Capitulum 1
Numérotation du verset
Rm. 1,1
Paulus
servus
Iesu
Christi1
1 Iesu Christi]
inv. Weber
vocatus
apostolus,
segregatus
in evangelium Dei,
Numérotation du verset
Rm. 1,2
quod ante
promiserat,
per prophetas suos
in Scripturis sanctis
Numérotation du verset
Rm. 1,3
de
Filio
suo
qui factus est ei2
2 ei]
om.
Weber
ex semine David
secundum
carnem,
Numérotation du verset
Rm. 1,4
qui predestinatus est Filius Dei
in virtute
secundum
Spiritum sanctificationis
ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,
Numérotation du verset
Rm. 1,5
per quem
accepimus gratiam
et apostolatum
ad obediendum fidei
in omnibus gentibus
pro nomine eius,
Numérotation du verset
Rm. 1,6
in quibus estis
et vos
vocati Iesu Christi,
Numérotation du verset
Rm. 1,7
omnibus
qui sunt Rome dilectis Dei
vocatis sanctis,
gratia vobis
et pax
a Deo
Patre nostro et Domino nostro3
3 nostro]
om. Weber
Iesu Christo.
Numérotation du verset
Rm. 1,8
Primum quidem
gratias ago
Deo meo
per Iesum
Christum
pro omnibus vobis
quia fides vestra annuntiatur
in universo mundo.
Numérotation du verset
Rm. 1,9
Testis enim mihi est Deus
cui servio in spiritu meo
in evangelio
Filii eius
quod sine intermissione
memoriam vestri facio
Numérotation du verset
Rm. 1,10
semper
in orationibus meis,
obsecrans
si quo modo
tandem
aliquando
prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos.
Numérotation du verset
Rm. 1,11
Desidero enim
vos videre4
4 vos videre]
inv. Weber
ut aliquid impartiar5
5 impartiar] impertiar
Weber
vobis gratie6 spiritualis
6 vobis gratie]
inv. Weber
|spiritalis]
scrips.
, spiritalis
Rusch Weber
ad confirmandos vos,
Numérotation du verset
Rm. 1,12
id est
simul
consolari in vobis
per eam que invicem est fidem vestram atque meam.
Numérotation du verset
Rm. 1,13
Nolo autem vos ignorare fratres
quia sepe proposui venire ad vos
et
prohibitus sum
usque adhuc
ut aliquem fructum habeam7 in vobis,
7 habeam] + et
Weber
sicut et in ceteris gentibus
Numérotation du verset
Rm. 1,14
Grecis ac barbaris,
sapientibus
et insipientibus
debitor sum,
Numérotation du verset
Rm. 1,15
ita quod in me
promptum est et vobis qui Rome estis evangelizare.
Numérotation du verset
Rm. 1,16
Non enim erubesco evangelium.
Virtus enim Dei est
in salutem
omni credenti :
Iudeo primum
et Greco.
Numérotation du verset
Rm. 1,17
Iustitia enim Dei8
8 Dei] + in eo
Weber
revelatur
ex fide in fidem
sicut scriptum est : iustus9 ex fide vivit.
9 iustus] + autem
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,18
Revelatur enim ira Dei de celo
super omnem impietatem et iniustitiam
hominum
eorum qui veritatem Dei10
10 Dei] om. Weber
in iniustitia11 detinent,
11 iustitia] iustitiam
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,19
quia quod notum est Dei
manifestum est in illis.
Deus enim illis manifestavit.
Numérotation du verset
Rm. 1,20
Invisibilia enim ipsius
a creatura mundi
per ea que facta sunt
intellecta conspiciuntur,
sempiterna quoque
eius virtus
et divinitas
ita12 ut sint inexcusabiles.
12 ita] om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,21
Quia cum cognovissent
Deum,
non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt,
sed evanuerunt
in cogitationibus suis
et
obscuratum est insipiens
cor eorum.
Numérotation du verset
Rm. 1,22
Dicentes enim
se esse
sapientes,
stulti facti sunt.
Numérotation du verset
Rm. 1,23
Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei
in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis
et volucrum
et quadrupedum et
serpentium.
¶Codd. : <v. 23>
)
Rusch
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,24
Propter quod
tradidit illos Deus
in desideria
cordis eorum
in immunditiam,
ut contumeliis
afficiant corpora sua
in semetipsis,
qui13*
13 qui
OxC95
ΩV
Weber
] quia
Rusch
commutaverunt veritatem Dei in mendacium14,
14 mendacium
OxC95 Rusch
] mendacio
Weber
et coluerunt
et servierunt creature
potius quam creatori
qui est
benedictus
in secula.
Amen.
¶Codd. : <v. 24>
a
)
Rusch
Weber
Numérotation du verset
Rm. 1,26
Propterea
tradidit
illos Deus in passiones ignominie.
Nam
femine eorum immutaverunt
naturalem usum
in eum usum
qui est contra naturam.
Numérotation du verset
Rm. 1,27
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis
suis in invicem,
masculi in masculos
turpitudinem operantes,
et
mercedem quam oportuit
erroris sui
in semetipsis recipientes.
Numérotation du verset
Rm. 1,28
Et sicut
non probaverunt Deum habere in notitia,
tradidit eos Deus in reprobum sensum
ut faciant ea15
15 ea]
om.
Weber
que non conveniunt,
Numérotation du verset
Rm. 1,29
repletos
omni iniquitate,
malitia,
fornicatione,
avaritia,
nequitia, plenos invidia,
homicidiis16,
16 homicidiis OxC95 Rusch Wordsworth (C L F T U) Glossa media (Zw58)] homicidio Wordsworth (A B D G H Θ K M O R V W Z) Weber Clementina
contentione, dolo,
malignitate, susurrones17,
17 susurrones
OxC95
] susurratores
VETUS LATINA
(Cyprianus Origenes Lucifer. Ambrosiaster)
cf.
Wordsworth
; murmuratores susurrones
P341
Numérotation du verset
Rm. 1,30
detractores,
Deo odibiles,
contumeliosos,
superbos, elatos,
inventores malorum,
parentibus
non obedientes,
Numérotation du verset
Rm. 1,31
insipientes,
incompositos,
sine affectione,
absque federe,
sine misericordia.
Numérotation du verset
Rm. 1,32
Qui
cum iustitiam Dei
cognovissent
non intellexerunt,
quoniam qui talia agunt digni sunt morte,
non solum ea faciunt sed etiam qui18 consentiunt facientibus.
18 etiam qui
OxC95 Rusch
] et
Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
Rm. 1,1
I
I
marg.|
[GME60.1.1-1]
Incipiunt glose a magistro Giselberto compilate super epistolas Pauli apostoli.
