Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Est. 5,1 

Die autem tertio
induta est
Esther
regalibus vestimentis
et stetit
in atrio domus regie, quod erat interius contra basilicam regis,
at ille sedebat super solium suum1 in consistorio palatii contra ostium domus.
1 suum Ω Rusch Clementina ] om.Weber
Numérotation du verset Est. 5,2 

cumque vidisset Esther reginam stantem
placuit oculis eius
et extendit
contra eam virgam auream quam tenebat manu,
que accedens osculata est
summitatem virge eius.
Numérotation du verset Est. 5,3 

Dixitque ad eam rex : Quid vis Esther regina ? Que est petitio tua ? Etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi.
Numérotation du verset Est. 5,4 

At illa respondit : Si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum,
ad convivium quod paravi.
Numérotation du verset Est. 5,5 

Statimque rex :
Vocate inquit cito Aman
ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat.
Numérotation du verset Est. 5,6 

Dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter :
Quid petis ut detur tibi ? Et pro qua re postulas ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris impetrabis.
Numérotation du verset Est. 5,7 

Cui respondit Esther : Petitio mea et preces sunt iste2 :
2 sunt iste ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 5,8 

si inveni in conspectu regis gratiam3 :
3 in conspectu regis – gratiam Rusch Clementina ] inv. Weber
et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras
aperiam regi4 voluntatem meam.
4 aperiam regi ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 5,9 

Egressus est itaque illo die Aman letus et alacer.
Cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis sue indignatus est valde
Numérotation du verset Est. 5,10 

et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos5 et Zares uxorem suam
5 suos Rusch Clementina cum hebr. , pauci codd. graec. et antiq. vers. lat.] om. Weber
Numérotation du verset Est. 5,11 

et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Numérotation du verset Est. 5,12 

Et post hec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit cum rege ad convivium preter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Numérotation du verset Est. 5,13 

Et cum hec omnia habeam nihil me habere puto, quamdiu videro Mardocheum Iudeum sedentem ante fores regias.
Numérotation du verset Est. 5,14 

Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici :
Iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut appendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege letus ad convivium. Placuitque6 ei consilium et iussit excelsam parari crucem.
6 Placuitque] Placuit Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Est. 5,1 
marg.| {d} Die autem tertio induta] etc. GLOSSA operatione vite presentis, que spectat ad solium superni regis, qui piis precibus annuit.
marg.| {t} At ille] scilicet Rex.
marg.| {f} Stantem] GLOSSA non titubantem in adversis.
marg.| {g} Virgam] Virga Assueri, est crux Christi, quam extendit ad nos, ut eum imitemur.
marg.| {h} Etiam si dimidiam] etc. Petite, et accipietis. Mt. 7.a. Christus duplicem habuit hereditatem. Unam ex parte matris, scilicet mortalitatem, et penalitatem, dum fuit in mundo isto. Aliam ex parte patris, scilicet immortalitatem, et huiusmodi. Si volumus esse coheredes Christi in secunda, oportet esse coheredes in prima, ut sicut ipse ambulavit, ita et nos.
marg.| {i} Et Aman] GLOSSA Non tantum amicos, sed inimicos invitat. Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos. Mt. 5.g. Rm. 12.d. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum.
marg.| {k} Ad convivium] id est ad fidei devotionem.
marg.| {l} Ad convivium] Per hanc convivii geminationem longanimis patientia Ecclesie signatur. Item per hoc notatur, quod post predicationem non debet predicator desistere, si non edificantur auditores. Moyses bis percussit silicem, et fluxerunt aque largissime,
marg.| {1. 392va} Nm. 20.b. a Cras aperiam] dilatio petitionis, deputatur patientie Ecclesie, non pigritie. Unde GLOSSA non in presenti, sed in futuro bonis, et malis retribuetur merces. Cras enim pro futuro ponitur. Unde. Nolite solliciti esse de crastino, Mt. 6.d. Et Iacob in Gn. 30.e. Apparebit mihi cras iustitia mea.
marg.| {b} Letus] ignorans, quid crastina dies paritura esset, Prv. 27.a. Ne glorieris in crastinum, ignorans, quid superventura pariat dies, Eccles. 11.d. Si annis multis vixerit homo, et in omnibus his letatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis Iob. 21.b. Gaudent ad sonitum organi, et in bonis ducunt dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
marg.| {c} Nec motum quidem de loco sessionis sue, indignatus est valde. Et dissimulata ira reversus in domum suam] etc. hoc est contra acceptores personarum. De quibus Iacob. 2.a. Fratres charissimi, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi.
marg.| {d} Filiorumque turbam] Iob. 21.b. Egrediuntur quasi greges, parvuli eorum, et infantes eorum exultant in lusibus.
marg.| {e} Zares uxor eius, et ceteri amici :] etc. GLOSSA familiaritas peccandi. Vel ad litteram, uxores Regum, et Principum in persecutionem consenserunt fidelium.
marg.| {f} Trabem] Hec trabs significat crucem, quam diabolus suggessit Domino preparari.
marg.| {g} Habentem altitudinis] etc. id est remissionem omnium peccatorum. Quinquagenarius enim est numerus remissionis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_5)

Notes :