quo die illius mensis deberet hoc fieri, et cecidit sors super 13. diem : et his dictis patet littera hoc excepto : Missa est sors id est in vas ad hoc deputatum secundum illius sortilegii modum, sed quis fuerit ille modus magis in particulari, non habetur ex textu nec ex Glossa, nec est necessarium ad veritatem historie.
marg.|
.4.
Dixitque.
Hic consequenter describitur machinationis executio, quia post sortilegium statim Aman incepit procurare erga regem occisionem Iudeorum.
marg.|
.5.
Est populus.
quia licet aliqui cum Zorobabel et Esdra rediissent in Ierusalem, tamen multi remanserant dispersi per regnum, amore uxorum quas acceperant, et filiorum quos in terra illa genuerant, et possessionum quas acquisierant, ut dictum fuit Esdre 1.
marg.|
.6.
Novis.
quia colebant unum Deum, cum tamen ante legem datam et etiam ante Abraham gentes communiter colerent pluralitatem deo rum, quod adhuc fiebat communiter in regno Assueri.
marg.|
.7. In
super
id est edicta.
marg.|
.8.
Contemnens
quasi d<icat> : sic potest esse origo rebellionis et contemptionis in regno tuo.
marg.|
.9.
Et optime.
hoc dixit adulando regi, ut magis inclinaret ad credendum sibi.
marg.|
.10.
Quod non expediat.
cuius bonum in pace omnino consistit.
marg.|
.11.
Ut insolescat
id est malitia crescat.
marg.|
.12.
Per licentiam
id est per regis dissimulationem.
marg.|
.13.
Si tibi placet
quasi d<icat> : licet hoc sit regno tuo utile, tamen dependet ex tua voluntate.
prol.|
{1630}
marg.|
.14.
Et decem milia
id est thesaurariis tuis pro tributo quod reddant tibi, ne per mortem eorum diminuatur in aliquo proventus regni tui.
marg.|
.15.
Tulit ergo rex.
antiquitus enim annulis potentum signabantur littere eorum, et ad hoc erat ibi signum expressum, ad hoc ergo tradidit sibi, ut scriberet litteras, et sigillaret pro ut sibi placeret de interfectione Iudeorum, et patet littera ex dictis usque ibi :
marg.|
.16.
Summa autem
id est sententia in brevi.
marg.|
.17.
Ut omnes provincie.
armis, et talibus ad interfectionem Iudeorum, quia omnibus dabatur licentia hoc faciendi, et bona eorum diripiendi, ad quod multi erant inclinati.
marg.|
.18.
Statimque in Susis pependit.
quod fecit Aman ne rex mutaret consilium.
marg.|
.19.
Rege et Aman celebrante convivium.
quasi pro regno fuisset ordinatum optimum negotium.
marg.|
.20.
Cunctis Iudeis, qui in urbe erant flentibus.
secundum quod dicitur Io. 16.d. Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit.
prol.|
Ad maiorem intellectum huius cap. et aliquorum sequentium queritur hic, utrum adoratio, que est per genuum flexionem sit soli Deo exhibenda. Et arguitur primo quod sic, per hoc, quod Mardocheus noluit hoc modo adorare Aman, cuius causa in persona eius habetur infra 13.d. ubi dicitur : Libenter enim pro salute Israelis etiam vestigia pedum eius deo sculari paratus essem, sed timui ne honorem Dei mei transferrem in
hominem
, et
quenquam
adorarem excepto Deo meo. Nec in hoc Mardocheus reprobatur, sed magis a scriptura sacra et doctoribus commendatur. Item Apoc. 22. dicit beatus Ioannes : Cumque
audissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hec ostendebat, et dixit mihi : Vide ne feceris, et sequitur : Deum adora : ex quo videtur, quod adoratio per genu flexionem sit soli Deo exhibenda. In contrarium videtur per illud quod habetur 1Rg. 25. ubi dicitur quod Abigail adoravit David, de qua ibidem dicitur. Et procidit coram David super faciem suam : et adoravit super terram, et cecidit ad pedes eius, quod non potuit fieri sine genuum flexione, ergo non exhibetur homini excellenti illicite, quia alias David sanctus hoc non sustinuisset sibi fieri, nec Abigail hoc fecisset, que sancta erat, et tenetur communiter a doctoribus in spiritu prophetico tunc cum David loquuta fuisse.
