Capitulum 5
Numérotation du verset
Rm. 5,1
Iustificati igitur
Codd. : vv. 12-21 ΩS
Rusch
ex fide
pacem habeamus ad Deum
per Dominum nostrum Iesum Christum,
Numérotation du verset
Rm. 5,2
per quem
et1 accessum habemus per fidem2
1 et]
om.
Weber
|
2 per fidem] fide
Weber
|
in gratiam istam
in qua stamus
et gloriamur in spe
glorie filiorum Dei.
Numérotation du verset
Rm. 5,3
Non solum autem,
sed et gloriamur
in tribulationibus,
scientes
quod tribulatio patientiam operatur.
Numérotation du verset
Rm. 5,4
Patientia autem probationem,
probatio autem3 spem.
3 autem] vero
Weber
Numérotation du verset
Rm. 5,5
Spes autem non confundit,
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum
qui datus est nobis.
Numérotation du verset
Rm. 5,6
Ut quid enim Christus
cum adhuc infirmi essemus secundum tempus,
pro impiis
mortuus est ?
Numérotation du verset
Rm. 5,7
Vix enim pro iusto quis moritur.
Nam
pro bono
forsitan quis4 audeat mori.
4 quis] + et
Weber
Numérotation du verset
Rm. 5,8
Commendat autem caritatem suam5 Deus
5 caritatem suam]
inv. Weber
in nobis6,
6 nobis] nos
Weber
quoniam
si7
7 si]
om.
Weber
cum adhuc
peccatores essemus secundum tempus8
8 secundum tempus]
om. Weber
Numérotation du verset
Rm. 5,9
Christus pro nobis
mortuus est, multo magis igitur9
9 magis igitur]
inv. Weber
iustificati nunc in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira
per ipsum.
Numérotation du verset
Rm. 5,10
Si enim cum inimici
essemus reconciliati sumus Deo
per mortem Filii eius,
multo magis reconciliati salvi erimus
in vita ipsius.
Numérotation du verset
Rm. 5,11
Non solum autem,
sed et gloriamur
in Deo
per Dominum nostrum Iesum Christum
per quem nunc
reconciliationem accepimus.
Numérotation du verset
Rm. 5,12
Propterea
sicut per unum
hominem
peccatum
in hunc mundum10*
10 peccatum – in h. m. ΩS
Clementina
] in hunc mundum peccatum
Weber
intravit, et per peccatum mors,
et11 ita in omnes homines mors pertransiit,
11 et
Rusch Weber
]
om.
ΩS
in quo omnes peccaverunt.
Numérotation du verset
Rm. 5,13
Usque
ad legem enim
peccatum erat
in mundo.
Peccatum autem non imputabatur12
12 imputabatur
Weber (F)
ΩS
Rusch Clementina
] imputatur
Weber
cum lex non esset13,
13 esset
Weber (F)
ΩS
Rusch Clementina
] est
Weber
Numérotation du verset
Rm. 5,14
sed regnavit mors
ab Adam usque ad Moysen,
etiam in eos qui non peccaverunt
in similitudinem14 prevaricationis Ade
14 similitudinem
Rusch Weber
] similitudine
Weber (R),
sml’itudiē ΩS
qui est forma
futuri.
Numérotation du verset
Rm. 5,15
Sed non sicut delictum ita et donum.
Si enim unius
delicto
multi
mortui sunt,
multo magis gratia Dei
et donum
in
gratia15
15 gratia ΩS
Rusch
] gratiam
Weber
unius hominis Iesu Christi in plures16*
16 plures ΩS
Weber
] + homines
Rusch
abundavit.
Numérotation du verset
Rm. 5,16
Et non sicut per unum
peccatum17*,
17 peccatum Φ
Clementina,
p(e)ccm
Glossa media (Zw58 Tr2266)
ΩS] peccantem
Weber
, delictum
Weber (F S) Rusch
ita et donum.
Nam iudicium quidem18*
18 quidem
Weber (F)
ΩS
Clementina
]
om. Rusch Weber
ex uno
in condemnationem,
gratia
autem ex multis delictis
in iustificationem19.
