Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Est. 14,1 

÷ Esther quoque regina confugit ad Dominum1, pavens periculum quod imminebat.
1 Esther... Dominum] hic inc. cap. 14 CorS1
Numérotation du verset Est. 14,2 

÷ Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctu2 apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis cinere et stercore implevit caput et corpus suum humiliavit ieiuniis omniaque loca in quibus ante letare3 consueverat crinium laceratione complevit
2 luctu] luctui Weber |
3 ante letare] laetari ante Weber |
Numérotation du verset Est. 14,3 

÷ et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam et cuius preter te nullus auxiliator est alius,
Numérotation du verset Est. 14,4 

÷ periculum meum in manibus meis est.
Numérotation du verset Est. 14,5 

÷ Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es.
Numérotation du verset Est. 14,6 

÷ Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus4 inimicorum nostrorum.
4 manus] manibus Weber
Numérotation du verset Est. 14,7 

÷ Coluimus enim deos eorum. Iustus es, Domine,
Numérotation du verset Est. 14,8 

÷ et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentie deputantes
Numérotation du verset Est. 14,9 

÷ volunt tua mutare promissa et delere hereditatem tuam et claudere ora laudantium te5 atque extinguere gloriam templi et altaris tui
5 laudantium te] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 14,10 

÷ ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et predicent carnalem regem in sempiternum.
Numérotation du verset Est. 14,11 

÷ Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram, sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos cepit sevire disperde.
Numérotation du verset Est. 14,12 

÷ Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostre et da mihi6 fiduciam Domine rex deorum et universe7 potestatis.
6 da mihi] inv. Weber |
7 Domine - rex deorum et universe] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 14,13 

÷ Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu8 leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt.
8 conspectum] corr. , comspctum cacogr. Rusch , conspectu Weber
Numérotation du verset Est. 14,14 

÷ Nos autem libera in9 manu tua et adiuva me, nullum aliud10 auxilium habentem11 nisi te Domine qui12 habes omnium licentiam13,
9 in] om. Weber |
10 aliud] alium Weber |
11 a. h.] inv. Weber |
12 qui] om. Weber |
13 licentiam] scientiam Weber |
Numérotation du verset Est. 14,15 

÷ et nosti quia oderim gloriam iniquorum et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigene.
Numérotation du verset Est. 14,16 

÷ Tu scis infirmitatem et14* necessitatem meam quod abominer signum superbie et glorie mee quod est super caput meum in diebus ostentationis mee et detester illud quasi pannum menstruate et non portem in diebus silentii mei
14 infirmitatem et CorS1 ΩJ ΩS ] om. Cor1 CorS1 Cor3 ( anti. non hab.) Rusch Weber
Numérotation du verset Est. 14,17 

÷ et quod non comederim in mensa Aman nec mihi placuerit convivium regis et non biberim vinum libaminum
Numérotation du verset Est. 14,18 

÷ et numquam locuta15 sit ancilla tua ex quo huc translata sum usque in presentem diem nisi in te Domine Deus Abraham.
15 locuta] letata Weber
Numérotation du verset Est. 14,19 

÷ Deus fortis super omnes, exaudi vocem earum16 qui nullam aliam spem habent et libera nos de manu iniquorum et erue me a timore meo.
16 earum] eorum Weber
Hec quoque addita reperi in editione vulgata17 :
17 Hec quoque... vulgata E D14 60 E D14 62 Rusch ] initio capituli 15 Clementina Weber

Capitulum 14

Numérotation du verset Est. 14,1 
marg.| {1. 395ra} Esther quoque regina] etc.
Numérotation du verset Est. 14,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Est. 14,3 
marg.| {a} Solitariam] Lam. 3.d. Sedebit solitarius, etc.
Numérotation du verset Est. 14,16 
marg.| {b} Signum superbie] id est diadema, id est superbiam diadematis.
marg.| {c} Silentii] id est mysterii, quo celo me esse captivam, et Iudeam.
Numérotation du verset Est. 14,49 
marg.| {1. 395rb} {d} Hec quoque addita] que dicta sunt modo, vel ea, que sequuntur.
marg.| {e} In editione vulgata] id est Septuaginta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_14)

Notes :