Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Est. 10,1 

1
1 Rex] hic inc. cap. 10 CorS1 ; CorS2 (de decimo <capitulo> et deinceps nihil est de correctione quia nihil fuit in exemplari nostro) ; continuatio Textus capituli praecedentis sine solutione nec capitulatione (vide infr. Est. 10:4); alia manus posterior margine capituli decimi initium indicavit ΩD
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas
fecit tributarias
Numérotation du verset Est. 10,2 

cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit
Mardocheum
scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
Numérotation du verset Est. 10,3 

et quomodo Mardocheus
iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud2 Iudeos et acceptabilis
2 apud] inter Weber
plebi fratrum suorum
querens bona
populo suo
et loquens ea que ad pacem
seminis sui3
3 s. s.] inv. Weber
pertinerent.
Que habentur in hebreo plena fide expressi. Hec autem que sequuntur scripta reperi in editione vulgata que grecorum lingua et litteris continentur et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur quod iuxta consuetudinem nostram obelo, id est veru, prenotavimusa.
0 Obeli [÷] non indicantur in Rusch ; restituuntur hic ut in Edminor.
Numérotation du verset Est. 10,4 

4÷ Dixitque Mardocheus : A Deo facta sunt ista.
4 Hic incipit capitulum 6 : ΩD*(alia m. post. cancel.)
Numérotation du verset Est. 10,5 

÷ Recordatus sum somnii quod videram hec eadem significantis nec eorum quicquam irritum fuit.
Numérotation du verset Est. 10,6 

÷ Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam.
Numérotation du verset Est. 10,7 

÷ Duo autem dracones ego sum et Aman.
Numérotation du verset Est. 10,8 

÷ Gentes que convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen5 Iudeorum.
5 conati sunt - delerere nomen] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 10,9 

÷ Gens autem mea Israel est que6 clamavit ad Dominum7 et salvum fecit8 populum suum liberavitque nos ab9 omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes
6 que] qui Weber |
7 Dominum] Deum Weber |
8 fecit] + Dominus Weber |
9 ab] de Weber |
Numérotation du verset Est. 10,10 

÷ et duas sortes esse precepit : unam populi10 Dei et alteram cunctarum gentium.
10 populi] populo Weber
Numérotation du verset Est. 10,11 

÷ Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore11 coram Deo universis gentibus
11 tempore] + diem Weber
Numérotation du verset Est. 10,12 

÷ et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati sue.
Numérotation du verset Est. 10,13 

÷ Et observabuntur dies isti in mense adar quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum cetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel.

Capitulum 10

Numérotation du verset Est. 10,1 
marg.| {1. 394rb} {n} Rex vero] etc. Christus, qui excisus de monte, sine manibus crevit in montem magnum, et implevit totum mundum. Historialiter enim non omnem terram tributariam fecit, quia nec habuit.
marg.| {o} Maris] reges Tharsis, et insule, munera offerent.
marg.| {p} Tributarias] GLOSSA Unde, Reddite, que sunt Cesaris Cesari. Mt. 22.c.
Numérotation du verset Est. 10,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 10,3 
marg.| {q} Mardocheus] GLOSSA verus Iudeus, non in manifesta carne, sed in abscondito, in spiritu. Rm. 2.d.
marg.| {r} Plena] ut scilicet nihil subtraxerim de hebraica veritate, nec apposuerim alienum.
marg.| {s} In editione] id est editione Septuaginta.
marg.| {t} Et interim] idem inter hec, que sequuntur, scilicet.
marg.| {u} Post finem] quem transtulit de Hebreo.
marg.| {x} Ferebatur] istud, scilicet Dixitque Mardocheus, etc.
marg.| {y} Quod] scilicet capitulum.
marg.| {z} Obelo] id est figura facta ad modum veru.
marg.| {a} Prenotavimus] ad significandum, quod non erat ab Hebraica veritate. Hic est finis Esther secundum Hebraicam veritatem, unde illud, quod sequitur.
Numérotation du verset Est. 10,4 
marg.| {b} Dixitque Mardocheus] etc. Non est de Hebraica veritate, sed additum est a Septuaginta. Unde aliqui libri non habent hoc totum, quod modo sequitur, nec GLOSSA exponunt illud. Sumpsit autem HIERONYMUS ista, que sequuntur a translatione Septuaginta, et posuit hic in fine libri Esther.
Numérotation du verset Est. 10,10 
marg.| {1. 394va}{a} Duas sortes esse] Prima, ut Iudei occiderentur a gentibus : Secunda, ut gentes occiderentur a Iudeis.
Numérotation du verset Est. 10,11 
marg.| {b} Universis gentibus] id est ad malum earum.
Numérotation du verset Est. 10,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 10,13 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_10)

Notes :