19 iustificationem
Rusch Weber
] + delictis ΩS
Numérotation du verset
Rm. 5,17
Si enim
in unius delicto
mors
regnavit
per unum
multo magis
abundantiam
gratie
et donationis
et iustitie
accipientes
in vita
regnabunt per unum Iesum Christum.
Numérotation du verset
Rm. 5,18
Igitur
sicut
per unius delictum in omnes homines
in condemnationem,
sic et per unius iustitiam
in omnes homines
in iustificationem
vite.
Numérotation du verset
Rm. 5,19
Sicut enim per inobedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi,
ita
et per unius hominis20
20 hominis ΩS
Rusch
]
om. Weber
obedientiam21 iusti constituentur multi.
21 obedientiam] obeditionem
Weber
Numérotation du verset
Rm. 5,20
Lex autem
subintravit
ut abundaret delictum.
Ubi autem abundavit delictum
superabundavit et22 gratia.
22 et]
om.
Weber
Numérotation du verset
Rm. 5,21
Ut sicut
regnavit
peccatum
in mortem23
23 mortem] morte
Weber
ita et gratia
regnet
per iustitiam
in vitam eternam,
per Iesum Christum Dominum nostrum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Rm. 5,1
XV
XV
marg.|
[GME60.5.1-1]
Iustificati igitur
1 etc. Huc usque ostendit quod in omnibus ex gratia sine lege iustitia, nunc ingreditur ostendere quod similiter ex gratia sine lege salus. Quod sperandum dicet et ex eo quod iam dato spiritu sumus iustificati et ex eo quod propter hoc Christus et mortuus est et resurrexit. Sed, quoniam in precedentibus gloriam legis et omnem meritorum iactantiam abstulit, eos qui invicem altercantes se sibi preferebant et merita iactabant, prius monet ad pacem. Quasi: Quoniam propter nos quoque scriptum est, quod Abrahe reputata est fides ad iustitiam, manifestum est igitur quod nos quoque sumus iustificati ex fide, id est gratis per gratiam ipsius, quod fide per eamdem gratiam nobis data sentimus.
1
Incipit Rm. 5
(Iustificati igitur)
P12028
marg.|
[GME60.5.1-2]
[Augustinus]
2
3 Sic enim intelligendum est quod ait: ex fide, ne forte fides quoque ipsa superba sit et dicat sibi homo fidelis: Si ex fide, quomodo gratis? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur quam donatur? Si quis autem hoc dicit errans in eo quod Apostolus ait: iustificati ex fide, audiat ab ipso iam dictum: Iustificati gratis per gratiam ipsius, et: quid enim habes quod non accepisti.
2
marg. Zw58
3
+ [v•]
marg. Zw58 respectu initii capituli Textus
marg.|
[GME60.5.1-3]
[Augustinus]
4 Non enim gratiam Dei aliquid meriti precedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur, et perfici, comitante non duce, pedissequa non previa voluntate. Hac ergo gratia iustificati pacem habeamus ad Deum, a quo gloriantes in lege et iactantes operum merita dissentimus, habeamus inquam per dominum nostrum Iesum Christum, id est per auxilium gratie eius.
4
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,2
marg.|
[GME60.5.2]
Per quem
etc. Enumerat que per Christum habemus beneficia dicens: per quem, id est cuius opere habemus accessum non modo ad Deum, sed et in gratiam istam iustificationis per fidem, id est credentes. Certum est enim quod quibus fides non datur, [Zw58 f. 18v] non iustificantur hac gratia, in qua stamus, qui in Adam cecidimus et speramus gloriam filiorum Dei, quod scilicet filii Dei glorificabuntur, et in hac spe glorie filiorum Dei, id est in eo quod speramus gloriam filiorum Dei gloriamur.
Numérotation du verset
Rm. 5,3
marg.|
[GME60.5.3]
Non solum
autem in hac spe, sed et
in tribulationibus
per eiusdem gratiam gloriamur. Qua ratione? Scientes quod per eas itur ad gloriam. Tribulatio namque per exercitium quo docetur strennuus operatur patientiam, cum anima5 christiana ordinationi Dei non resistens diligit non voluntatem eius cuius malitie potestas datur in bonos, sed eius potius Dei scilicet a quo datur.
