Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Est. 3,1 

Post hec rex Assuerus
exaltavit
Aman
filium Amadathi qui erat de stirpe Agag
et posuit solium eius super omnes principes quos habebat.
Numérotation du verset Est. 3,2 

Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua1 et adorabant Aman, sic enim eis preceperat imperato, solus Mardocheus
1 genua Rusch Clementina ] genu Weber
non flectebat genu nec2 adorabat eum.
2 nec ΩJ Rusch ] neque Weber
Numérotation du verset Est. 3,3 

Cui dixerunt pueri regis3
3 pueri regis Rusch Clementina ] inv. Weber
qui ad fores palatii residebant4 : Cur preter ceteros non observas mandatum5 regis ?
4 residebant Rusch ] presidebant Weber |
5 mandatum Rusch Clementina cum hebr. ] mandata Weber |
Numérotation du verset Est. 3,4 

Cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia. Dixerat enim eis se esse Iudeum.
Numérotation du verset Est. 3,5 

Quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde
Numérotation du verset Est. 3,6 

et pro nihilo duxit
in unum Mardocheum
mittere manus suas audierat enim quod esset gentis Iudee magisque voluit omnem Iudeorum
qui erant in regno Assueri perdere nationem.
Numérotation du verset Est. 3,7 

Mense primo cuius vocabulum est nisan,
anno duodecimo regni Assueri missa est sors in urnam,
que hebraice dicitur phur coram Aman,
quo die et quo mense gens Iudeorum
deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar.
Numérotation du verset Est. 3,8 

Dixitque Aman
regi Assuero : Est populus
per omnes provincias regni tui
dispersus
et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cerimoniis,
insuper et regis scita contemnens
et optime nosti
quod non expediat regno tuo ut insolescat
per licentiam.
Numérotation du verset Est. 3,9 

Si tibi placet, decerne, ut pereat
et decem millia talentorum
appendam arcariis
gaze tue.
Numérotation du verset Est. 3,10 

Tulit ergo rex annulum
quo utebatur de manu sua
et dedit
eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudeorum
Numérotation du verset Est. 3,11 

dixitque ad eum : Argentum quod tu6 polliceris tuum sit,
6 tu Rusch Clementina ] om. Weber
de populo age quod tibi placet.
Numérotation du verset Est. 3,12 

Vocatique sunt scribe regis mense primo nisan, tertia decima die eiusdem mensis7 et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium, ut queque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri et littere signate ipsius8 annulo
7 eiusdem mensis ΩS Rusch Clementina ] mensis eiusdem ΩJM, eius Weber |
8 signate ipsius] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 3,13 

misse sunt per cursores regis ad universas provincias
ut occiderent atque delerent omnes Iudeos, a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent.
Numérotation du verset Est. 3,14 

Summa autem epistolarum hec fuit, ut omnes provincie scirent et pararent se ad predictam diem.
Numérotation du verset Est. 3,15 

Festinabant cursores qui missi erant regis imperium explere9. Statimque in Susis pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium et cunctis Iudeis10 qui in urbe erant flentibus.
9 regis imperium – explere ΩSM Rusch Clementina ] inv. Weber |
10 Iudeis Rusch Clementina ] om. Weber |

Capitulum 3

Numérotation du verset Est. 3,1 
marg.| Post hec Rex Assuerus] etc.
marg.| {f} De stirpe Agag] quem Samuel trucidavit. 1Rg. 15.g.
marg.| {g} Solium eius] id est Aman.
marg.| {h} Non flectebat] propter sapientiam et patrias leges, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {i} Neque adorabat] quia Dt. 6. et Mt. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
marg.| {k} Cui] scilicet Mardocheo.
marg.| {l} Pueri] GLOSSA adulatores.
marg.| {l} Perseveraret] id est perseverare vellet.
marg.| {m} In sententia] id est in fide et religione Iudeorum. Revelaverat enim eis Mardocheus se esse Iudeum. Vel in sententia, non adorandi Aman.
marg.| {n} Valde] Aman enim, quia Amalecita erat, odio habebat omnes Iudeos, qui eos destruxerant tempore Saulis. 1Rg. 15.
marg.| {o} In unum] id est in solum, quia voluit omnes perdere.
marg.| {p} Nisan] Aprilis. Tamen super illud Eccl. Memor esto mirabilium Dei, dicit GLOSSA quod Nisan quandoque dicitur Martius, quandoque Aprilis.
marg.| {1. 391vb} {q} Sors in urnam] id est fecerunt quoddam genus divinationis in actu sortium, quod dicitur sortilegium. Et qui per talem divinationem futura inquirunt, dicuntur sortilegi.
marg.| {r} Phur] Unde illud festum, quod postea institutum est pro liberatione Iudeorum, dicitur, Phurim, id est sortium.
marg.| {s} Exivit mensis] etc. id est casu accidit, ut mense duodecimo deberent occidi Iudei secundum sortem.
marg.| {t} Adar] qui apud nos dicitur Martius.
marg.| {u} Dispersus] Sed quomodo erat populus Iudeorum dispersus per omnes provincias, nonne iam redierant sub Zorobabel, et Esdra ? Respondetur : Multi remanserant, qui nolebant reverti propter possessiones, quas habebant iam : Et de illis dicitur hic. Dispersus, etc.
marg.| {x} Novis] Novas leges, vocat legem Iudeorum de cultu unius Dei, que erat odiosa gentilibus, quasi contraria legi eorum.
marg.| {y} Scita] id est decreta, vel statuta.
marg.| {z} Insolescat] id est crescat.
prol.| a Annulum] quia antiquitus in annulis suis habebant reges gemmas insculptas, quibus sigillabant.
marg.| {b} Agag] Regis pinguissimi, quem Samuel occidit. 1Rg. 15.g.
marg.| {c} Age quod] etc. Sic dixit Dominus ad Satan Iob. 1.c. Ecce omnia, que habet, in manu tua sunt.
marg.| {d} Scribe] id est notarii, non enim est hic nomen dignitatis, sed officii.
marg.| {e} Nisan] id est Aprili.
marg.| {f} Satrapas] id est Principes.
marg.| {g} Ut queque gens] id est secundum idioma cuiuslibet gentis.
marg.| {h} Ut occiderent] GLOSSA. Sicut Paulus acceperat epistolas a principibus Iudeorum, ut quoscumque inveniret viros huius vite, etc. Actuum nono, a.
marg.| {i} Mensis duodecimi] Et ita Iudei habuerunt spatium vivendi unius anni.
marg.| {k} Adar] id est Martius.
marg.| {l} Celebrante] Unde. Plorabitis, et flebitis, etc. Io. 16.c.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_3)

Notes :