Hugo de Sancto Caro

<24.341b> Prologus ‘Librum Esther variis’

a Incipit prologus in librum Esther.1 - Librum2 Esther variis translatoribus3 constat esse vitiatum4. Quem ego de archivis Hebreorum relevans5, verbum e verbo expressius6 transtuli. Quem librum editio vulgata laciniosis7 hinc inde verborum finibus8* trahit, addens ea que ex tempore dici poterant et audiri, sicut solitum est scolaribus disciplinis sumpto9 themate10 excogitare11 quibus verbis uti potuit qui iniuriam passus est, vel ille12 qui iniuriam fecit. Vos autem13, o Paula et Eustochium, quoniam14 et15 bibliothecas Hebreorum studuistis intrare, et interpretum certamina comprobastis, tenentes Esther hebraicum librum, per singula verba nostram translationem aspicite, ut possitis agnoscere me. Nihil etiam augmentasse addendo, sed16 fideli testimonio simpliciter sicut in Hebreo17 habetur, historiam hebraicam18 latine lingue tradidisse. Nec affectamus19 laudes hominum, nec vituperationes expavescimus. Deo enim placere curantes, minas hominum penitus non timemus quoniam “Deus dissipat20 ossa eorum qui hominibus placere desiderant”b et, secundum Apostolumc, qui eiusmodi21 sunt, servi Christi esse non possunt22. d 
a ¶Nota : Les prologues 341 et 343 sont réunis et présentés comme une seule pièce dans les témoins ici collationnés par nos soins ainsi que par l’édition minor (Weber).
b Cf. Ps. 52, 6.
c Gal. 1, 10 : « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem ».
d ¶Fons : HIERONYMUS , Prologus in librum Hester, ed. Weber, p. 712. - Repertorium biblicum, n°341.
¶Codd. : ΩD ΩF ΩK Rusch Weber (p. 712) ; non contuli PL 28, 1503-1506 ; Bruyne , Préfaces , Esther n° 3, p. 36. {MM2023}
1 Incipit... Esther ΩD Rusch ] om. ΩK , eiusdem in librum Esther praefatio Clementina, Incipit prologus sancti Hieronymi presbyteri in libro Esther , Incipit prologus ΩF, Incipit prologus Hester Weber |
2 Librum ΩD ΩF Rusch Weber ] om. Cava Σ |
3 translatoribus] translationibus Cava Σ ΩD, def. ΩF |
4 vitiatum] viaticum ΩD* (al. m. post. marg. corr.) |
5 revelans Rusch Clementina (Ed1598) ] relevans Λ K Φ Clementina (Ed1593), elevans ΩD ΩK Weber |
6 expressius Amiatinus (rubro lineatum) ΩD ΩK Rusch Clementina ] pressius Weber, def. ΩF |
7 laciniosis ΩD (lasciniosis)] lac<r>imosis cacogr. ΩK, def. ΩF |
8 finibus Λ K Φ (rubro lineatum) ΩF ΩK Clementina (Ed1598) ] sinibus Rusch Clementina (Ed1593) , funibus Weber |
9 sumpto Rusch Weber ] sumptoque ΩD ΩK, def. ΩF |
10 themate ΩD Rusch Weber ] tegmate |
11 excogitare ΩF Rusch Weber ] excogitarem ΩD (? mf.obsc.) ΩK |
12 ille ΩF Rusch Weber] om. Clementina, obsc. ΩD |
13 autem ΩF Rusch Weber] om. Cava Σ |
14 quoniam] que et , que t<antu>m ΩD (?) ΩK ΩF (?) |
15 et ΩF Rusch Bruyne Weber] om. Bruyne (Cava Q) |
16 sed] si |
17 Hebreo] hebrea Bruyne ( θ b), hebreorum I Weber ( P E R) |
18 historiam hebraicam ΩF Rusch Weber ] historia hebraica Amiatinus Cava Σ |
19 affectamus Λ K Φ ΩF ΩK Clementina Rusch ] affectamur Weber |
20 Deus dissipat ΩF Rusch Bruyne (Q b) Clementina ] inv. ΩD ΩK Bruyne Weber |
21 eiusmodi F ΩK Rusch Clementina ] huiscemodi Cava Σ, huiusmodi Weber |
22 non possunt Rusch Weber ] possunt Amiatinus Cava Σ, + Expliti prologus |