5
anima]
om. Zw58*, compl. marg.
Numérotation du verset
Rm. 5,4
marg.|
[GME60.5.4-1]
Patientia
vero operatur
probationem.
Cum enim quis intelligens quod non est potestas nec demonum nec persecutorum nisi a Deo sustinet patienter probatur, id est et bonus esse monstratur et efficitur melior, tamquam aurum quod per ignem et purum ostenditur et purius redditur. Hec vero probatio operatur spem.
marg.|
[GME60.5.4-2]
[Augustinus]
6 Cuius enim bonitas patientie virtute perficitur et monstratur, de futura gloria certus est. Spes autem. Hec non in homine qui mendax est, sed in Deo qui non potest fallere posita, etsi prudentibus mundi [Ambrosius]
7 eo quod humana non potest asseri ratione vana videtur, tamen 25 non confundit. Quare? Quia et Deus est qui pro nobis promisit et diffusa, id est lata caritate diligit quibus promisit, quos falli a Deo impossibile est.
6
marg. Zw58
7
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.4-3]
[Ambrosius]
8 Hec autem caritas et Dei et diffusa est in cordibus nostris, id est hanc eius esse caritatem intelligimus per spiritum sanctum qui datus est nobis. Spiritus enim nobis datus facit nos intelligere Dei erga nos caritatem, ex qua spes nostra firmatur et maxime virtutum testimonio confirmatur, cum accepto spiritu etiam imperiti et linguis locuntur et interpretantur et huiusmodi cetera operantur.
8
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,5
marg.|
[GME60.5.5-1] Vel
spes non confundit
ideo
quia caritas Dei
qua scilicet Deum diligimus
est diffusa,
id est ad diligendum Deum et proximum lata in cordibus nostris, sine qua quelibet alia dona habentes frustra speraremus. Hec autem non a nobis est, sed habemus eam per spiritum sanctum, qui datus est nobis, qui et Deus et Dei donum est, quem et mali non possunt accipere.
marg.|
[GME60.5.5-2]
[Augustinus]
9 Ipse est enim fons ille, de quo scriptum est: Fons aque tue sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. Alieni sunt quicumque non diligunt, et ideo iste fons vite ad illos non pertinet. Nam habere nomen Christi et baptismum et accipere sacramentum corporis et sanguinis Domini et cetera sacramenta habere et malus esse potes; habere autem caritatem et malus esse non potes. Hoc est ergo proprium donum, ipse fons singularis.
9
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,6
XVI
XVI
marg.|
[GME60.5.6]
10
Ut quid enim.
Quod spes non confundit per hoc probavit, quod Deus dilexit nos, et ut a nobis diligeretur, spiritum dedit. Nunc idem probat per hoc quod ipse Christus ne spes confundat [Zw58 f. 18v] mortuus est. Quasi: Vere spes implebitur. Si enim non est implenda ut quid Christus est mortuus? Quasi: Pro nihilo, mortuus dico, sed secundum tempus, id est ad tempus, per triduum scilicet. Hoc autem non cum essemus boni, quod tamen magnum esset, sed cum essemus infirmi medico indigentes et adeo infirmi, quod impii pro quibus tamen impiis, id est impiorum dilectione vel vice mortuus est. Quod est maximum.
10 Hic incipit cap. 16
Cas235
Numérotation du verset
Rm. 5,7
marg.|
[GME60.5.7] Vere
Vix enim moritur quis pro iusto,
ut non dicam pro bono. Nam forsitan audeat quis mori pro bono? Omnis quidem iustus bonus, sed non omnis bonus iustus. Tamen hoc loco dividens iustum exercitio bonum simplicitate innocentie accipit, et licet iustus sit melior, tamen miserabilior est causa innocentie, ut ad moriendum quis forte magis pro bono quam pro iusto cogatur, dicens tamen de bono forsitan et quis et audeat sicut de iusto vix et quis, utrumque posse et difficile esse significat.
Numérotation du verset
Rm. 5,8
marg.|
[GME60.5.8]
Commendat autem,
etc. Quasi: Pro impiis
Christus mortuus est.