1
Paulus servus et cetera.2 More scribentium epistolas premittit salutationem, in qua commendans personam suam et negotium suum et auctorem3 negotii. Contra superbiam humilitatis4 et contra merita gratie prestruit5 rationem. Personam commendat nomine, conditione, dignitate. Qui6 enim prius dicebatur Saulus hic dicitur Paulus iuxta historialem quidem sensum a proconsule Paulo7, quem apud Cyprum convertit. Iuxta moralem vero, sicut a Saule Saulus quasi inquietus, et recte quia persecutor atque blasphemus, ita Paulus quasi quietus vel8 modicus sicut9 ipse de se aita: « Ego sum minimus Apostolorum ». A
Paulus servus et cetera.2 More scribentium epistolas premittit salutationem, in qua commendans personam suam et negotium suum et auctorem3 negotii. Contra superbiam humilitatis4 et contra merita gratie prestruit5 rationem. Personam commendat nomine, conditione, dignitate. Qui6 enim prius dicebatur Saulus hic dicitur Paulus iuxta historialem quidem sensum a proconsule Paulo7, quem apud Cyprum convertit. Iuxta moralem vero, sicut a Saule Saulus quasi inquietus, et recte quia persecutor atque blasphemus, ita Paulus quasi quietus vel8 modicus sicut9 ipse de se aita: « Ego sum minimus Apostolorum ». A
a 1Cor. 15, 9.
1 Incipiunt... Apostoli
Leip427
]
om. Zw58
2 Paulus... etc.]
pro quo Textus in Md491,
Paulus servus Christi u.
Md546
3 auctorem] actorem
Fi122
4
humilitatis
in ras. manu post. Cas235 ² (11va15) Fi122 Fi1633 Hrv277 Leip427
P656
Tr2266
Zw58
] humilitas
(ut videtur) Cas235 * Pi125
5 prestruit Cas235 Fi1633 Md491 Md546 Pi125 Zw58] prestituit An300 | gratie – prestruit] inv. Fi122
6
Qui] + Nota [m]utationem et interpretationem anominis
sic add. marg. m. saec. 12 4/4 Cas235
7
dehinc nondum contuli An300
[MM2024]
8 vel] et Cas235 Pi125
9 sicut] + et Cas235 Md491 Md546 Pi125
marg.|
[GME60.1.1-2]
Servus
. Ecce conditio in qua, sicut et in nomine premisso humiliat. Sed ne misera servitus existimetur, addit:
Iesu Christi,
id est salvatoris et regis, cui servire regnare est.
Iesus
proprium
10 nomen est quod vocatum est ab angelo. Hoc pro gentibus ponitur Christus grece, messias hebraice, unctus latine, qui a Iudeis sperabatur venturus, et ideo nomen hoc
11 quamvis non sit proprium sed sit nomen sacramenti, quomodo vel propheta vel sacerdos vel huiusmodi nomina Iudeis tamen cognitum recte ponit pro eis. Sciendum tamen quod pluribus indita nomina ista12, scilicet Iesus et13
Christus, leguntur sed sola figura
14. Solus enim iste potuit salvare et regere interna unctione pre participibus unctusb. B
b Cf. Ps. 44, 8 (Ps.-α Veronensis) : « pre particibus tuis ».
10 proprium
Cas235
] primum
Pi125
11 nomen – hoc Cas235 Fi1633 Hrv277 Zw58] inv. Pi125
12 ista] + sunt
Zw58
13
et]
om. Leip427
14
scilicet Iesus et Christus leguntur sed sola figura
Fi1633 Hrv277 Leip427 P656 SP61 Tr2266
] leguntur scilicet Iesus et Christus sed sola figura
Ca235 Pi125,
scilicet Iesus et Christus sed sola figura leguntur
Zw58
marg.|
[GME60.1.1-3]
Apostolus
, id est missus. Ecce dignitas, ad quam promotus est humilitate,
Paulus et servus.
15 In quo16 gratiam commendans recte dicere potest: Gratia Dei sum id quod sum, presertim non sibimet sumens honorem sed a Deo
vocatus.
C
15
id est missus... et servus
in ras. P656 SP61.
¶Nota : P656 et SP61 on le même accident de copie : un court passage d’un tiers de ligne a été gratté et remplacé par le lemme variant d’abord en interligne, puis dans la marge. Ce texte est lisible à l’ultraviolet sur SP61
16 quo] + et
Tr2266
marg.|
[GME60.1.1-4] Vel ab omnibus17
vocatus
Apostolus privilegio nominis,
segregatus
ab utero synagoge et a18 doctrina phariseorum, quamvis phariseus locum19 doctoris habens inter Iudeos. In quo commendat gratiam, removens a lege que non potest iustificare. D
17 omnibus P656 Zw58] hominibus
Cas235
Leip427 Pi125 Tr2266
18 a Tr2266 Zw58] om.
Cas235
Pi125
19 locum sic P656
marg.|
[GME60.1.1-5] Vel
segregatus
ab aliis Apostolis dicente Spiritu sancto: « Segregate mihi Barnabam20* et Saulum in opus in quod assumpsi eos »c, ut scilicet « predicent nomen meum in gentibus »d.E
c Act. 13, 2.
d
Mal. 1, 11.
20 Barnabam Hrv277] Barnaban Pi125 Zw58, abrev. P656 Tr2266
marg.|
[GME60.1.1-6] Unde et hic ait: In predicandum
evangelium
. Evangelium est bona annuntiatio de fide et21 moribus ad salutem22. Hoc est negotium suum quod commendat auctore, tempore, testibus, materia. Auctore: dicens
Dei,
non enim ab homine23 inventum est.24
F
F
¶Codd. :
Cas235
Pi125 Zw58
21 et] + de
Cas235
Pi125
22 salutem] in ras.
Cas235
23 ab homine
Pi125 etc.
] abomine
Cas235
24 inventum est
Cas295 etc.
inventibusque
cacogr. Pi125
Numérotation du verset
Rm. 1,2
marg.|
[GME60.1.2-1] Tempore25 quod gratis
promiserat
ipse Deus pater longe ante completionem. Non est subitum. Testibus: per prophetas qui magni sunt, suos, qui scilicet non ex se loquerentur mendacium, sed veritatem ex Deo. Ecce quam vera et magnifica promissio.
25 Tempore] Quo
praem. Pi125
marg.|
[GME60.1.2-2]
[Ambrosius]
26 Nemo enim rem vilem magnis precursoribus nuntiat. Hinc et in evangelio Dominuse :"In hoc est verbum [Zw58 f. 2v] verum27* quia28* alius est qui seminat et alius est29 qui metit", intelligens evangelii quod Apostoli predicant veritatem per prophetas prenuntios testabiliorem.
e Cf. Lc. 8, 5.
