Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 

Die illo
dedit rex Assuerus
Esther regine
domum Aman
adversarii Iudeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Numérotation du verset Est. 8,2 

Tulitque rex annulum
quem ab Aman
recipi iusserat et tradidit Mardocheo.
Esther autem
constituit Mardocheum
super domum suam.
Numérotation du verset Est. 8,3 

Nec his contenta procidit ad pedes regis
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagite et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudeos iuberet irritas fieri.
Numérotation du verset Est. 8,4 

At ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementie monstrabatur
illaque consurgens stetit ante eum
Numérotation du verset Est. 8,5 

et ait : Si placet regi et si1 inveni gratiam in2 oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis,
1 si Ω Rusch Clementina cum hebr. ] om. Weber |
2 in] coram Weber |
veteres
Aman littere insidiatoris et hostis Iudeorum
quibus eos in cunctis regis provinciis perire preceperat corrigantur.
Numérotation du verset Est. 8,6 

Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
Numérotation du verset Est. 8,7 

Responditque rex Assuerus Esther regine et Mardocheo Iudeo : Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi affigi cruci qui ausus est manum mittere in Iudeos3.
3 mittere in Iudeos Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 8,8 

Scribite ergo Iudeis, sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras annulo meo. Hec enim consuetudo erat, ut epistolis que ex regis nomine mittebantur et illius annulo signate erant nemo auderet contradicere.
Numérotation du verset Est. 8,9 

Accitisque scribis et librariis regis,
erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban,
vicesima et tertia illius die scripte sunt epistole, ut Mardocheus voluerat ad Iudeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam presidebant,
provincie atque provincie, populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudeis prout4 legere poterant et audire.
4 prout Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset Est. 8,10 

Ipseque epistole que ex regis nomine mittebantur, annulo illius obsignate sunt et misse per veredarios
qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prevenirent.
Numérotation du verset Est. 8,11 

Quibus
imperavit rex,
ut convenirent Iudeos
per singulas civitates et in unum preciperent congregari
ut starent
pro animabus suis
et omnes inimicos suos
cum coniugibus
ac liberis
et universis domibus, interficerent atque delerent.
Numérotation du verset Est. 8,12 

Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima
mensis duodecimi adar.
Numérotation du verset Est. 8,13 

Summaque epistole fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis
Assueri imperio subiacebant,
notum fieret paratos esse Iudeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Numérotation du verset Est. 8,14 

Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis
pependit in Susis.
Numérotation du verset Est. 8,15 

Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis
egrediens, fulgebat vestibus regiis,
hyacinthinis videlicet
et aerinis,
coronam auream portans
capite
et amictus serico pallio5 atque purpureo.
5 serico pallio ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Omnisque civitas
exultavit
atque letata est.
Numérotation du verset Est. 8,16 

Iudeis
autem nova lex6
6 lex] lux Weber
oriri visa est,
gaudium,
honor
et tripudium.
Numérotation du verset Est. 8,17 

Apud omnes populos, urbes atque provincias quocumque regis
precepta7
7 precepta ΩS Rusch ] iussa Weber
veniebant,
mira exultatio,
epule
atque convivia
et festus
dies,
in tantum ut alterius plures8
8 alterius plures ΩSM Rusch ] inv. Weber
gentis
et secte eorum religioni
et cerimoniis iungerentur.
Grandis enim
cunctos iudaici
nominis terror invaserat.

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 
marg.| {o} Die autem illo] GLOSSA Tenet Esther domum Aman, hostis Iudeorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum. Unde Mt. 12.c. Cum fortis armatus, etc. Ingreditur Mardocheus ante faciem regis, cum quotidie Sanctorum anime de incolatu presentis vite ingrediuntur ad contemplationem divine maiestatis.
marg.| {p} Annulum] signaculum fidei.
marg.| {q} Contenta] ipsa Esther, scilicet condemnatione Aman, et sublimatione Mardochei.
marg.| {r} Sceptrum] GLOSSA pietatis sue impendit clementiam.
marg.| {s} Corrigantur] id est irritentur.
marg.| {t} Et regis nomine] GLOSSA Quia evangelica {1. 393va} doctrina, que Christi nomine in toto orbe predicatur, Spiritus sancti confirmatur signaculo, et declaratur.
prol.| a Scribis] id est notariis.
marg.| {b} Librariis] id est librorum custodibus. Quos ideo vocavit, ut viderent exemplar illius epistole, quam miserat Aman, ut secundis litteris priores irritaret ex toto.
marg.| {c} Ad principes] id est maiores.
marg.| {d} Procuratores] id est minores, qui erant sunt principibus.
marg.| {e} Iudices] qui preerant causis.
marg.| {f} Per veredarios] id est nuntios in equis. Isidorus, dicit. Veredarios dixerunt antiqui, quod veherent rhedas, id est ducerent. Vel quod vias publicas currant per rhedas quibus ire soliti erant. Veredus est equus. Veredarius auriga.
marg.| {g} Omnes inimicos] id est illos qui parati erant ad occidendum Iudeos de mandato Aman.
marg.| {h} Ultionis] in hostes Iudeorum.
marg.| {i} Nuntios preferentes] id est nuntia. Nuntius nuntii, est ille, qui nuntiat, nuntium nuntii, est illud, quod nuntiatur.
marg.| {k} Erinis] id est aeriis.
marg.| {l} Omnisque civitas] id est maior pars.
marg.| {m} Exultavit] actione.
marg.| {n} Letata] contemplatione.
marg.| {o} Iudeis] veris.
marg.| {p} Lux] cognitio fidei.
marg.| {q} Visa est] oculis mentis.
marg.| {r} Gaudium] in se.
marg.| {s} Honor] ad alios.
marg.| {t} Tripudium] solemnitatis.
marg.| {u} Regis] scilicet Christi.
marg.| {x} Iussa] evangelica.
marg.| {y} Epule] spirituales. Prv. 15.b. Secura mens, quasi iuge convivium. Is. 45.b. Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, servi mei bibent, et vos sitietis.
marg.| {z} Ut plures alterius gentis] scilicet pagani et Iudei.
marg.| {a} Religioni, et ceremoniis] Christiane.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_8)

Notes :