Glossa ordinaria

<30.8378> Williramni Eberspergensis prologus ‘Cum maiorum’

Numérotation du verset Ct. Prol.8378,1 
prol.|A Incipit prologus Willirammi abbatis super 1   Cantica Canticorum. Cum maiorum studia intueor, quibus in divina pagina nobiliter floruere, cogor huius temporis feces deflere, cum iam fere omne litterale defecit studium, solumque avaritie, invidie et contentionis remansit exercitium. Nam et si qui sunt, qui sub scholari ferula grammatice et dialectice studiis imbuuntur, hec sibi sufficere arbitrantes, divine pagine omnino obliviscuntur, cum ob hoc solum christianis liceat gentiles libros legere, ut ex his quanta distantia sit lucis ac tenebrarum, veritatis et erroris possint discernere. Alii vero cum in divinis dogmatibus sint valentes, tamen creditum sibi talentum in terra abscondentes ceteros, qui in2 lectionibus et canticis peccant derident, nec imbecillitati eorum vel instructione vel librorum emendatione3 quicquam consulti exhibent.
A ¶Codd. : Esz23 , Pal73 Ed1874 = Joseph Seemüller , éd., Willirams Deutsche Paraphrase des Hohen Liedes mit Einleitung und Glossar, Strassburg - London, 1878 (Quellen und Forschungen zur Sprach- und Culturgeschichte der Germanischen Völker, 38), p. 1-67, prol. p. 1-2 .
¶Nota : J’édite le texte de l’édition de 1874 collationné avec le ms. de la bibliothèque de l’archevêché d’Esztergom, inconnu de Stegmüller et de la littérature scientifique à ce jour. Sur cette préface et son intérêt pour l’histoire de l”exégèse doxographique, voir GLOSSEM : Matériau exégétique des bibles latines glosées .
1 abbas super] Eberspergensis abbatis Ed1874
2 in] om. Esz23
3 librorum emen.] inv. Esz23
Numérotation du verset Ct. Prol.8378,2 
prol.| Unum in Francia comperi, Lantfrancum nomine, antea maxime valentem in dialectica, nunc ad ecclesiastica se contulisse studia, et in epistolis Pauli et Psalterio multorum sua subtilitate exacuisse ingenia. Ad quem audiendum cum multi nostratum confluant, spero quod eius exemplo, etiam in nostris provinciis ad multorum utilitatem industrie sue fructum producant.
Numérotation du verset Ct. Prol.8378,2 
prol.| Et4 quia sepe contingit, ut impetu fortium equorum, etiam caballi ad cursum concitentur, quamvis segnitiem ingenioli mei non ignorem, Deum tamen bone voluntatis sperans adiutorem, decrevi etiam ex mea particula studioso lectori aliqua emolumenti prebere adminicula.
4 Et] adhinc Pal73
Numérotation du verset Ct. Prol.8378,3 
prol.| Itaque Cantica canticorum, que sui magnitudinem ipso5 nomine testantur, statui, si Deus annuerit, et versibus et teutonica planiora reddere, ut corpus in medio positum bis utrumque cingatur, et ita facilius intellectui occurrat quod investigatur. De meo nihil addidi, sed omnia de sanctorum patrum diversis expositionibus eruta in unum compegi et magis sensui quam verbis tam in versibus quam in teutonica operam dedi. Eisdem versibus interdum utor, quia que Spiritus sanctus eisdem verbis sepius repetivit, hec etiam me eisdem versibus sepius repetere non indecens visum fuit. Expositionis tenorem sponso et sponse sicut in corpore sic in versibus et teutonica placuit ascribi, ut maioris auctoritatis videatur, et quivis legens personarum alterna locutione delectabilius afficiatur. Nescio an me ludit amabilis error, aut certe qui Salomoni pluit, mihi etiam vel aliquantulum stillare dignatur. Interdum mea legens sic delectabiliter afficior, quasi hec probatus aliquis composuerit auctor. Opusculum hoc, quamdiu vixero, doctioribus emendandum offero; si quid peccavi, illorum monitu non erubesco eradere, si quid illis placuerit, non pigritor addere.
Explicit Prologus Willirammi Eberspergens Abbatis Super Cantica 6.
5 ipso] ipsorum Pal73²
6 Super Cantica] om. Pal73



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ct. Williramni Eberspergensis prologus ‘Cum maiorum’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=30&chapitre=30_Prol.8378)

Notes :