26
marg. Fi1633 Zw58
27
est - verbum verum
Fi1366
]
inv. Zw58
28
quia] quod
Zw58
29
est]
om. Fi1633
marg.|
[GME60.1.2-3] Addit:
In Scripturis
quasi: non tantum verbis, ne daretur oblivioni. Unde in libro Ieremief: «Consummabo testamentum novum». Similiter et in aliis Scripturis. Addit etiam
‘sanctis’
ad cumulum vere protestationis. Sancte sunt que, contra impugnationes hereticas, firme intelligentiam fide vitam moribus formant.
f Cf. Ier. 31, 31 (Vetus latina, Sabatier 3, p. 699 versio antiqua) ; Vulgata : « Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Iuda fedus novum, fedus novum ». Cf. Hbr. 8, 8 : « Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël et super domum Juda, testamentum novum».
Numérotation du verset
Rm. 1,3
marg.|
[GME60.1.3-1] Sive autem scripture prophetarum sive evangelium
de Filio
sunt, quomodo et ille mittunt ad Filium et istud est
de Filio,
nec quolibet adoptivo sed suo, sibi consubstantiali et proprio. Ecce auctor negotii. Hunc commendat virtute et gratia quam et ipse a Patre et nos per eum accepimus. De ipsa itaque ait:
Qui factus est.
Erat quidem non factus et Deus et Dei Filius, et tamen est factus homo et hominis filius.
marg.|
[GME60.1.3-2] Unde addit:
Secundum carnem
et specialiter: ex semine David, quia ex Maria que de David. Cum autem promissio facta sit tam Abrahe quam David, hic tamen ubi maxime commendat Apostolus gratiam maluit dicere David peccatoris quam Abrahe iusti, ut non pro merito sed gratia natus putetur de eo, et ut etiam ex homine rege sicut et Deo rege, addit: ei, quoniam quod putatur esse dedecori potius est honori.
Numérotation du verset
Rm. 1,4
marg.|
[GME60.1.4-1]
Qui predestinatus est Filius Dei in virtute.
Predestinatio est grece preparatio. Unde cum ipse predestinaretur, videtur non fuisse nec etiam tunc esse id quod predestinabatur. Diffiniens autem Apostolus, quid
predestinatus
sit Iesus Christus ait:
Filius Dei.
Et quoniam esse Dei filium sepe adoptionis est, quam convenit immo necesse est ante quam sit predestinari, ne adoptandus predestinatione Filius Dei putaretur, addidit:
in virtute,
id est in eadem cum patre potentia, cum quo ipse est una substantia. Christus itaque sine initio Deus et de Deo, et ideo sine merito Dei filius in virtute. Quomodo ergo predestinatus filius in virtute? Ineffabilem namque generationem eius que caret initio aliqua preparatio prevenire non potuit.
marg.|
[GME60.1.4-2] Quod nimirum Origenes
30 attendens ait: Quamvis in latinis exemplaribus predestinatus soleat inveniri, tamen secundum quod interpretationis veritas habet destinatus scriptum est, non predestinatus. Qui enim non est, predestinari potest. Qui vero semper est numquam predestinatus est, ut esset filius, sed destinatus est. Unde Apostolus recte distinguit ex semine David dicens ‘factum’, et filium Dei in virtute dicens ‘destinatum’.
30
Origenes]
iter. marg. Fi1633 Zw58
marg.|
[GME60.1.4-3]
Ambrosius :
31 Tamen predestinatus filius legitur quantum ad cognitionem iuxta illudg: « Ero illorum Deus », id est cognoscar; eth: « Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me », id est cognoscar omnium Dominus esse. Sic ergo qui in carne latebat, quid esset predestinatus. Est in virtute surgendi a mortuis esse filius Dei, id est manifestari. Omnis enim ambiguitas eius resurrectione calcata est. Notandum tamen quod non dixit ‘ex resurrectione Christi’ sed ex
resurrectione mortuorum
quia resurrectio Christi generalem tribuit resurrectionem32* et maior videtur virtus si ea potestate mortuus operatur33 qua vivus. Hoc igitur facto apparuit eum illusisse mortem ut nos redimeret. Unde et eum vocat Dominum nostrum dicens:
Iesu Christi Domini nostri.
g 2Cor. 6, 16.
h Cf. Io. 12, 32.
31
Ambrosius]
iter. marg. Fi1633
32
generalem - tribuit resurrectionem]
inv. Zw58
33
mortuus operatur]
inv. Zw58
marg.|
[GME60.1.4-4]
Augustinus
34 vero ait: Recte Christus dicitur non predestinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim predestinaretur, cum iam esset sine initio [Zw58 f. 3v] sine termino sempiternus? Illud autem quod nondum erat ante tempora predestinandum erat, ut in tempore fieret. Itaque secundum quod est homo predestinatus est, non solum ut sine meritis esset caput nostrum et ut nec origine traheret nec voluntate perpetraret peccatum et ut ex mortali natura clarificaretur in immortale, sed ut etiam esset filius Dei in virtute. Ipsa est enim ineffabiliter facta hominis a Deo verbo susceptio singularis, ut qui filius hominis propter susceptum hominem, idem filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter et proprie diceretur, nec quaternitas facta, sed trinitas mansisse crederetur, assumptione illa ineffabiliter faciente persone unius in Deo et homine veritatem, ut scilicet Christus secundum plenitudinem nature35 verus homo et verus sit Deus, qui ex quo homo esse cepit, filius Dei unicus esse cepit, que tam celsa est et summa subvectio predestinata humane nature, ut quo attolleretur altius non haberet. Unde etiam secundum spiritum sanctificationis dicitur facta. Non enim carnis cupidine, sed solo Dei munere Dei filius unigenitus conceptus et natus est.
34
Augustinus]
iter. marg. Zw58
35
nature] +
marg.
Intellige
Zw58
marg.|
[GME60.1.4-5] Vel
spiritum sanctificationis
dicit, quo scilicet suos sanctificat, que et ex resurrectione mortuorum, id est ex remissione peccatorum incipit per quam apparet predicta subuectio.
marg.|
[GME60.1.4-6] Vel ad litteram apparet ex resurrectione mortuorum quos secum fecit resurgere, mortuorum dico suorum quos scilicet nullus alius potuit suscitare, qualiter quis curandus a medico dicitur medici illius infirmus, ita per pronomen suorum debuit Christum referre, sed hebraico more pro eo ponit nomen proprium dicens: mortuorum Iesu Christi Domini nostri. Ecce quanta in eo virtus et"gratia de cuius plenitudine nos accepisse" ad eiusdem commendationem supponit.
Numérotation du verset
Rm. 1,5
marg.|
[GME60.1.5] Et ait:
Per quem accepimus gratiam,
id est peccatorum remissionem et cetera dona
et Apostolatum,
id est vice sua potestatem Apostolatus in omnibus gentibus in quibus cohabitatio est Iudei. Non utique pro nostra gloria, sed
pro nomine,
id est pro gloria
eius
, quoniam ad obediendum, id est ut vos obedire faciam fidei.