In hoc autem, scilicet quod Christus pro nobis iustificandis secundum tempus mortuus est, cum adhuc essemus peccatores, Deus suam caritatem diffusam in nobis indignis valde commendat, quoniam scilicet si hoc est ut utique est quod cum peccatores essemus
Numérotation du verset
Rm. 5,9
marg.|
[GME60.5.9-1]
Christus mortuus est, multo magis nunc iustificati
remissione peccatorum facta
in sanguine ipsius salvi erimus per ipsum ab ira
damnationis, cuius sola causa peccatum.
marg.|
[GME60.5.9-2] Attende quod cum dixerit:
Christus mortuus est
et pro impiis, iterum eadem repetit et ait: Christus mortuus est et cum adhuc peccatores essemus volens insinuare quantum et quales nos dilexerit Deus. Quantum: ne desperaremus, quales: ne superbiremus.
marg.|
[GME60.5.9-3]
[Augustinus]
11 Multum dilexit qui ante mundi constitutionem, id est antequam omnino essemus, et postquam fuimus, dum eramus iniqui, dilexit. Sicut enim legitur: odisti domine omnes qui operantur iniquitatem, ita etiam legitur: nihil odisti horum domine que fecisti, et ideo miro et divino modo quos oderat diligebat. Noverat enim in uno quoque nostrum odisse quod feceramus et amare quod fecerat. In testimonium vero et pignus huius tante dilectionis proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus cum adhuc essemus impii dedit illum; quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Incredibilius enim est quod eternus mortuus sit quam ut in eternum vivat mortalis. Qui ergo iniustis dedit mortem suam, quod plus est, non est desperandum quod iustis det vitam suam, quod minus est.
11
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,10
marg.|
[GME60.5.10-1]
Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius.
Idem est quod dixerat: Quos enim dixerat peccatores, hos modo dicit inimicos, et quos iustificatos in sanguine Christi, hos reconciliatos per mortem filii eius, et quos salvos ab ira per ipsum, hos salvos in vita ipsius. A
marg.|
[GME60.5.10-2]
[Augustinus]
12 Movere nos potest quod dicens ‘reconciliati sumus Deo per mortem filii eius’ significare videtur [Zw58 f. 19v] Deum ante mortem filii sui nobis iratum fuisse et, per illam mortem placatum, cum tamen ex eo quod idem Apostolus alio loco dicita: « Proprio filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum », et item ex eob: « Sicut elegit nos ante mundi constitutionem », recte possit intelligi non solum ante mortem filii, sed etiam ante mundi constitutionem fuisse placatus. Non enim nisi placatus pro nobis filium traderet vel nos ante mundi constitutionem eligeret. Ad quod dicendum quod non animi motus in Deo qui iudicat cum tranquillitate, sed iusta eius vindicta dicitur ira. Unde et reconciliatio dicitur cum talis ira finitur, non scilicet quod tunc primum, cum dicitur reconciliari, nos amare, hoc est: placatus esse incipiat, sed quod dimissis peccatis non iudicat. Non enim nos quoniam reconciliavit amavit, sed quoniam amabat reconciliavit. Et quoniam sic eramus inimici, quemadmodum peccata sunt inimica iustitie, iustificavit nos eorumdem remissione, sed hoc magis movere potest quod, cum nos iustificare et reconciliare alio modo quam per mortem et sanguinem filii sui nos Deus potuerit, cur magis hoc modo quam alio fecerit ?
a Rm. 8, 32.
b Eph. 1, 4.
12
marg.Fi1633 Zw58
marg.|
[GME60.5.10-3]
[Augustinus]
13 Ad quod dicimus quod fuit alius modus Deo qui omnia potest possibilis, sed nullus miserie nostre sanande convenientior14. Quid enim tantum nos erigit et ab immortalitatis liberat desperatione quam quod tanti nos15 fecit16 ut Dei17 filius homo factus sine ullo malo merito suo mala nostra18 perferret et credentibus dona sua sine ullis bonis operibus nostris19 indebita largitate20 conferret ?" 21
c
c
¶Fons:
Augustinus Hipponensis,
De trinitate, CCSL 50A, lib.13, c. 10, lin.1 : « eos itaque qui dicunt: 'ita ne defuit deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius ut unigenitum filium deum sibi coaeternum hominem fieri uellet induendo humanam animam et carnem mortalem que factum mortem perpeti?,' parum est sic refellere ut istum modum quo nos per mediatorem dei et hominum hominem christum iesum deus liberare dignatur asseramus bonum et diuinae congruum dignitati; uerum etiam ut ostendamus non
alium modum possibilem deo defuisse cuius potestati cuncta aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae
conuenientiorem modum alium non fuisse nec esse oportuisse ». <ex quo> Cf.
