Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Est. 9,1 

Igitur duodecimi mensis,
quem adar vocari ante iam diximus tertia decima die
quando cunctis Iudeis
interfectio parabatur
et hostes eorum inhiabant1
1 inhiabant] insidiabantur Ω
sanguini
versa vice superiores Iudei2
2 superiores Iudei] inv. Weber
esse ceperunt
et se
de adversariis vindicare.
Numérotation du verset Est. 9,2 

Congregatique sunt
per singulas civitates
et3 oppida
3 et ΩS Rusch ] om.Weber
et loca,
ut extenderent manum
contra inimicos
et persecutores suos.
Nullusque
ausus est resistere,
eo quod omnes populos magnitudinis
eorum formido penetrarat.
Numérotation du verset Est. 9,3 

Nam et provinciarum iudices duces et procuratores
omnisque dignitas
que singulis locis et operibus preerat extollebant Iudeos timore Mardochei
Numérotation du verset Est. 9,4 

quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverunt4
4 cognoverunt ΩSM Rusch ] cognoverant Weber
fama quoque nominis eius crescebat quotidie
et per cunctorum ora volitabat.
Numérotation du verset Est. 9,5 

Itaque percusserunt Iudei inimicos suos plaga magna
et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere,
Numérotation du verset Est. 9,6 

in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem5 filios Aman Agagite hostis Iudeorum quorum ista sunt nomina :
5 decem ΩM Rusch ] + extra Weber
Numérotation du verset Est. 9,7 

Pharsan, Datha6, Delphon7 et Esphata
6 Pharsan Datha] Pharsandatha Weber |
7 Delphon Ω Rusch ] et praem. Weber |
Numérotation du verset Est. 9,8 

et Phorota8 et Adalia et Aridatha
8 Phorota ΩS Rusch , Phototha ΩM ] Phoratha Clementina , Phorata Weber
Numérotation du verset Est. 9,9 

et Ephermestha9 et Arisai et Aridai et Vaizatha.
9 Ephermestha Rusch , Ephermescha ] Ephermesta Weber
Numérotation du verset Est. 9,10 

Quos cum occidissent, predas de substantiis eorum agere noluerunt.
Numérotation du verset Est. 9,11 

Statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est.
Numérotation du verset Est. 9,12 

Qui dixit regine : In urbe Susis interfecere Iudei quingentos viros
et alios decem filios Aman,
quantam putas exercere eos10 cedem in universis provinciis ?
10 exercere eos] inv. Weber
Quid ultra postulas et quid vis ut facere11 iubeam ?
11 facere] fieri Weber
Numérotation du verset Est. 9,13 

Cui illa respondit :
Si regi placet
detur potestas Iudeis,
ut sicut hodie fecerunt in Susis, sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Numérotation du verset Est. 9,14 

Precepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt.
Numérotation du verset Est. 9,15 

Congregatis Iudeis decima quarta12 die mensis adar13 interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est.
12 decima quarta] inv. Weber |
13 die - mensis – adar Ω Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 9,16 

Sed et per omnes provincias que dicioni regis subiacebant, pro animabus suis stetere Iudei, interfectis hostibus14 suis, in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret.
14 hostibus] + ac persecutoribus Weber
Numérotation du verset Est. 9,17 

Dies autem tertius decimus mensis adar
unus apud omnes interfectionis fuit et decima quarta15 die
15 decima quarta Rusch , quartadecima Clementina ] quarto decimo Weber
cedere desierunt.
Quem constituerunt esse sollemnem,
ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis, gaudio atque conviviis.
Numérotation du verset Est. 9,18 

At hi qui in urbe Susis cedem exercuerant,
tertio decimo et decima quarta16 eiusdem mensis die in cede versati sunt,
16 decima quarta] quarto decimo Weber
Quindecimo17 autem die percutere desierunt.
17 Quindecimo] decimo quinto Clementina , quinto decimo Weber
Et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum
atque letitie.
Numérotation du verset Est. 9,19 