Numérotation du verset
Rm. 1,6
marg.|
[GME60.1.6]
In quibus,
id est inter quas gentes
et vos
Romani estis gratia
vocati Iesu Christi,
id est a Iesu Christo.
Numérotation du verset
Rm. 1,7
marg.|
[GME60.1.7] Vel vocati ad hoc, ut sitis Iesu Christi.
Paulus
inquam
servus
etc., mandat
omnibus qui sunt rome dilectis Dei vocatis sanctis
quos scilicet ad hoc dilexit, ut ad sanctitatem vocaret.
Gratia
sit
vobis
, id est remissio peccatorum qua reconciliemini Deo
et pax,
id est ipsa reconciliatio. Vel pax, id est tranquillitas mentis a Deo qui potest illam dare
patre nostro
qui vult, et a
Domino Iesu Christo
sine quo neque gratia neque pax ulla.
Numérotation du verset
Rm. 1,8
II
II
marg.|
[GME60.1.8-1]
[Ambrosius]
36 ¶
Primum quidem
etc. Premissa salutatione prius leniter, eos post graviter increpaturus. Quia namque quod de uno Deo interposito nomine Christi audierant ceperant venerari, quamvis non recte essetis ceteris tradite veritatis auctores, tamen bono cepto illorum congaudet per quod et caritatem suam circa illos ostendit et ad profectum hortatur.
36
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.8-2] Ait ergo:
Gratias ago Deo.
Deo gratias agere est ab eo omnia esse data sentire et ideo corde, voce et opere laudare.
marg.|
[GME60.1.8-3]
[Augustinus]
37 Addit:
meo
. Nam fide et dilectione suum facit eum, qui communiter est omnium ubique presens in singulis et integer omnibus ad fruendum se prebens. [Zw58 f. 3v] Ad discretionem quoque dicit: meo, quasi: nondum plene vestro, item addit: per Iesum Christum, quasi: non per legem neque per aliquem prophetam, quia omnis dispositio nostre salutis a Deo quidem est, sed per filium.
37
marg. Fi1633 Zw58
marg.|
[GME60.1.8-4]
[Ambrosius]
38 Sequitur:
Pro omnibus vobis,
ut scilicet vos ipsi idem faciatis. Cum autem multa sunt in Romanis laudanda, sicut quod doctrina mirabiles, boni operis cupidi, et huiusmodi alia,
primum
tamen, id est maxime dicit se
gratias
agere
quia fides
etc., id est quia fidem que prudentibus huius seculi stulta videtur receperunt et hoc facile in auditu auris.
38
marg. Fi1633 Zw58
marg.|
[GME60.1.8-5]
[Ambrosius]
39 Quod vult intelligi addens:
vestra
que, quamvis nunc imperfecta, quod etiam per vestram potest intelligi, tamen erat magni exempli in mundo, cuius Roma caput. Propter quod addit:
annuntiatur in universo mundo,
unde multi possint proficere et propter hoc quoque
primum.
39
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.8-6]
Testis enim
etc. Dixit se pro illis gratias agere, nunc dicit se pro eisdem orare; in quo etiam affectum suum erga illos demonstrat, quasi: Pro his que iam habetis dixi me gratias agere, quod utique non est dubitandum, quia cetera que desunt oro vobis, et hoc est:
in orationibus meis
pro me et pro aliis semper habitis facio memoriam vestri sine intermissione. Vel facio memoriam, id est Deum memorem sine intermissione vestri. Deus dicitur memor cum dat, oblitus cum cessat. Quod autem pro eis orat iuramento confirmat dicens:
Testis mihi est Deus.
marg.|
[GME60.1.8-7]
[Augustinus]
40 Iuramentum faciendum est, sed non nisi in necessariis cum scilicet pigri sunt homines ad credendum, quod eis est utile. Nec est iuratio bona nec tamen mala cum necessaria, licet a malo infirmitatis eorum quibus aliquid dicitur.
40
Augustinus
marg. Fi1633 Zw58,
+ Nota 2
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.8-8]
[Augustinus]
41 Ridiculum vero est putare quod non sit iuramentum nisi dicatur per Deum, quamvis Apostolus sic quoque iuret dicens: per vestram gloriam.
41
marg. Fi1633 Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,9
marg.|
[GME60.1.9-1] Est enim iurare:
testis est Deus;
addit:
cui servio,
quasi: cui mentiri non est tutum.
Servio
dico in spiritu meo, id est voluntate mentis qua servio legi Dei, non carne qua servio legi peccati. Servio vere non in lege, sed in predicando evangelio filii eius, id est quod tradidit filius.
Numérotation du verset
Rm. 1,10
marg.|
[GME60.1.10-1]
Obsecrans
etc. Oratio est pius animi affectus ad Deum, qui quandoque pigritante animo excitatur per vocem. Obsecratio vero est per sacra adiuratio ut per nativitatem, per mortem fit autem oratio pro bonis habendis, obsecratio vero pro necessitate districta ut hic, quasi: oro utique obsecrans et temptans, si quomodo prospero scilicet vel adverso tandem permulta desideria aliquando hieme vel estate
habeam iter prosperum.
Qualiter prosperum?
Veniendi ad vos in voluntate Dei.
marg.|
[GME60.1.10-2] [
Origenes
]
42 Non enim prosperum reputat, nisi sic ut perveniat, et nisi in voluntate Dei.
42
marg. Fi1633 , om. Zw58
marg.|
[GME60.1.10-3]
[Ambrosius]
43 Hoc dicit contra malos, qui in malo prosperis utuntur successibus, qualiter Balaam prosperum iter habuit ad Balac, ut malediceret populo Dei. Que prosperitas non fuit ex voluntate Dei quantum ad finem maledicendi nec utilis. Que autem ex voluntate Dei utilis est.
43
marg. Zw58, Fi1633 (post sententiam)
marg.|
[GME60.1.10-4] Unde sequitur:
ut aliquid impartiar
et44 id est
consolari
. Quasi: obsecro iter veniendi. Quare veniendi?
44
et]
cancel. Fi1366²
Numérotation du verset
Rm. 1,11
marg.|
[GME60.1.11-1]
Desidero enim videre vos ut aliquid impartiar vobis,
id est participes vos faciam
gratie
, id est gratuiti beneficii Dei.
Gratie
dico non carnalis, que vobis sub nomine Christi tradita est ab his qui ex Iudeis venerunt sed
spiritualis
, [Zw58 f. 4v] que sine lege docet in fide esse perfectos. Cum autem eos a carnali sensu scripturis spiritalibus abstrahat, tamen dicit suam presentiam necessariam, ut gratie spiritualis eos participes faciat.
marg.|
[GME60.1.11-2]
[Ambrosius]
45 Ideo utique, ut contra hereticos, qui aliter dicta ad aliud rapiunt sensu quo scribit doctrinam evangelicam eis tradat, et quod verbis non potest virtute suadeat.