Petrus Lombardus,
Sententiae, 3, 20, 2, ed. Brady, p. 125 et Glossa magna in loc. cit.
191.1384D-1385A
.
13
marg. Fi1633 Zw58
15 tanti nos] uos tanti
Tb52
16
+ Nota
marg. Zw58 lin. 2
17 Dei] eius
Tb52
18 nostra] uestra
Tb52
19 operibus nostris] meritis uestris
Tb52
20 largitate] largitione
Tb52
marg.|
[GME60.5.10-4] Preterea certum est quod iustitia Dei propter peccatum primi hominis, quod utriusque sexus commixtione originaliter transit in omnes, genus humanum in potestatem diaboli traditum est, non quod Deus hoc fecerit aut fieri iusserit, sed quod tantum permiserit, quo tamen iuste deserente peccantem ilico peccati auctor invasit. Non tamen Deus in ira sua misericordias suas continuit nec hominem a lege sue potestatis amisit, quando in diaboli potestatem esse permisit.
marg.|
[GME60.5.10-5]
[Augustinus]
22 Unde inter penalia mala malis multa bona prestitit et tandem a diabolo eruit. Sed quoniam sicut dictum est iustitia Dei traditus erat homo diabolo, diabolus autem amator potentie desertor erat iustitie, in quo magis eum homines imitantur, placuit Deo, ut non potentia sed iustitia diabolum vinceret et sic hominem liberaret, ut et eum in hoc homines imitantes iustitia diabolum vincere quererent, non potentia. Est autem iustitia Christi qua diabolum vitit hec: Diabolus desertor iustitie, amator potentie, Christum in quo nihil dignum morte invenit occidit. Unde iustum est, ut debitores quos tenebat liberi dimittantur credentes in eum quem sine ullo debito occidit. Sic ergo postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Unde illum Deum esse et hominem opus fuit. Nisi enim homo esset non posset occidi, nisi vero Deus esset non crederetur noluisse quod potuit, sed non potuisse quod voluit.23 Hec est ergo iustitia qua diabolum vitit, quem etiam post ascendens vitit potentia, qua tamen vitisset etiam si non potuisset occidi. Hanc itaque iustitiam attendens Apostolus recte ait: Iustificati in sanguine et reconciliati per mortem filii eius. Si autem
reconciliati
per mortem,
multo magis
sicut dictum est:
salvi erimus in vita ipsius.
22
marg. Zw58
23
voluit – Nota - Hec
marg. Zw58 lin. 2
Numérotation du verset
Rm. 5,11
marg.|
[GME60.5.11]
Non solum autem
salvi erimus, sed et gloriamur iam nec in nobis, sed in Deo, nec per nos, sed per dominum nostrum Iesum Christum, per quem nec iam in presenti reconciliationem qualiter [Zw58 f. 19v] dictum est accepimus, qui Adam peccante a Deo discessimus.
Numérotation du verset
Rm. 5,12
marg.|
[GME60.5.12-1]
Propterea
etc. Quoniam singulariter per quem et determinate per Christum reconciliatos nos dixit, prolixius super hoc disputat et ostendit reconciliationem posse esse per hunc unum, quando quidem et per unum scilicet per Adam damnatio, maxime cum contra unius delicti reatum originalem qui regnat in omnibus per concupiscentiam generatis ex illo sit, in regeneratis ab isto eiusdem gratia multiplex, non solum ab originali reatu, sed etiam a superadditis omnibus liberantis.
