Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 

Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Numérotation du verset Est. 7,2 

Dixitque ei rex etiam1 secunda2 die postquam vino incaluerat : Que est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? Et quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei3 petieris impetrabis.
1 etiam Rusch Clementina ] + in Weber |
2 secunda Ω Rusch Clementina ] secundo Weber |
3 partem - regni mei] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 7,3 

Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si4 placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro.
4 si] + tibi Weber
Numérotation du verset Est. 7,4 

Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur et5 esset tolerabile malum et gemens tacerem. Nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Est. 7,5 

Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste et cuius potentie ut hec audeat facere ?
Numérotation du verset Est. 7,6 

Dixitque6 Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstipuit, vultum regis ac regine ferre non sustinens.
6 Dixitque Ω Rusch Clementina ] Dixit Weber
Numérotation du verset Est. 7,7 

Rex autem iratus surrexit7 et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum.
7 iratus surrexit Rusch Clementina ] inv. Weber
Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Numérotation du verset Est. 7,8 

Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Esther et ait : Etiam reginam vult opprimere me presente in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius.
Numérotation du verset Est. 7,9 

Dixitque Arbona
unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardocheo
qui locutus est pro rege, stat in domo Aman
habens altitudinis quinquaginta cubitos.
Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
Numérotation du verset Est. 7,10 

Suspensus est itaque Aman in patibulo
quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit.

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 
prol.| Intravit itaque] etc. a   Si dimidia] etc. Quid est, quod Assuerus semper dicit, Etiamsi dimidiam, etc. Numquid Christus regnum suum dimidiabit electis ? Constat, quod non, sed totum dabit. Sed est duplex pars regni Christi, scilicet hereditas ex parte matris, et hereditas ex parte patris. Primam partem offert nobis Christus gratis, sed pauci accipiunt. Secundam vult, ut petamus, vel emamus. Unde Mt. 20.c. cum dixisset mulier : Dic, ut hi duo filii mei sedeant unus ad dexteram, alius ad sinistram, in regno tuo, respondit Dominus : Nescitis, quid petatis ; potestis bibere calicem, etc. quasi dicat non potestis habere hanc partem regni, quam petitis, nisi prius habueritis aliam.
marg.| {b} Animam] Primo orat pro anima sua, postea pro populo.
marg.| {c} Traditi enim] etc. Quod enim suis fiebat, sibi factum reputabat. Sic etiam facit Ecclesia : Immo in singulis membris patitur Ecclesia 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, etc. Ps. 118. Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
marg.| {d} Et pereamus] Quia omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur 2Tim. 3.c. Et nota ordinem. Primo conteritur homo, quando peccatum committit. Secundo iugulatur, quando contemnit confiteri : Tertio perit, quando in infernum descendit.
marg.| {e} Tacerem] Non audens loqui, ut serva.
marg.| {f} In regem] quasi consentientem, et ira tyrannis subditi, imputatur principi. Vel redundat in Regem, id est contra regem est, et nocebit ei.
marg.| {g} Ferre non sustinens] etc. pre pudore : Quia ex hoc tanta crudelitas sibi obiiciebatur, quantus ergo stupor erit in die iudicii malis, quibus dicetur a rege : Esurivi, et non dedistis, etc.
marg.| {h} Ut rogaret] etc. Nimis tarde est, quia tempus transiit, quo dixerat Dominus, Petite, et accipietis. Iam venerat tempus accipiendi. Ideo multi petunt, qui non accipiunt, quia non suo tempore petunt, ut dives evangelicus. Lc. 16.f. Et fatue virgines. Mt. 25.a. Ideo dicit Iac. 3.a. Petitis, et non {1. 393rb} accipitis, de quod male petatis. Et Rab. in GLOSSA dicit : Rege in hortum properante, id est Christo electos suos ad delitias paradisi invitante : Aman reginam pro salute deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim petuntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula. Unde Salomon, Prv. 8.d. Tunc invocabunt, et non exaudiam eos, mane consurgent, et non invenient me.
marg.| {i} Opprimere] GLOSSA Deprecatio Aman oppressio dicitur, quia in die iudicii, iniquorum oratio irritatio est. Unde cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur.
marg.| {k} Aperuerunt] Hinc forte inolevit consuetudo, ut facies damnatorum operiantur, cum deducuntur ad patibulum.
marg.| {l} En lignum] etc. GLOSSA Qui fodit foveam, incidet in eam, qui volvit lapidem, revertetur ad eum. Prv. 26.d.
marg.| {m} Pro rege] id est qui notificavit regi insidias ianitorum.
marg.| {n} In patibulo] Patibulum quinquaginta cubitorum, est lex, que quinquagesimo die post esum agni paschalis data est. Ex. 20. Aman, Iudei, qui per legem volunt damnare Christianos, sed ipsi e contrario per legem condemnati sunt. Unde Ps. 56. in persona Ecclesie : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam Et hoc est, quod dicitur 2Rg. 23.c. de Banaia viro fortissimo. Ipse interfecit virum Egyptium, dignum spectaculo habentem in manu hastam : Itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Egyptii, et interfecit eum hasta sua.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_7)

Notes :