45
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.11-3] Unde supponit:
ad confirmandos vos,
qui iam aliquid habetis, ut non circumferamini omni vento doctrine. Quod mihi quoque utile est.
Numérotation du verset
Rm. 1,12
marg.|
[GME60.1.12-1] Nam id scilicet, vos confirmari, est me
consolari in vobis.
Dixerat se de fide illorum gaudere adeo ut gratias ageret; nunc dicit se consolandum quasi de non credentibus doluerit. Recte utique, nam fides eorum recta erat partim de uno Deo et de Christo, unde gratias agebat, partim non recta de lege, unde dolebat consolandus confirmatione; addit: simul, quoniam et ipsi in aliquo se non recte sensisse intelligentes doluerunt consensu Apostolice fidei consolandi.
marg.|
[GME60.1.12-2] Unde supponit:
Per eam que invicem est fidem vestram atque meam,
id est si per omnia unius et eiusdem fidei simus in Christo. Dicens enim
vestram atque meam
et
invicem
communem significat. Vel
invicem
, id est que per dilectionem operatur.
Numérotation du verset
Rm. 1,13
III
III
marg.|
[GME60.1.13-1]
Nolo autem
etc. Quasi quis diceret: venire desideras, cur ergo non venis? ait: Quia
prohibitus sum,
cum sepe proposuerim. Hoc autem nolo vos ignorare fratres, quia etc. Fratres eos vocat non solum quia renati, sed etiam quia erant inter eos licet pauci qui recte sentiebant.
marg.|
[GME60.1.13-2]
[Ambrosius]
46 Unde supra: vocatis sanctis. Nolo inquam vos ignorare quod venire ad vos, non semel sed sepe proposui, et prohibitus sum usque adhuc Deo id agente et dirigente me ad alia loca, cum nondum essetis digni addiscere spiritualia. Quasi: preparate vos dignos ad ea addiscenda ut aliquem fructum habeam in vobis, id est et ut vos fructificetis, et ut ego aliquod premium acquiram pro vobis sicut et in ceteris gentibus. Harum exemplo eos provocat.
46
marg. Zw58
marg.|
[
GME60.13-3]
[Ambrosius]
47 Fit enim quis ad rem traditam promptior, si ei multos videat assentari.i
i
¶Fons :
Ambrosiaster,
Commentarius in Pauli epistolas (Rm. 1, 13), CSEL 81, 1, p. 32.9-33.9 (consensus recensionum α β γ): «
Promptior enim fit quis ad rem
sibi traditam,
si
illi
multos videat
adsentire
». [ MM2022]
47
marg.Fi1633 Zw58 (post sententiam hanc)
Numérotation du verset
Rm. 1,14
marg.|
[GME60.1.14]
Grecis
etc. Superius suam voluntatem, hic ostendit negotii sui necessitatem, quasi: recte dixi et in ceteris gentibus. Nam Grecis ac Barbaris debitor sum evangelizare, et his sapientibus et insipientibus et sicut illis ita et vobis, qui rome estis, id est latinis. Tacet de Hebreis, quia magister est gentium. Barbaros dicit quasi ex leges quoscumque qui nec Hebrei, nec Greci, nec Latini sunt. Sapientes vocat philosophicis rationibus eruditos, insipientes contrarios. Quibus omnibus fides ad salutem est necessaria, cuius predicande dicit se debitorem quoniam ad hoc missus, et per hoc omnes significat debitores. Nam confiteri Deum ex quo omnia et per quem omnia et debitus honor est et salus confitentis.
Numérotation du verset
Rm. 1,15
marg.|
[GME60.1.15]
Quod in me promptum est
quasi : Dixit se velle et debere evangelizare. Nunc paratum se dixit :
Ita quod in me promptum est.
48 Alterius igitur culpa remansit.
48
dixit se velle et debere evangelizare Nunc paratum se dixit :
Ita quod in me promptum est]
om. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,16
marg.|
[GME60.1.16] Et vere promptum:
Non enim erubesco evangelium
sicut qui crucem ignominiam putant vel falsa predicant.
Virtus enim Dei est
quamvis infirmitas putetur [Zw58 f. 4v] quod annuntiatur in eo ut mors et huiusmodi, virtus dico valens
in salutem
, quia per eam peccata dimittuntur
omni credenti.
marg.|
[GME60.1.16]
[Ambrosius]
49
Virtus
quoniam incredulis firmatur sequentibus signis. Hic tangit quosdam qui non recta tradiderant, quorum doctrina nullo signorum testimonio firmabatur. Quod vero dixit omni determinat: Iudeo primum et Greco, id est gentili. Iudeum preponit causa patrum, qui tamen evangelio similiter indiget. Vel primum credenti.
49
marg. Fi1633 Zw58 (post hanc sententiam)
Numérotation du verset
Rm. 1,17
marg.|
[GME60.1.17-1]
Iustitia enim
etc. Quasi: Vere evangelium virtus est in salutem quia est in iustitiam. Que etiam iustitia Dei esse
ex fide revelatur
in eodem evangelio, vel
revelatur ex fide
data homini. Iustitiam dicit hic, qua Deus sine operibus legis per fidem iustificat impium, que quia ex Deo iustitia est recte dicitur Dei. Ex ea vero et Deus dicitur iustus et homo. Sed Deus dicitur iustus, quia quod promisit dedit, quod est iustus iustificans, homo vero dicitur iustus, quia accepit, quod est iustus iustificatus.
marg.|
[GME60.1.17-2]
[Ambrosius]
50 Dicitur etiam ex fide tam Dei quam hominis, quia et fides Dei est in eo quod de se esse repromisit, et fides hominis qui credit promittenti. Unde ait:
ex fide in fidem,
et hoc quoque in evangelio
ex fide revelatur.
Nam credentibus Deus in hoc esse iustus et homo iustificatus apparet, ut recte dictum sit, quod
ex fide
Dei promittentis tendens
in fidem
hominis credentis Dei iustitia revelatur. Non credentibus vero non apparet sicut Iudeis, contra quos etiam hoc dictum videtur, quia negant hunc esse Christum quem Deus promisit. Vel cum dicit:
ex fide in fidem,
ut de ea qua Deus fidelis est taceamus, quasi plurimas secundum modorum et personarum et temporum diversitatem fidei partes in hominibus vult intelligi et ab aliis ad alias debere proficere iustificandum ex fide.
