Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 

In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,
Numérotation du verset Est. 1,2 

quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.
Numérotation du verset Est. 1,3 

Tertio igitur anno imperii sui fecerat1
1 fecerat Rusch ] fecit ΩK Weber
grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis
Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum
coram se,
Numérotation du verset Est. 1,4 

ut ostenderet divitias glorie regni sui
ac magnitudinem atque iactantiam
potentie sue multo tempore, centum videlicet
et octoginta diebus.
Numérotation du verset Est. 1,5 

Cumque implerentur dies convivii,
invitavit
omnem populum,
qui inventus est in2 Susis
2 in Rusch ] om. ΩK Weber
a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus3
3 iussit (iussis ΩK) - septem diebus ΩK S Rusch Clementina ] inv. Weber
convivium preparari in vestibulo
horti
et nemoris quod regio
cultu et manu
consitum erat.
Numérotation du verset Est. 1,6 

Et pendebant ex omni parte tentoria
aerii coloris
et carbasini4
4 carbasini Cor2 V (hebr. et alios) ΩJ Rusch Clementina ] carpasini Cor2 V (anti. [...] carpasini semper per P non per B quia hebr. habet CARPAS ) ΩK Weber
ac5 hyacinthini, sustentata funibus byssinis
5 ac Rusch Clementina ] et Cor2 V ΩK Weber
atque6 purpureis qui eburneis circulis inserti erant
6 atque] ac ΩK
et columnis marmoreis fulciebantur.
Lectuli
quoque aurei
et argentei
super pavimentum
smaragdino7
7 smaragdino] smaragde ΩK
et8 pario stratum lapide
8 et] om. ΩK
dispositi erant quod mira varietate
pictura decorabat.
Numérotation du verset Est. 1,7 

Bibebant autem
qui invitati erant aureis poculis
et aliis atque aliis vasis
cibi inferebantur.
Vinum quoque
ut magnificentia regia
dignum erat abundans et precipuum ponebatur.
Numérotation du verset Est. 1,8 

Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut9 rex statuerat preponens mensis
9 sicut Rusch Clementina ] sic ΩK Weber
singulos
de principibus suis
ut sumeret unusquisque quod vellet.
Numérotation du verset Est. 1,9 

Vasthi quoque regina
fecit convivium
feminarum
in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.
Numérotation du verset Est. 1,10 

Itaque die septimo, cum rex esset hilarior
et post nimiam potionem
incaluisset
mero,
precepit Maumam10 et Bazatha et Arbona11 et Bagatha12 et Abgatha et Zarath13 et Charchas septem eunuchis
10 Maumam Rusch Clementina ] Naumam ΩK,, Mauman Weber |
11 Arbona] Arbana ΩK |
12 Bagatha] Gabatha ΩK |
13 Abgatha – et – Zarath] inv. ΩK |
qui in conspectu eius ministrabant,
Numérotation du verset Est. 1,11 

ut introducerent reginam
Vasthi coram rege,
Posito super caput eius diademate,
ut14 ostenderet
14 ut Ω Rusch Clementina ] et ΩK Weber
cunctis populis
et principibus
eius15 pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.
15 eius Rusch ] illius ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,12 

Que renuit et ad regis imperium
quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus16 et nimio furore succensus,
16 iratus] + rex ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,13 

interrogavit sapientes
qui ex more regio ei semper17 aderant18
17 ei semper Λ L P H Rusch ] inv. ΩK Weber |
18 aderant] adherebant ΩK |
et illorum faciebat cuncta consilio19, scientium leges ac iura maiorum,
19 consilio] consilia Weber (L)
Numérotation du verset Est. 1,14 

Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar20 et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha21 septem duces Persarum
20 Zethar Rusch ] Sethar ΩK Weber |
21 Mamucha] Manucha ΩK |
atque Medorum qui vedebant22 faciem
22 vedebant] videbant ΩK Weber
regis et primi post eum residere soliti erant,
Numérotation du verset Est. 1,15 

cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset.
Numérotation du verset Est. 1,16 

