<24.3671> In postilla super librum Esther prologus
Numérotation du verset
Est. Prol.3671,1
prol.|
Legitur Prv. 18.c. Frater qui iuvatur a fratre quasi civitas firma, et iudicia illius quasi vectes urbium. Solam enim concordie unitatem timet diabolus, et abhorret. Unde etiam sponsa propter hanc unitatem concordie, terribilis dicitur, hostibus scilicet ut castrorum acies ordinata : Nec est frater nota sexus, sed cohabitationis, et iucunditatis in morum, et fidei unitate. Iuxta quod dicitur : Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. Bonum, quia utile, iucundum, quia honestum, et delectabile. Quod ergo dicitur de fratribus, intelligitur de sororibus spiritualibus, Iudith, scilicet et Esther, quarum altera triumphavit de Holopherne, et populum suum liberavit. Altera de Aman triumphans, populum suum morti adiudicatum, de suo periculo liberavit, quarum exemplis non solum Iudei, sed nos instruimur, et informamur. Utraque enim soror typum gerit Ecclesie, que de Diabolo per Christum in cruce triumphavit, et quotidie triumphat in filiis suis. Librum istum, scilicet Esther, Hieronymus ad petitionem Paule, et Eustochii transtulit de Hebreo in Latinum. Et quia in Greco corruptus erat per varias editiones, relevavit eum de archiviis Hebreorum, verbo ad verbum exprimens diligenter. Septuaginta quidem interpretes quedam addiderant de suo, et etiam ordinem libri confuderant, quem HIERONYMUS reduxit ad ordinem {1.
389va} per litteras alphabeti Greci, scripta de minio. Primam litteram alphabeti primo capitulo prescribens, secundam, secundo, et sic de aliis usque ad teth litteram, ut quota esset littera in alphabeto, totum sciremus esse capitulum illud in editione Septuaginta, cui prescripta erat in Hebraica. Liber iste scriptus est intus, et foris. Unde Rabanus : Et liber Esther, quem Hebrei inter Agiographa memorant, Christi, et Ecclesie continet sacramenta. Virtus namque sacri eloquii sic aliquando transacta narrat, ut ventura exprimat, sic factorem approbat, ut ei in mysterio contradicat, ut patet in David, et Uria ; sic gesta damnat, ut hec mystice gerenda suadeat.
Numérotation du verset
Est. Prol.3671,2
prol.|
Huic libro HIERONYMUS premittit prologum, ostendens causam translationis, et modum. Librum istum exposuit Rabanus, ostendens in primis sub quo rege, et quo tempore hec historia gesta fuerit, dicens Historiam Esther tempore Assueri non dubitamus fuisse, sed quis fuerit Assuerus, ignoramus. IOSEPHUS enim hunc memorat Xerxem Darii filium, qui apud Grecos Artaxerxes dictus est, cognomento Longimanus. Sed non videtur verum hoc : Non enim Esdras, qui illius temporis historias scripsit, hanc historiam transmisisset. Unde dicit Eusebius in Chronicis suis, cui assentit Rabanus, hunc Assuerum fuisse Artaxerxem, qui cognominatus Mnenmon, Darii, et Pharistidis filius. Nam mortuo Cambyse, sub quo facta fuit historia Iudith, regnavit Snmerdis, unus de septem Magis, qui iudicabant regnum Persarum, septem mensibus ; postea quidam frater eius de Snmerdis, iuvenis elegans fere quinque mensibus : Postea regnavit Darius filius Hystaspis triginta sex annis, post quem Xerxes, annos triginta, post quem Artabanus mensibus septem, quos Chronographi posuerunt pro uno anno, post hunc Artaxerxes annis quadraginta : Post hunc regnavit Xerxes duobus mensibus, postea Sogdianus septem mensibus, postea Darius cognominatus Nothus, sub quo Egyptus recessit a Persis, postea Assuerus iste, sub quo facta est historia presens. Post quem etiam regnavit Artaxerxes Ochus, qui revocavit Egyptum ad suum imperium. Post Ochum regnavit filius eius Arsus, post quem regnavit Darius filius eius, qui ab Alexandro Macedone superatus est, et victus, et translata est Monarchia Persarum ad Macedones. Mysterium autem planum est. Assuerus est Christus : Vasthi, synagoga : Aman, diabolus : Esther, Ecclesia : Mardocheus, Paulus, et ceteri predicatores Evangelii. <Explicit proemium auctoris>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. In postilla super librum Esther prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_Prol.3671)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Est. In postilla super librum Esther prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=24&chapitre=24_Prol.3671)
Notes :