50
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.17-3]
[Augustinus]
51
Est enim fides qua creduntur que non videntur.
j In hac secundum tempus iustificandus ex fide proficit ex fide Veteris Testamenti, ubi unus Deus, in fidem novi, ubi distinguitur trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. In novo etiam proficit ex fide primi adventus in fidem secundi, ex fide prime resurrectionis in fidem secunde, ex fide promissionis in fidem redditionis. Secundum personarum vero diversitatem profectus est ex fide seminantium prophetarum in fidem metentium Apostolorum, ex fide predicatorum in fidem populorum.
j
¶Fons :
Cf.
Augustinus Hipponensis,
In Iohannis evangelium tractatus, tract. 79, § 1.16, CCSL 36 : «Quapropter si
fides est
rerum quae
creduntur
, eadem que fides earum est
quae non uidentur,
quid sibi uult quod dominus ait: et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? ». Cf.
Augustinus Hipponensis,
Quaestiones evangeliorum , lib. 2, qu. 39, CCSL 44B, lin. 2 : « quod dixerunt discipuli: domine, auge nobis fidem, potest quidem intellegi hanc fidem sibi eos augeri postulasse,
qua creduntur ea quae non uidentur;
sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis sed rebus ipsis praesentibus creditur, quod futurum est, cum iam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa dei sapientia per quam facta sunt omnia ». Cf. 2Cor. 4, 13-18. [MM2022]
51
marg. Fi1633 Zw58
marg.|
[GME60.1.17-4]
[Augustinus]
52 Est etiam fides quando non verbis sed rebus presentibus creditur, quod erit cum Deus videndum se sicut est dederit.
52
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.17-5] [
Haimo
]
53 Secundum hanc modorum diversitatem profectus est iusto ex fide verborum et spei, quibus quod non videmus credimus et speramus, in fidem rerum et speciei, qua quod credimus et speramus obtinebimus.
53
Haimo]
scrips.,
Heimo
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.17-6]
Sicut
etc. Dixit quod ex fide iustitia et ita salus. Quod prophete auctoritate demonstrat dicens: Sicut scriptum est in abacuc: Iustus autem ex fide vivit. Quod est, ex fide est iustus et ita vivit vita eterna. In abacuc est ita: Iustus autem in fide sua vivet. Sed et hoc et alia plura que ponit testimonia ab hebraice veritatis translatione qua nunc utimur discordare videntur. Quod ideo est quoniam aliquando sumit a septuaginta interpretibus ea, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophete sensum tantummodo sumit utens suis verbis et sua dispositione.
Numérotation du verset
Rm. 1,18
IV
IV
marg.|
[GME60.1.18-1]
[Augustinus]
54
Revelatur enim.
Commendata fidei pietate qua iustificati Deo [Zw58 f. 5v] grati esse debemus conversus ad gentiles cum detestatione subinfert contrarium, quod scilicet ingrati fuerunt. Dicuntur autem ingrati qui quod sibi ex Deo est sibi attribuunt precipueque iustitiam, cuius operibus velut propriis et tamquam sibimet ex sese paratis quasi sapientes inflantur. Quo vitio quidam magni viri gentilium leves et inflati ac per se ipsos velut per inane sublati in idolorum figmenta tamquam in lapides ceciderunt; de quibus ait:
Revelatur
etc. Quasi: vere ex fide iustitia et inde salus, quia ex impietate iniustitia et inde
ira,
id est ultio
Dei,
que etiam in evangelio revelatur.
54
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.18-2]
[Augustinus]
55 Labor et dolor quo Deus quos diligit corripit, nepuniantur in eternum, ira quidem videtur, sed ad mansuetudinem potius intelligitur pertinere. De hac ira non loquitur hic, sed est magna ira Dei vana felicitas, qua peccator prosperatur in vita sua, ut graviora recipiat in gehenna. De hac loquitur hic, que cum non cognoscatur ab omnibus, dicitur tamen eruditis aliquibus nunc revelata, et cum
de celo
venerit Dominus ad iudicium cognoscentibus omnibus exerenda. Que etiam revelatur de celo, quod accusat eos, quomodo eis indicavit creatorem sicut incontinentibus dicet:
55
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.18-3]
[Ambrosius]
56
Revelatur
autem futura, non dico: super omnes impios et iniustos, sed
super omnem impietatem et iniustitiam,
ut pro omni parte impietatis et iniustitie puniendi intelligantur, quia, sicut dicitur in Iob, pietas ipsa est sapientia, que grece quidem theosebia, latine vero dicitur Dei cultus. Recte impietas intelligitur desipientia, que dicitur idolatria, cum scilicet Deo debita servitus idolis exhibetur. Et quomodo iustitia predicta est esse ex fide ad Deum, intelligitur iniustitia ex infidelitate peccare in ipsum.
56
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.18-4] Vel simpliciter: iniustitia est peccare in proximum. Hec autem impietas et iniustitia dicuntur
hominum,
quia sunt ex culpa
eorum
maxime
qui veritatem Dei,
id est qui quod vere de Deo possunt cognoscere
in iniustitia detinent.
Quasi, ne procedat cum sponte si offerat.
Numérotation du verset
Rm. 1,19
marg.|
[GME60.1.19-1] Unde etiam ira Dei,
quia quod notum est Dei,
id est quod de Deo noscibile est, quod ideo determinat, quia multa sunt que de Deo per naturam sciri non possunt.
marg.|
[GME60.1.19-2]
[Augustinus]
57 Manifestum est non dico illis, sed in illis, quia nobiles philosophi per naturalem rationem quesierunt et omnium rerum specie tamquam voce sibi respondente ex arte artificem cognoverunt. Nec defuit divinum auxilium, sine quo ratio nihil cognosceret.
Deus enim manifestavit
vel revelavit
illis
in operum suorum specie se demonstrans.
57
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,20
marg.|
[GME60.1.20-1] Quod quasi quis quereret, unde illi cognoscere potuerunt quibus Deus legem non dederat, ita supponit: Per ea enim que facta sunt, facta dico
a creatura mundi,
id est ab ipso initio mundane creationis
conspiciuntur invisibilia ipsius
etc. Vel conspiciuntur a creatura mundi, id est non solum ab angelis, sed etiam ab homine qui et ab ipsa mundi constitutione conspexit, sed diligenter ad tendendum quod dicens conspiciuntur nominat tamen
invisibilia
que conspiciuntur que et vere sunt
invisibilia
, [Zw58 f. 5v] quia Deus nec corpus est nec corporis habet similitudinem.
marg.|
[GME60.1.