Hi vero Iudei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur. Quartum decimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Numérotation du verset Est. 9,20 

Scripsit itaque Mardocheus omnia hec
et litteris18 comprehensa misit ad Iudeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis
18 litteris] scrips. , litreris cacogr. Rusch
quam procul,
Numérotation du verset Est. 9,21 

ut decimum quartum19 et quindecimum20 diem mensis adar pro festis susciperent
19 decimum quartum] quartam decimam Weber |
20 quindecimum] quintam decimam Weber |
et revertente semper anno sollemni celebrarent honore21,
21 celebrarent honore ΩJM Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 9,22 

quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudei
de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem
gaudiumque
conversa sunt22 essentque
22 sunt ΩJM Rusch Clementina ] sint Weber
iste dies epularum atque letitie
et
mitterent sibi invicem ciborum partes
et pauperibus munuscula
largirentur.
Numérotation du verset Est. 9,23 

Susceperuntque Iudei in sollemnem ritum cuncta que eo tempore facere ceperant et que Mardocheus
litteris facienda mandaverat.
Numérotation du verset Est. 9,24 

Aman
enim filius Amadathi23 stirpis Agag, hostis
23 Amadathi Weber ] Amadati Rusch
et adversarius
Iudeorum
cogitavit
contra eos malum ut occideret illos
atque deleret
et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem.
Numérotation du verset Est. 9,25 

Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudeos cogitaverat, reverteretur in caput eius.
Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci
Numérotation du verset Est. 9,26 

atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim, id est Sortium, eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit. Et cuncta que gesta sunt, epistole id est libri huius volumine continentur,
Numérotation du verset Est. 9,27 

queque sustinuerint et que deinceps immutata sint, susceperunt24 Iudei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quos25 Scriptura testatur et cetera26 expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus.
24 susceperunt ΩS Rusch Clementina ] suscepere ΩJM Weber |
25 quos Ω Rusch Clementina ] quam Weber |
26 cetera ΩJM Rusch ] certa ΩS Clementina Weber |
Numérotation du verset Est. 9,28 

Isti sunt dies quos nulla umquam delevit27 oblivio
27 delevit Rusch ] delebit Weber
et per singulas generationes
cuncte 28
28 cuncte Cors2 (al. sine QUE )] cuncteque CorS2
in toto orbe provincia
celebrabunt,
nec est ulla civitas,
in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudeis
et ab eorum progenie
que his cerimoniis obligata est.
Numérotation du verset Est. 9,29 

Scripseruntque
Esther Regina
filia Abiail29 et Mardocheus Iudeus
29 Abiail] Abiahel ΩS, Abiael ΩJ, Abihel ΩM, Abiahil Rusch Weber , Abihail Clementina
etiam secundam epistolam
ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum.
Numérotation du verset Est. 9,30 

Et miserunt ad omnes Iudeos qui
in centum viginti septem provinciis regis Assueri30 versabantur, ut haberent pacem
30 provinciis - regis Assueri ΩSJ Rusch Clementina ] inv. Weber
et susciperent veritatem,
Numérotation du verset Est. 9,31 

observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent, sicut constituerat Mardocheus et Esther et illi observanda susceperant a se et a semine suo
ieiunia
atque clamores
et Sortium dies
Numérotation du verset Est. 9,32 

et omnia que libri huius
qui vocatur Esther historia continentur31.
31 continentur] continet CorS2 (al.)