<24.341b> Prologi Hieronymi in librum Esther expositio

marg.| {a} Librum Esther variis translatoribus constat] etc. Quia Septuaginta transtulerunt de Hebreo in Grecum, etiam quidam alii, et postea alii de Greco in Latinum, {1.389vb} utrobique erat corruptio, propter diversa exemplaria corrupta.
marg.| {b} De archiviis] id est de armariis.
marg.| {c} Hebreorum] non Grecorum, que erant corrupta.
marg.| {d} Expressius transtuli] id est expresse vel expressius, quam alii transtulissent.
marg.| {e} Editio vulgata] scilicet Septuaginta interpretum.
marg.| {f} Laciniosis funibus] id est longis protractionibus verborum. Septuaginta enim, quedam addiderunt de suo, que non erant de substantia libri, sicut lacinia, id est fibula non est de substantia pallii. Vel lacinia dicitur extremitas pallii : Et dicitur a lacio lacis, quod est traho : In qua perpenditur longitudo pallii, ideo ponitur laciniosis pro longis. Unde lex Moysi dicitur laciniosa respectu Evangelii, quod est verbum abbreviatum. Quia vero Septuaginta in medio posuerunt Hebraicam veritatem, et in principio, et in fine suas longas additiones, idcirco dicitur hic. Hinc inde.
marg.| {g} Ea que ex tempore] id est ea, que non erant in Hebraica veritate.
marg.| {h} Dici poterant] id est videri dicta fuisse.
marg.| {i} Sicut solitum] id est sicut faciunt Scholares in causis suis, ubi multa fingunt de suo.
marg.| {k} Ille] id est actor, vel reus.
marg.| {l} Quoniam et bibliothecas Hebreorum studuistis] id est que Hebraicum idioma didicistis, ut in libris Hebraicis possetis studere.
marg.| {m} Certamina] id est que editio esset verior.
marg.| {n} Hebraicum librum] id est translatum a nobis, secundum, sive iuxta, Hebraicam veritatem.
marg.| {o} Fideli testimonio] id est fideli interpretatione.
marg.| {p} Simpliciter] id est sine additione et subtractione.
marg.| {q} Nec vituperationes expavescimus] ideo dictum est Ezechieli, et in ipso cuilibet predicatori. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam, id est talem te feci, ut nec capiaris blandimentis, nec frangaris adversis. Tunc enim facies predicatoris est, ut Adamas, quando blandimenta non querit, nec recipit : Ut silex, quando vituperationes contemnit.
marg.| {s} Secundum Apostolum] Gal. 1.b. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
marg.| {t} Rursum] hic ostendit, quomodo ordinem confusum secundum Septuaginta reduxit ad rectitudinem.
marg.| {u} In libro Esther] secundum editionem Septuaginta.
marg.| {x} Ordinem] preposterum confusum.
marg.| {y} Ordinem prosequi] in nostra translatione.
marg.| {z} Maluimus] quasi dicat, Hieronymus. Ordinem Hebreorum servavi in editione mea, et etiam ostendi, quis ordo debet esse in editione Septuaginta. Preposuit enim Hieronymus alpha, minio scriptum, illi capitulo, quod debet esse primum, b<eta> secundo, et sic de aliis. Et sic per ordinem litterarum sciatur, quorum erat capitulum in Hebraica veritate.
<Explicit Expositio Prologi sancti Ieronymi super librum Esther>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. Prologi Hieronymi in librum Esther expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_Prol.341b)

Notes :