Responditque Mamucha23
23 Mamucha Rusch ] Manucha ΩKS, Mamuchan Weber
audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,
sed omnes populos
et principes24
24 populos et principes Rusch Clementina ] inv. Weber
qui sunt in cunctis provinciis
regis Assueri.
Numérotation du verset Est. 1,17 

Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit.
Numérotation du verset Est. 1,18 

Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Numérotation du verset Est. 1,19 

si25 tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur26 iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur27
25 si] et praem. Weber |
26 scribantur] scribatur Weber |
27 egrediatur Weber Rusch ] ingrediatur Weber |
ad regem
sed regnum illius altera
que melior illa est accipiat.
Numérotation du verset Est. 1,20 

Et hoc in omne quod latissimum est
provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cuncte uxores
tam maiorum
quam minorum
deferant maritis suis
honorem28.
28 honorem] om. Weber
Numérotation du verset Est. 1,21 

Placuit consilium eius regi et principibus
fecitque rex iuxta consilium29 Mamucha30
29 consilium] consultum Weber |
30 Mamucha ΩJM Rusch ] Mamuchan Weber |
Numérotation du verset Est. 1,22 

et misit
epistolas
ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 
marg.| {1. 390ra} In diebus Assueri] Assuerus, interpretatur atrium, vel ostium meum. Io. 10.b. Ego sum ostium. Et significat Christum, licet malus fuerit, tamen in bonis actibus eum figurat : Esther, Ecclesiam : Convivium, spirituales delicias Christi, et Ecclesie. Assuerus regnavit ab India usque ad Ethiopiam, et Christus a mari usque ad terminos orbis terrarum.
marg.| {b} Quando sedit in solio] id est quamdiu regnavit.
marg.| {c} Susan civitas] Hec erat Metropolis Persidis, ubi erat sedes Regni, sic dicta a Sufi fluvio : Ibi erat domus Assueri, vario lapide, et candido strata, cuius columne erant argentee, tectum instar firmamenti, habens gemmas diversi coloris, ad modum siderum, et signorum dispositas, in qua erat hortus deliciarum, in quo erat vinea habens vites argenteas, et palmites aureos, et botros varietate gemmarum distinctos. Erant etiam ibi tentoria appensa, columnis argenteis, et marmoreis, Eburneis circulis inserta, funibus byssinis, et purpureis. Et in eis erant lecti aurei, et argentei dispositi supra pavimentum. De hac domo invenies in historia Alexandri.
marg.| {d} Exordium] id est principalis sedes.
marg.| {e} Tertio igitur anno] GLOSSA Tertio scilicet tempore huius seculi, incarnationis sue sacramentum patefecit, et spirituales epulas predicationis, et corporis, et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia.
marg.| {f} Fecit] Lc. 14.d. Homo quidam fecit cenam, et vocavit multos. De hoc convivio dicitur Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum, vindemie defecate. Tria ponit, propter tria genera hominum, qui erunt in convivio illo, scilicet coniugati, vidue sive continentes, et virgines. Vel propter triplex gaudium, quod erit in patria. Unum exterius, per corporalem visionem, et electorum societatem. Secundum de interiori, et spirituali Dei visione ; et hoc significatur per medullam, que intus est in osse, et etiam est melior, quam pinguedo extra ossa. Tertium est de separatione a pena, quod significatur per vindemiam defecatam, id est per vitam puram, et a fece separatam. Unde et virgines propter sui munditiam per vindemiam defecatam significantur. Mt. 22.a. Simile est regnum celorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