20S2
] Unde
invisibilia ipsius
nec corporea nec imaginaria visione, sed tamen intellecta conspiciuntur, id est ea vi mentis que dicitur intellectus, qua species intelligibiles sine corpore vel corporis imagine conspici solent, nisi quod in hac vita ad comprehendendam divinam substantiam etiam intelligibilis illa vis mentis non sufficit. Pluraliter dicit
invisibilia
, quia quamvis Deus ex diversitate non constet, nobis tamen eum per ea que facta sunt cognoscendi modus est multiplex, sicut quod immensus ex quantitate, eternus ex perpetuitate elementorum intellectu conspicitur. Ex quorum gubernatione sempiterna quoque virtus conspicitur et ex eo quod omnia replet conspicitur eius divinitas, id est bonitas.
marg.|
[GME60.1.20-3] [
Origenes
]
58 Nota per invisibilia patrem, per virtute filium, per divinitatem spiritum sanctum intelligi. Sic igitur per ea que facta sunt summe illius trinitatis, que Deus est, indicia gentiles philosophi habuerunt,
ita ut sint inexcusabiles
.
58
Augustinus] + D.M.
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,21
marg.|
[GME60.1.21-1]
[Ambrosius]
59 De hoc
quia
scilicet
cum
per naturalem rationem
cognovissent Deum,
usque adeo ut faterentur unum esse principium ex quo omnia et eadem omnia esse facta per verbum
59
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.21-2]
[Augustinus]
60 , non tamen sicut Deum glorificaverunt bene vivendo et colendo, aut non egerunt gratias, ut hanc cognitionem a Deo se accepisse cognoscerent aut dicerent, sed quod erat ex Deo sibi tribuentes, et se cum nihil sint aliquid esse putantes evanuerunt in cogitationibus, quantum ad hoc suis, quia vitiose erant a se, non a Deo, et erat ex vitio quod talia cogitabant, et ideo cor idem, ratio eorum, que scilicet credebatur esse ab eis non dicentibus cum prophetak: « in lumine tuo videbimus lumen », paulatim obscuratum est, ut sit insipiens.
k Ps. 35, 10.
60
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,22
marg.|
[GME60.1.22] Hac enim superbia de se presumentes et
dicentes
ore vel corde
se
non Deum
esse, sapientes stulti facti sunt.
Numérotation du verset
Rm. 1,23
marg.|
[GME60.1.23-1] Que obscuratio est vindicta, et non tantum sensu, sed etiam opere stulti
mutaverunt gloriam,
id est culturam
incorruptibilis Dei,
id est Deo incorruptibili debitam,
in similitudinem imaginis,
id est in imaginem similitudinis, quod est in imaginem que est similitudo
corruptibilis hominis
etc. Attendendum quod cum dixerit:
mutaverunt gloriam Dei,
tamen adiecit:
incorruptibilis.
Unde hec mutatio in corde impiorum intelligitur facta. Sed hoc multis modis.
marg.|
[GME60.1.23-2]
[Augustinus]
61 Nam Hermes Trismegistus ait quod sicut summus Deus aliquos ad similitudinem sui deos fecit eternos, sic homo deos suos ex sui vultus similitudine figuravit. Quod ne de corporalibus simulacris intelligeretur, simulacra ipsa deorum corpora vocavit. Species ergo demonum quos arte imaginibus indidit, per quos idola benefaciendi aut male vires habere possent, deos appellavit. Quibus homines quamvis a se sua opinione diis factis, nescio qua obscuratione cordis sese subdentes divinos honores, id est cultus et obsequia detulerunt. [Zw58 f. 6v] Alii vero nec simulacra nec demonia, sed elementa que significantur simulacris deos appellaverunt ut terram, mare, ignem, solem, lunam, luciferum. Alii non corpora ista, sed que illis regendis president numina. Hinc Romani ex antiqua consuetudine adoraverunt simulacra, non tantum spirituum vel elementorum vel eis presidentium numinum, sed etiam hominum, ut Romuli, Iovis et aliorum, maxime ab adventu Enee in Italiam. Ex quo vero Alexandria ab Augusto victa est et Rome subiugata, iuxta consuetudinem Egyptiorum adoraverunt simulacra volucrum et quadrupedum et serpentium. Unde omnibus vanum cultum improperans et divinam vindictam ostendens ait:
Mutaverunt gloriam incoruptibilis Dei
non solum
in similitudinem corruptibilis hominis,
sicut Assyrii qui coluerunt simulacrum belis, sed quod peius est etiam in similitudinem volucrum ut Egyptii qui accipitrem et quadrupedum, ut idem Egyptii, qui apim vaccam scilicet albam et serpentium, ut Babylonii draconem et Egyptii crocodilum et eorum simulacra coluerunt, que omnia scilicet tam fabrefacta simulacra quam res eorum damnat dicens: Qui commutaverunt in mendatium veritatem Dei, appellando simulacra hoc nomine, quod est Deus, quod de Deo verum est, non de illis.
61
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.23-3]
[Ambrosius]
62 Vel nominibus earum rerum quas vere deus fabricavit, id est solis et lune et huiusmodi, et res ipsas, id est species vel elementa vel numina pro diis habentes coluerunt
62
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.23-4]
[Augustinus]
63 orando, et venerando servierunt creature ac si hoc esset potius, id est melius quam servire creatori, qui tamen est benedictus, id est super omnia exaltatus in secula, id est sine fine, Amen, quod est veritas, non quod illi dicunt.
63
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.23-5] [
Origenes
]
64 Preter seriem vero lectionis in eo quod dicit: Qui commutaverunt gloriam Dei in similitudinem hominis, antropomorphitas damnat, qui scilicet ex eo quod dicitur homo factus ad imaginem Dei dicunt hominem forma corporis Deo similem, vel ex eo quod dicitur Christus ad dexteram patris.
64
Augustinus] + D.M.
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.23-6]
[Augustinus]
65 Vel pater sedere divine substantie cogitant circumscriptionem et situm quasi in humana forma dextrum aut sinistrum habeat pater aut flexis poblitibus sedeat. In eo vero quod ait: Creature servierunt damnat eos qui intemperanter et turpiter utuntur creaturis.
65
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,24
V
V
marg.|
[GME60.1.24]
[Augustinus]
66
Propter quod
etc. Hic dicendum est, quod inter superbiam que est initium omnis peccati et ultimam penam inferni sunt quedam que tantum dicuntur pene sicut presentes dolores, qui eque sunt iustorum et iniustorum et sepe graviores iustorum, de quibus modo non loquitur. Sunt alia que et peccata sunt et pene, de quibus modo loquitur. Que, cum sint peccata, tamen ea penas esse significans ait:
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum
spiritualiter in immunditiam, ut scilicet corpora sua naturaliter repugnantia actu ipso contumeliis afficiant, id est quadam vi applicent et aptiora vitio faciant, pro quo melius dicendum videretur affligant. Quod scilicet est in semetipsi, id est a se, non aliunde.