Numérotation du verset
Est. 3,ad litteram
marg.|
marg.| {1631}Ad questionem istam dicendum quod adoratio manifeste ordinatur ad reverentiam illius, qui adoratur. reverentia autem referenda est alicui propter excellentiam sue virtutis, et ideo ubi est singularis excellentia, ibi debetur singularis adoratio. talis autem est excellentia divina, que est infinita, et ideo debetur sibi singularis adoratio, que a doctoribus vocatur adoratio latrie soli Deo debite, et exhibende. Verumtamen quia excellentia divina communicatur excellentibus creaturis, non tamen univoce, sed participative, et diminutive, inde est quod aliqua adoratio refertur creaturis excellentibus sicut angelis sanctis, et personis in dignitatibus constitutis, que vocatur adoratio dulie. De prima vero adoratione est hic questio. Circa quod sciendum quod licet adoratio principaliter consistat in actu interiori mentis Deum reverentis, habet tamen ex consequenti aliquem actum seu aliquod obsequii exterius, quod est signum actus interioris, sicut actus fidei primo, et principaliter consistit in actu interiori mentis prime veritati propter se assentientis, secundario tamen consistit in actu exteriori confessionis, qui etiam in casu est necessarius ad salutem, secundum quod dicitur Ro. 10b. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Etiam in hoc doctores Hebrei, et Latini conveniunt : quod sit aliqua reverentia seu servitus exterior una, vel plures soli Deo exhibenda seu exhibende, sed procedendo ulterius in particulari que sit illa, vel ille, varie dicitur. Dixerunt enim Hebrei, quod genuum flexio unius, vel duorum est huiusmodi hoc accipientes ex dicto Mardochei in preallegato c. et hoc in parte sequuti sunt eos aliqui Christiani, dicentes, quod licet coram personis excellentibus licite possit unum genu flecti, tamen coram solo Deo duo genua sunt flectenda, sed hoc dictum videtur nimis durum, quia non solum Gentiles, sed etiam Christiani reverendo personas excellentes utuntur genu flexione non solum unius, sed amborum, et ideo hoc esset condemnare Christianos saltem in magna parte. Item hoc videtur esse contra scripturam sacram, ut tactum est in arguendo de Abigail, et David. Item 4. Re. 1. expressius habetur de Abdia, qui fuit sanctus, et propheta, de quo. Qui cum venisset curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, quod non fecisset nec Elias permisisset, si flexio unius genu, vel amborum esset predicto modo illicita, et ideo dicendum quod non est illicita ratione predicta, vel rationibus predictis, et maxime, quia ecclesia sciens ubique talem adorandi modum, non predicat contrarium, sed semper quasi concedens hoc esse licitum. Ad cuius pleniorem intellectum considerandum quod aliqua de divinis honoribus tracta sunt ad creaturas excellentes, partim timore, et partim adulatione, et partim nimia humilitate, non tamen sunt eis exhibita tanquam Deo sed sicut creaturis eius excellentiam participantibus ratione sanctitatis seu dignitatis, seu alterius excellentie, de quibus est genuum flexio, et licet huiusmodi primo fuerint ex malo motivo, vel saltem minus bono introducta, tamen ex quo consuetudo invaluit, exhibentur licite creaturis excellentibus dum tamen non sit intentio exhibentis talia hominibus illis sicut Deo exhibere, nec recipientis hoc modo recipere, et sic per intentionem exhibentis, et {1632}recipientis tollitur proprietas actus interioris latrie, per consuetudinem vero introductam actus exterior observatur, remanet tamen aliqua servitus soli Deo exhibendam, que est actus exterior latrie, et signum actus interioris scilicet oblatio sacrificii, que in nulla lege exhibetur alicui, nisi ei qui pro Deo habetur : et hec videtur sententia Aug. de civit. dei 10. lib. 4 capitulo ubi dicit sic : Multa denique de cultu divino usurpata sunt, que honoribus deferuntur humanis sive humilitate nimia, sive adulatione pestifera, ita tamen ut quibus ea deferuntur homines haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi, si autem eis multum additur adorando, etc. et sequitur, quis vero sacrificandum censuit, nisi ei quem Deum, aut scivit, aut putavit, aut finxit ? quasi dicat nullus. Ad argumenta dicendum. Ad primum dicunt aliqui, quod Mardocheus non renuit flectere genua coram Aman, eo quod illicitum esset absolute. sed propter abusum ipsius Aman, qui ex hoc in superbiam elevabatur, sed hoc non videtur valere, quia homines mali, quamdiu tolerantur a Deo in statu excellenti, sunt honorandi. unde et David sanctus, Saulem pessimum ipsum persequentem adoravit, ut habetur 1Rg. 24. Similiter Iudith que inter mulieres sanctas computatur, adoravit Holofernem pessimum genuum flexione, secundum quod habetur Iudith 10.d. Adoravit eum prosternens se super terram, et levaverunt eam servi Holofernis iubente Domino suo. propter quod apostolus Petrus 1Pt. 2 capitulo dicit. Servi subditi estote in omni timore Domini, non tantum bonis et modestis, sed etiamdiscolis. hec est enim gratia. Aman vero erat in potestate constitutus scilicet a rege secundus : ut supra dictum est : propter quod ratione status et officii erat adorandus. propter quod aliter dicendum est, quod aliquid de se licitum ratione alicuius circunstantie fit illicitum. sicut dare eleemosynam mulieri paupercule licitum est et meritorium, si tamen fiat intentione pertrahendi eam ad luxuriam, illicitum est. sic in proposito. licet adoratio per genu flexionem licite impendatur excellentibus creaturis, tamen redditur illicite per malam intentionem exhibentis, si hanc exhibeat quasi Deo, vel ex parte recipientis si exigat isto modo. sicut legitur de Nabuc. rege Assyriorum Iudith 4. quod precepit Holoferni ut omnes Deo s terre exterminaret, ut ipse solus Deus diceretur. et hoc modo querebat adorari Aman, ut dicunt Hebrei, et habitum est cap. preced. quia per tales excellentias machinabatur obtinere regnum, ut habetur 1.16. Ad secundum dicendum quod argumentum est magis ad oppositum, quia de apostolis tenet ecclesia, quod post confirmationem Spiritus Sancti in die Pentecostes non peccaverunt mortaliter. propter quod Ioannes tunc non peccavit, et maxime quia elevatus erat in contemplatione ad videndum secreta celestia, peccasset autem mortaliter si honorem soli Deo exhibendum angelo exhibuisset. Nec potest dici quod deum solum in angelo sibi apparente loquentem adoraverit, quia hoc angelus non prohibuisset. prohibitio ergo angeli non fuit ad ostendendum illam adorationem esse illicitam, sed ad ostendendum excellentiam quam natura humana consequuta est per filium Dei eam sibi in unitate suppositi assumentem, secundum quod exponit beatus Gregorius homil. 5. Evangeliorum.
Numérotation du verset
Est. 3,moraliter
marg.|
marg.| {1625}
.1.
Post hec rex Assuerus
etc. Post persecutionem Iudeorum secuta {1626}est persecutio principum Romanorum, qui multum conati fuerunt nomen Christi delere et Christianos interficere. Igitur per {1627}Aman qui interpretatur iniquitas, potest Nero nequissimus intelligi, quem rex regum exaltavit ad sublimitatem imperii Rom. Nam omnis potestas a Deo est, Prv. 8.b. «Per me reges regnant». Et propter dignitatem imperii venerabantur Neronem populi Romanis subiecti. Per Mardocheum autem qui coram Aman noluit genua flectere, significatur {1628}Petrus apostolus, et quicumque successor eius bonus, imo etiam quilibet eius Christianus qui sacrilegis principum mandatis noluerunt obedire, propter quod dicti sacrilegi persecuti sunt graviter ecclesiam, excitata tamen fuit prima persecutio per Neronem.
Numérotation du verset
Est. 3,moraliter
marg.|
†
Nuntiaverunt Aman, scire cupientes,
etc. Per istos nuntiatores signantur accusatores Christianorum apud impios imperatores.
Numérotation du verset
Est. 3,moraliter
marg.|
marg.| {1629}†
Et littere.
Per hunc annulum significatur imperialis potestas {1630}a Deo data, sicut predictum est, qua Nero et alii sibi similes abusi fuerunt in Christianorum persecutione.