marg.| {g} Pueris suis] GLOSSA Apostolis. Unde Io. 11.b. Pueri numquid pulmentarium habetis ? Et alibi : Quia pueri communicaverunt corpori, et sanguini, et ipse communicavit eisdem Hbr. 2.d.
marg.| {h} Multo tempore] scilicet fecit, inquam, convivium.
marg.| {i} Centum] Hoc ad vitam eternam pertinet,   [Octoginta] ad sacramentum circumcisionis, et resurrectionis, et ad octo beatitudines : Quod etiam innuit quedam GLOSSA
marg.| {k} Dies convivii] GLOSSA Magnatorum, vel primitivorum fidelium, qui primi refecti sunt, secundum illud : Non sum missus nisi ad oves, etc. Mt. 15.c.
marg.| {1. 390rb}
marg.| {l} Invitavi] per Apostolos. Actor. 13.g. Ecce convertimur ad gentes.
marg.| {m} Susis] GLOSSA que est civitas gentium, et per synecdoche significantur gentes.
marg.| {n} Septem diebus] toto, scilicet tempore huius vite, quod septem diebus agitur.
marg.| {o} In vestibulo] Aliud convivium fuerat in domo, GLOSSA In Ecclesia presenti, in qua nos fide, et operibus ad introeundem paradisum, preparamus, in qua verbi Dei dapibus electi satiantur.
marg.| {p} Horti] GLOSSA Eterne iucunditatis, ubi sunt consite arbores fructifere, id est sancti, preclari meritis.
marg.| {q} Et nemoris] id est nemorosi. Hoc dicit propter arborum densitatem.
marg.| {r} Regio cultu] id est digno rege.
marg.| {s} Et manu] regia, id est operatione.
marg.| {t} Erii coloris] celestis conversationis.
marg.| {u} Carbasini] id est aurei. Mystice, sapientie, GLOSSA Carbasinus color aureo (aut aiunt), assimilatur.
marg.| {x} Hyacinthini] celestis contemplationis.
marg.| {y} Byssinis] Byssus, mortificationem significat ; purpura, martyrium.
marg.| {z} Columnis] GLOSSA doctoribus Ecclesie : De quibus dicitur : Ego confirmavi columnas eius. Et alibi : Columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum. Ct. 3.d.
marg.| {a} Lectuli] GLOSSA Contemplationis quies : ubi quiescunt Sancti. Unde Ct. 1.d. Lectulus noster floridus.
marg.| {b} Aurei] propter sapientiam.
marg.| {c} Argentei] propter eloquentiam.
marg.| {d} Pavimentum] humilitas est Prelatorum.
marg.| {e} Smaragdino, et Pario] etc. Smaragdus a nimia viriditate sic vocatur : Parium genus est marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei, et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis, ubi preparatur premium eterne quietis. Beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum celorum : Mt. 5.a. Qui se humiliat, exaltabitur : Lc. 18.c. Et alibi : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris : Mt. 11.d.
marg.| {f} Mira varietate] GLOSSA Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
marg.| {g} Aureis poculis] id est vasis. GLOSSA Verbis Evangelicis spirituali sapientia conditis.
marg.| {h} Atque aliis] quia in diversis vasis, diversa fercula apponebantur.
marg.| {i} Vasis] GLOSSA dicit, legis, atque Prophetarum, et Apostolorum.
marg.| {k} Cibi] delicie, quibus satiantur anime.
marg.| {l} Vinum] verbi Dei, vel celestis gratie. Rm. 5.a. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. 1Cor. 12.a. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eumdem spiritum.
marg.| {m} Magnificentia regia] Non pro parvitate nostra.
marg.| {n} Abundans] Iacob. 1.a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei.
marg.| {o} Precipuum] Ps. Calix in manu Domini vini meri, etc.
marg.| {p} Nec erat, qui nolentes cogeret] GLOSSA Nemo cogitur spirituale donum accipere : Filios vult Deus, non servos, id est voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud : Qui potest capere, capiat : Mt. 19.b. Item : Si vis ad vitam eternam ingredi, serva mandata. Mt. 19.c.