66
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,25
marg.|
[GME60.1.25] Propter interpositionem vero qua dicitur
qui commutaverunt
etc., repetens: [Zw58 f. 6v]
Numérotation du verset
Rm. 1,26
marg.|
[GME60.1.26] Propter quod
Deus illos tradidit,
desideria supra dicta et contumelias volens ostendere, ait:
in passiones ignominie.
Ardorem desiderii, quem quilibet immundus delectationem diceret, vocat passionem eo quod nature quedam passio est, cum crimina criminibus vindicantur; in hoc precipue quod est contra naturam, quod etiam dicitur ignominia, quia nec nominandum est. Quod apertius ponit dicens: Nam femine eorum mutaverunt naturalem, id est legitimum usum viri in eum usum qui est contra naturam, ut inter se agerent.
Numérotation du verset
Rm. 1,27
marg.|
[GME60.1.27]
Similiter et masculi relicto naturali usu femine exarserunt in desideriis suis,
ardore voluptatis ex causa malitie sue operantes actu turpitudinem,
masculi in masculos
invicem, id est inter se, et hoc fecerunt recipientes
mercedem
sui erroris
quam oportuit,
id est vindictam pro errore suo dignam et peccato congruam.
In semetipsis,
id est in natura sua Deum vindicantes, sicut contra naturam creaturam pro creatore coluerant. Non enim probaverunt Deum habere in notitia sua, id est noluerunt Deum cognoscere esse Deum, quod tamen ratio suadebat, propter quod eos ratione privavit.
Numérotation du verset
Rm. 1,28
marg.|
[GME60.1.28-1] Quam penam peccato convenientem esse demonstrans ait:
Et sicut non probaverunt
etc., tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut scilicet que a probitate remota sunt intelligant et ut etiam opere faciant que non conveniunt rationi.
marg.|
[GME60.1.28-2]
[Augustinus]
67 Diligenter attendendum est quod Apostolus ait et tociens repetit: tradidit illos Deus in desideria sua et in passiones ignominie et reprobum sensum sicut et alibi. Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendatio et huius modi alia, ipse et alii, in aliis locis veritatis quibus legitur homines seduci a Deo et obtundi vel obdurari corda eorum. Certum est enim quod non est iniquitas apud Deum nec hominum malitiam ipse facit, quamvis eorum mala precesserint merita, ut sint eorum supplicia non solum tormenta, sed etiam vitiorum incrementa. Que etiam magna ira Dei in hac vita magis a sapiente timetur, qua scilicet homo patitur, non quod acriter dolet, sed quod turpiter libet.
67
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.28-3]
[Augustinus]
68 Ut ergo Deus qui non facit malitiam iuste tradere malos in concupiscentias cordis intelligatur, dividendum est vitium a re vitiosa et malitia a re que mala est. Et dicendum quod vitium sive malitia nature sue virtutis privatio est et ideo nec natura nec virtus, et ita non est a Deo facta sine quo factum est nihil. Res autem natura sive virtute privata, ut homo qui virtute privatus malus est vel aliquis actus eius similiter malus, a Deo est non quidem malus, sed vel hoc quod est homo, vel hoc quod est actus,et similiter omnia que non sunt nihil.
68
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.28-4]
[Augustinus]
69 Unde cum pilatus dixisset Domino: potestatem habeo crucifigere te, cum crucifigere [Zw58 f. 7v] sit actus malus, ait tamen: Non haberes in me potestatem, nisi esset tibi datum desuper, ostendens actum crucifigendi, qui ex homine malus est, divine potestati qua Deus nihil nisi bonum potest subiciendum, ut quamvis sit malus ex homine, tamen ex Deo genere essentie sue sit actus. Sic igitur eos qui dixerunt se sapientes tradidit Deus in desideria cordis eorum et fecit non quidem ut non conveniant que faciunt, sed ut faciant que non conveniunt, et similiter in sensum reprobum, ut scilicet ex Deo sit sensus et ex ipsis reprobus. Est autem iudicium Dei, cum ipse malitie vitium malo desiderio et facto malo malum desiderium punit et hoc ultimum fit, cum mala voluntas potestatem accipit implere quod intendit.
69
marg. Zw58
marg.|
[GME60.1.28-5]
[Augustinus]
70 Unde manifestum est Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona per sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem iusto.
70
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 1,29
marg.|
[GME60.1.29]
Repletos
etc. Hic enumerat multa que non conveniunt, in que traditi sunt a Deo ut faciant ea. Quasi: Tradidit illos, non utique parum habentes, sed
repletos omni iniquitate
quam per partes dividit dicens:
Malitia
, qua quis molitur damnum alicui;
fornicatione
preter legitimum concubitum;
avaritia
, que est immoderatus amor habendi;
nequitia
, id est temeritate qua quis audet quod nequit vel est intemperans sui.
Plenos invidia,
id est dolore alieni boni;
homicidiis,
pluraliter actus et voluntatis; contentione que est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris;
dolo
, cum ad deceptionem proximi aliud est in corde et aliud in ore vel opere;
malignitate
, id est mala voluntate qua quis ultra non potest vel non refert gratiam de beneficiis. Susurrones, id est inter amicos discordiam seminantes.
Numérotation du verset
Rm. 1,30
marg.|
[GME60.1.30-1]
Detractores
, id est bona aliorum invertentes vel negantes. Ne vero leve quid putetur susurratio vel detractio, addit de eis:
Deo odibiles.
marg.|
[GME60.1.30-2] Sequitur :
Contumeliosos
, id est dictis vel factis turpia inferentes;
superbos
, in honoribus;
elatos,
id est nolentes pati parem vel priorem;
inventores malorum
novi generis verbo vel opere;
parentibus non obedientes,
adeo feris indomitiores;
Numérotation du verset
Rm. 1,31
marg.|
[GME60.1.31]
insipientes
, id est non discernentes inter bonum et malum;
incompositos
habitu vel incessu per que indicatur qualitas mentis;
sine affectione
gaudendi de bono alicuius;
sine federe
officiose societatis;
sine misericordia
compaciendi misero. Hec tria ultima uno nomine dicuntur stupor, qui quanto insensibilior tanto peior est sano qui dicit: Quis infirmatur et ego non infirmor? etc.
Numérotation du verset
Rm. 1,32
marg.|
[GME60.1.32]
Qui cum iustitiam Dei
etc. Ecce magna cecitas mentis: Hii namque cum
cognovissent
duce ratione iustitiam Dei, id est [Zw58 f. 7v] Deum esse iustum, tamen
non intellexerunt,
quoniam qui talia agunt digni sunt morte eterna. Superius cum diceretl: « Propter quod tradidit » etc., multas penas numeravit in quibus mali modo delectantur, sed ne quisquam his tantum se putet affligi, addidit:ultimam scilicet mortem eternam, qua punientur non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Consentire est errorem adulatione fovere vel tacere cum possis corrigere.
l Rm. 1, 24.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_1)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_1)
Notes :