Numérotation du verset
Est. 3,additio 1
prol.|
{1631}In capitulo 3. ubi dicitur in postilla « Quia ex superbia sua volebat sibi accipere honorem divinum faciens se adorari tanquam Deum », dicere quod Aman faciebat se adorari tanquam Deum, ut dicit Glossa heb<rea> videtur irrationabiliter dictum. Nam hoc esset contra regium honorem. Commune est enim apud omnes etiam idololatras estimare Deum verum seu quem putant vel fingunt Deum esse super omnes homines, etiam reges vel principes. Unde si Aman honorem divinum usurpasset, sequeretur ex hoc quod honorem maiorem quam regium sibi vendicaret. quod ex timore regis hoc non auderet attentare, etiam si divinum amorem postponeret. Ideo predicta glo. non tenetur ut autentica ab Hebreis. sed ad reddendum causam quare Mardocheus non flectebat genua coram Aman, sicut alii servi regis, sunt apud eos due opiniones. Una est quod Aman portabat ad collum quoddam idolum, et ex hoc Mardocheus renuebat adorare Aman, ne videretur idolum adorare. Alia opinio est, quod cum Mardocheus esset de stirpe Saulis primi regis Israel, ut habetur supra in postilla capit. 2. qui quidem Saul vastavit Amalecitas et cepit regem Agag, quem occidit Samuel, ut habetur 1Rg. 15. qua ratione ut habetur in postilla supra Aman habebat exosos Iudeos : ideo pari ratione intelligendum est quod Mardocheus habebat exosum Aman tanquam descendentem ab Agag et Amalec : cuius inimicitie habere memoriam ita ut non traderetur oblivioni precepit Deus filiis Israel Dt. 25. unde Mardocheus tanquam verax nedum volebat adorare ipsum Aman. sed nec etiam ostendere sibi signa alicuius amicitie ad illum. esset enim contra illud quod in corde gerebat ex mandato Dei. Et hec opinio videtur magis consona littere. Legitur enim infra cap. 5. de Mardocheo, quod non solum non assurgebat ante ipsum Aman, sed nec movebatur de loco sessionis sue : constat autem quod surgere coram aliquo vel moveri de loco propter reverentiam alicuius, non est adoratio que non debet hominibus fieri. ex quo patet quod ex alia causa Mardocheus hoc cavebat. Quod autem habetur 13. cap. ubi dicitur : Ne
honorem
Dei mei transferam ad
hominem
, etc. non est tenendum tanquam autenticum et in Scriptura canonica contentum, non enim habetur ab Hebreis de isto libro nisi tantum usque ad 10. capitulum inclusive, etc.
Numérotation du verset
Est. 3,additio 2
prol.|
In eodem capitulo ubi dicitur in postilla : « Novis utens legibus » {1632}, non solum propter culturam unius Dei dicebantur Iudei uti novis legibus, sed propter circumcisionem et observantiam sabbati et abstinentiam a cibis immundis et multa huiusmodi, quibus Gentiles non utebantur, etc.
Numérotation du verset
Est. 3,additio 3
prol.|
In eodem capitulo 3. ubi dicitur in postilla « Tamen ex quo consuetudo invaluit exhibentur licite creaturis excellentibus ». Consuetudo adorandi creaturas per genu flexionem non videtur aliquid facere ad propositum questionis mote per postil. nam antequam aliqua consuetudo de hoc esset, talis adoratio aut erat licita de iure divino, aut non. Si erat licita, sic talis consuetudo ad hec nihil operaretur, si autem erat illicita per consuetudinem contrariam non fierent licita : nulla enim consuetudo vim obtinere posset contra legem divinam, ut in prima secunde q. 97. art. 3. In responsione ad primum argumentum. Unde circa hoc videtur aliter dicendum scilicet quod adoratio exterior est signum significans interiorem adorationem, non naturaliter, sed ad placitum. sicut loquutiones significant conceptus interiores ad placitum instituentium. Ideo non est inconveniens, quod in diversis temporibus seu in variis regionibus diversa sint signa adorationis interioris tam latrie quam dulie, sicut et diverse loquutiones. unde licet apud antiquos ve. te. solvere calciamenta de pedibus pertinebat ad reverentiam loci sancti, ut habetur Ex. 3. et Ios. 5. tamen apud nos talis reverentia non habetur : ut patet per communem usum ecclesie. et similiter potest dici de adoratione corporali.
marg.|
Replica Burgensisetiam circa tertium capitulum satis competentem ponit additionem. Sed hoc in ea videtur dubium quod dicit Aman descendisse ab Amalech, quia infra capitulo 45. dicitur : « Aman animo et gente Macedo » non igitur Amalecites, quia Macedonia regnum est Grecie : et fuit primum et proprium regnum Alexandri magni. unde dicuntur Saxones traxisse originem unde scribit quidam, Saxo velut credo patria fuit, ante Macedo. Cetera que notat Burgensis de genu flexione non sunt magni ponderis, in huiusmodi enim reverentie signis intentio facientis distinguit an pertineant ad latriam, duliam vel hyperduliam, quo enim ad genuflexiones dulia videtur habere potiores modos quam latria, nam plerumque coram papa, regibus et principibus flectuntur genua : ubi coram sacramento Eucharistie vix fit inclinatio, nemo tamen ut puto estimabit aliquem ex eis creatorem et non potius creaturam, et duliam eis exhibendam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Est. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=24&chapitre=24_3)
Notes :