marg.| {1. 390va} a Sed sicut rex statuerat] GLOSSA Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, etc. Mt. 19.c.
marg.| {b} Mensis] scripturarum.
marg.| {c} Singulos] doctores.
marg.| {d} Principibus] maioribus Ecclesie, qui dant in tempore tritici mensuram Lc. 12.e.
marg.| {e} Quod vellet] GLOSSA secundum voluntatem, et capacitatem, et utilitatem singulorum. Sic enim temperanda est predicatio, ut omnibus utilis fiat, nulli noceat, et inter vitia omnia, ut gladius anceps transeat. Sic superbiam rescindens auferat, et non augeat tumiditatem, sic otiosis, et torpentibus solicitudinem operis imponens, ut inquietis, et curiosis non augeat inopportunam actionem, et sic in ceteris.
marg.| {f} Vasthi quoque] GLOSSA Plebs Iudaica, que regnare videbatur cum cultu unius Dei.
marg.| {g} In palatio] GLOSSA In Sancta Sanctorum, vel in Sancte Scripture meditatione, ubi divinitas potentie sue notitiam tribuit.
marg.| {h} Nimiam potationem] GLOSSA copiosam Spiritus Sancti gratiam, qua Apostoli potati sunt.
marg.| {i} Meto] GLOSSA Sancti Spiritus musto : De quo dicitur : Tu autem bonum vinum servasti usque adhuc : Io. 2.b.
marg.| {k} Et Charchas] Septimus tacetur, scilicet Mamuchan, sed infra nominatur.
marg.| {l} Septem Eunuchis] Ecce universitas predicatorum. GLOSSA Predicatoribus repletis septiformis Spiritus gratia, qui se castraverunt propter regnum celorum. Mt. 19.b.
marg.| {m} Vasthi] plebem Iudaicam.
marg.| {n} Coram rege] ad convivium spirituale.
marg.| {o} Diademate] GLOSSA honore religionis.
marg.| {p} Populis] id est nationibus.
marg.| {q} Principibus] GLOSSA regibus nobilioribus.
marg.| {r} Pulchra] Sed quomodo synagoga fuit pulchra, cum significetur per Liam, que erat lippa ? GLOSSA solvit hic dicens : Pulchra prerogativa patrum scientia legis, et Prophetarum.
marg.| {s} Sapientes] doctores.
marg.| {t} Aderant] GLOSSA fide, et opere.
marg.| {u} Consilio] Sir. 32.d. Sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis. Prv. 11.b. Ubi non est gubernator, populus corruet : Salus autem, ubi multa consilia.
marg.| {x} Faciem regis] Pauci enim intrabant ad regem Persarum, et nisi domestici. Unde in laudem istorum dicitur. Qui videbant faciem regis.
marg.| {y} Responditque Mamuchan] qui interpretatur elongans calorem cupiditatis, vel alienatio prestolationis. Et secundum GLOSSA iste ultimus, scilicet Mamuchan significat Paulum, qui dixit : Ego sum minimus Apostolorum. Et Act. {1. 390vb} 13.g. dixit Iudeis : Quia indignos vos iudicastis, ecce convertimur ad gentes.
marg.| {z} Nequaquam ultra regina] etc. quasi sponsa in cubili.
prol.| a Altera] GLOSSA Ecclesia de gentibus Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facientibus fructum eius.
marg.| {b} Melior] GLOSSA fide, et devotione. De qua dicitur. Astitit regina a dextris tuis, etc.
marg.| {c} In omne] In omnem terram exivit sonus eorum.
marg.| {d} Provinciarum] Ecclesiarum.
marg.| {e} Deferant maritis suis] id est omnes subdit Prelatis. Unde Colos. 3.d. Obedite parentibus per omnia : Hoc enim beneplacitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
marg.| {f} Audire] id est intelligere : Quia gentes diversorum idiomatum erant sub eo, ideo unicuique genti scripsit in suo idiomate, ut legere posset, et intelligere : Et misit epistolas continentes hoc, scilicet.
marg.| {g} Esse viros principes] id est quod viri dominarentur uxoribus in omnibus, et ille subdite essent, et non
marg.| {e} converso, Colos. 3.c. Mulieres subdite estote viris, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_1)

Notes :