Capitulum 9

Numérotation du verset Est. 9,1 
marg.| Igitur duodecimi mensis] etc. {b}   Interfectio] corporalis, et spiritualis parabatur a persecutoribus.
marg.| {c} Inhiabant] vel insidiabantur.
marg.| {1. 393vb} {d} Sanguini] id est predicationi.
Numérotation du verset Est. 9,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,4 
marg.| {e} Cognoverunt] signis, et prodigiis.
marg.| {f} Quorum ista sunt nomina] GLOSSA Horum nominum interpretationes non multo opere exquirimus, nec allegorie servire cogimur. Typus enim in parte est, non in toto. Si enim in toto est typus, non est historicum. Oportet rei geste vere seriem exponere, nec citra sustinere, id est subsistere, nec ultra procedere. Allegoricum interpretem egregias partes, et spirituali sensui convenientes, eligere.
Numérotation du verset Est. 9,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,10 
marg.| {g} Quos cum occidissent] etc. Sic deberent Prelati occidere peccatores, gladio verbi Dei, et nullam predam ex eorum bonis agere. Sic Paulus 1Th. 2.b. Nocte ac, die laborantes, ne aliquem vestrum gravaremus.
Numérotation du verset Est. 9,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,13 
marg.| {h} Si regi placet] etc. Simile dixit Abraham Gn. 18.d. Quia semel cepi, loquar ad Dominum, meum, etc.
marg.| {i} Suspendantur] Prius fuerant occisi, modo precepit eos rex suspendi. Sic reprobi prius occiduntur, per amissionem gratie, postea suspenduntur in patibulo gehenne.
Numérotation du verset Est. 9,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,15 
marg.| {k} Nec eorum] scilicet trecentorum virorum.
marg.| {l} Ab illis] scilicet Iudeis.
Numérotation du verset Est. 9,16 
marg.| {m} Pro animabus suis] salvandis.
Numérotation du verset Est. 9,17 
marg.| {n} Dies autem] etc. Et GLOSSA Et notandum, quidam Iudeorum tertiadecima die interficiunt, et decimaquarta desinunt, et solemnitatem agunt. Quidam per duos dies, id est tertiamdecimam, et quartam decimam diem eiusdem {1. 394ra} mensis occidunt, quintadecima solemniter quiescunt, quia quidam Sanctorum post completos labores, quibus Deo bene credendo, et bene vivendo serviunt, modo ante tempus iudicii, in animabus sabbatum eterne quietis habent. Alii ad ultimum resurrectionis diem in carne perdurantes, superatis hostibus universis, subito immutati quietem animarum, et corporum percipiunt. Unde Apost. Mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, qui residui sumus, simul rapiemur cum illis obviam Christo in aera, etc. Nam quarta decima, que bis septem continet, quietem significat animarum perfectam, quintadecima septenarium, et octonarium complectens, animarum, et corporum quietem significat.
marg.| {a} Apud omnes interfectionis fuit] Iudeos qui erant in Susis, et in aliis civitatibus regionis.
marg.| {b} Cedere] illi scilicet qui erant in urbibus aliis ab urbe Susis ; illi enim duobus diebus occisioni vacabant.
Numérotation du verset Est. 9,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,21 
marg.| {c} Pro festis] etc. id est festivos haberent et colerent.
Numérotation du verset Est. 9,22 
marg.| {d} Conversi] Io. 16.c. Tristitia vestra vertetur in gaudium. Act. 4.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, etc.
Numérotation du verset Est. 9,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,24 
marg.| {e} Aman] etc. Tenorem litterarum, quas Mardocheus misit Iudeis, ut festum phurim celebrarent, recitat hic auctor, recapitulans breviter, que gesta sunt ab eo, et Esther.
Numérotation du verset Est. 9,25 
marg.| {f} Affixerunt cruci] GLOSSA id est cruciandos per Crucem Christi predixerunt.
Numérotation du verset Est. 9,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,27 
marg.| {g} Sustinuerunt] Iudei, dum opprimeret eos Aman.
marg.| {h} Immutata sunt] circa eos, per exaltationem Mardochei.
marg.| {i} Super se et semen suum] id est obligaverunt se, et posteros suos observare festum phurim. Argumentum est hic, quod patres possunt filios infra annos discretionis obligare regioni. Sciendum tamen, quod cum venerint ad annos, si volunt, possunt exire.
Numérotation du verset Est. 9,28 
marg.| {k} Per singulas generationes] id est temporum successiones.
marg.| {l} Provincie celebrabunt] Ecclesie.
marg.| {m} Progenie] id est successoribus.
Numérotation du verset Est. 9,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 9,32 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_9)

Notes :