Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 

Que
cum audisset Mardocheus
scidit vestimenta sua
et indutus est sacco,
spargens cinerem
capiti
et in platea
medie civitatis voce magna clamabat,
ostendens amaritudinem
animi sui
Numérotation du verset Est. 4,2 

et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens.
Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Numérotation du verset Est. 4,3 

In omnibus quoque provinciis,
oppidis ac locis
ad que crudele regis dogma
pervenerat, planctus ingens erat apud Iudeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Numérotation du verset Est. 4,4 

Ingresse autem sunt1 puelle Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est et vestem
1 autem sunt Rusch Clementina ] inv. Weber
misit2, ut ablato sacco indueret eam3
2 vestem misit] inv. Weber |
3 indueret eam ΩSJ Rusch , indueret eum ΩM, induerent eam ] induerent eum Weber |
quam accipere noluit.
Numérotation du verset Est. 4,5 

Accitoque Athach eunucho quem rex ministrum ei dederat, precepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret.
Numérotation du verset Est. 4,6 

Egressusque Athach, ivit ad Mardocheum4 et invenit eum5 stantem
4 Mardocheum] Madorheum cacogr. Rusch |
5 et invenit eum Rusch ] om. Weber |
in platea
civitatis,
ante ostium palatii
Numérotation du verset Est. 4,7 

qui indicavit ei omnia que acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudeorum nece inferret argentum.
Numérotation du verset Est. 4,8 

Exemplar quoque6 edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut regine
6 Exemplar quoque Ω Clementina ] Exemplarque Weber
ostenderet et moneret eam ut intraret
ad regem
et deprecaretur eum7 pro populo suo.
7 eum] corr. cum Weber , eam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Est. 4,9 

Regressus Athach8 nuntiavit Esther omnia que Mardocheus dixerat.
8 Athach ΩM Rusch Clementina ] Atthac ΩS, Atach , Athac Weber
Numérotation du verset Est. 4,10 

Que respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo :
Numérotation du verset Est. 4,11 

Omnes servi regis
et cuncte que sub dicione eius sunt norunt provincie
quod sive vir,
sive mulier
non vocatus9,
9 non vocatus Rusch Clementina ] invocatus Weber
interius atrium regis
intraverit,
absque ulla cunctatione statim interficiatur,
nisi forte rex auream virgam
ad eum tetenderit pro signo clementie atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero que triginta iam diebus
non sum vocata ad eum ?
Numérotation du verset Est. 4,12 

Quod cum audisset Mardocheus,
Numérotation du verset Est. 4,13 

rursum mandavit Esther dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes,
quia in domo
regis
es pre cunctis Iudeis,
Numérotation du verset Est. 4,14 

si enim nunc silueris
per aliam occasionem liberabuntur Iudei et tu et domus patris tui
peribitis.
Et quis novit
utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris ?
Numérotation du verset Est. 4,15 

Rursumque Esther hec Mardocheo verba mandavit :
Numérotation du verset Est. 4,16 

Vade et congrega omnes Iudeos quos in Susis repereris et orate pro me. Non comedatis
et non bibatis
tribus diebus
ac noctibus
et ego
cum ancillulis meis
similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem
contra legem faciens non vocata10,
10 non vocata Rusch Clementina ] invocata Weber
tradensque me morti et periculo.
Numérotation du verset Est. 4,17 

Ivit itaque Mardocheus et fecit omnia que11 Esther preceperat.
11 que] + ei Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 
marg.| {1. 392ra} Que cum audisset] etc. id est necem Iudeorum.
marg.| {b} Sacco] GLOSSA scilicet ieiuniis, et eleemosynis, lacrymosa compunctione cordis.
marg.| {c} Cinerem] GLOSSA recordationem humane fragilitatis. Ier. 6.g. Accingere cilicio, aspergere cinere, Gn. 3.d. Cinis es, et in cinerem reverteris.
marg.| {d} Capiti] GLOSSA menti.
marg.| {e} In platea] GLOSSA latitudine communis Ecclesie, qui dicit : In tribulatione dilatasti mihi.
marg.| {f} Voce magna] GLOSSA valida intentione cordis.
marg.| {g} Amaritudinem] GLOSSA compunctionem. Unde, Anima eius in amaritudine est 4Rg. 4.e.
marg.| {h} Ad fores] GLOSSA ad conspectum divine maiestatis.
marg.| {i} Non enim] etc. GLOSSA Nullus cum corruptione presentis vite potest aulam celestem intrare. Sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione, et cordis compunctione, regni pulsare introitum, ut supernum intret palatium.
marg.| {k} Aulam regis] Quid ergo facit monachus cucullatus in curiis ? Abusio est, ut dicit B. BERNARDUS Baruch. 4.d. Exui me stola pacis, et indui me sacco obsecrationis.
marg.| {l} Dogma] id est littere, sive edictum, GLOSSA si quis querat, quomodo Rex iustissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non ex voluntate malitie, sed ex summi consilii nutu procedere, etc. Et paulo post, cuius iusto iudicio agitur, ut fideles ad manus persecutorum tradantur, vel ad purgationem, ut Maria soror Moysi, Nm. 12.d. Vel ad meritorum augmentationem, sicut Iob. 1.c. Satane traditur. Paulus ab Angelo Satane colaphizatur 2Cor. 12.b.
marg.| {m} Pro strato] id est loco strati sive lecti.
marg.| {n} Nuntiaveruntque ei] dolorem Mardochei, et quod indutus erat sacco.
marg.| {o} Vestem] nuptialem, Mt. 22.b. Is. 61.a. dicit Dominus. Spiritus Domini misit me, ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem consolationem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris.
marg.| {p} Noluit] Mt. 2.c. Rachel plorans filios suos, etc.
marg.| {q} Rex] Assuerus.
marg.| {r} Ei] id est Esther.
marg.| {1. 392rb}
marg.| {s} Stantem] fortem in adversis.
marg.| {t} In platea civitatis] GLOSSA In latitudine Ecclesie.
marg.| {u} Exemplar] id est eius transcriptum.
marg.| {x} Invocatus] id est non vocatus.
marg.| {y} Auream virgam] GLOSSA signum miserantis potentie.
marg.| {z} Ne putes] etc. quasi dicat. Non putes, te ideo sublimatam, ut te solam salvares. Hoc est contra illos, qui non curant nisi de seipsis, quibus dicitur in epistola Iude. Ve illis, qui in via Cain abierunt, qui dixit Gn. 4.b. Numquid ego sum custos fratris mei ? Et 1Tim.5.a. Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, si. etc. Philipp. 2.c. Ne queras que tua sunt, sed que Iesu Christi.
prol.| a Contra legem] id est contra statutum Assueri.
marg.| {b} Invocata] id est non vocata.
marg.| {c} Morti] Iob. 13.b. Animam meam porto in manibus meis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_4)

Notes :