marg.|
[GME60.5.12-2]
[Augustinus]
24 (Quasi: Dixit singulariter per quem volens intelligi, quod iustificatio et vita per unum tantum sit. Quod utique convenienter potest intelligi propterea quod et per unum peccatum et mors. Sic enim per unum hominem qui etiam Deus est)25 iustificatio et vita data est electis de mundo, sicut per unum hominem peccatum intravit in hunc eodem peccato miserum mundum et per peccatum mors in ipsum Adam, et ita in omnes homines per eius vitiatam carnem genitos mors pertransiit. Dicunt Pelagiani prime transgressionis peccatum in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse, sed si Apostolus hoc vellet intelligi, non diceret per hominem, sed per diabolum de quo in libro sapientie dicitur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Quod quia non propagatione, sed imitatione factum est subiunxit Scriptura: Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius. Et quidem imitantur Adam quotquot per inobedientiam mandatum Dei transgrediuntur, sed aliud est quod est exemplum voluntate peccantibus, aliud quod est origo cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti ad iustitiam, sed preter hanc imitationem gratia eius illuminationem iustificationemque nostram intrinsecus operatur et suo inserit corpori etiam parvulos baptizatos, qui nondum valent aliquem imitari. Sic ergo Adam occulta tabe carnalis concupiscentie tabefecit in se omnes per eamdem concupiscentiam de se nascituros. Quod circumspecte et sine ambiguitate Apostolus ita supponit: in quo omnes peccaverunt. Quod sive intelligatur: in quo homine, sive: in quo peccato, idem sensus est; nam preter propria peccata, quibus hii tantum peccant quorum sunt peccata huius unius hominis, hoc unum peccatum est in quo homine vel in quo peccato omnes peccaverunt, quoniam omnes ille unus homo fuerunt. Quod recte dici potest, sicut et de credentibus propter occultam gratie spiritualis communicationem dicitur: quisquis adheret Deo, unus spiritus est. Hoc autem peccatum originale nec naturalis nec scripta lex auferre potuit, sicut nec cetera.
24
marg. Zw58
25
Quasi dixit... Deus est]
alia minori littera in ras. Zw58 (“end of 3 lines written in smaller letters, from Quasi: Dixit, probably written over erasure; traces of previous text visible”)
[KF2021]
Numérotation du verset
Rm. 5,13
marg.|
[GME60.5.13]
Erat
enim
in mundo
etiam
usque ad legem.
Quod dictum est non quia non fuerit deinceps, sed ne quis putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere et Christi gratiam derideret.
Peccatum autem.
Quasi: Erat utique peccatum in mundo, sed peccatum non deputabatur, id est ignorabatur esse non dico a Deo, cuius iudicio qui « sine lege peccaverunt sine lege peribunt »d
,
sed ab hominibus qui nesciebant illud esse peccatum, cum lex sive rationalis in parvulis [Zw58 f. 20v] sive scripta in populo, qua arguente peccatum esse demonstraretur, non erat.
d Rm. 2, 12.
Numérotation du verset
Rm. 5,14
XVII
XVII
marg.|
[GME60.5.14-1]
Sed regnavit.
Quasi: Non deputabatur, sed tamen regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, id est usque ad legem, quia sicut dictum est nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Est autem regnum mortis, cum reatus peccati ita in hominibus dominatur, ut eos ad vitam eternam venire non sinat et ad secundam etiam que penaliter eterna est mortem trahat. Hoc igitur regnum sola Christi gratia destruit etiam in antiquis. Nam pro temporum dispensatione iustissima hoc occultabatur in veteri testamento quod nunc revelatur in novo.
marg.|
[GME60.5.14-2]
[Augustinus]
26 Preter hos ergo qui sunt adiuti a gratia regnavit mors in omnes, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem prevaricationis Ade, id est qui non sua propria voluntate sicut Adam peccaverunt, sed solo tenebantur originali vitio, quod ab illo traxerunt.
26
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.14-3]
[Augustinus]
27 Vel cum dixisset: regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt, quasi moveret nos, cur in eos regnauerit qui non peccaverunt, addidit: in similitudinem prevaricationis Ade, tamquam diceret, quia horum membris inerat similitudo prevaricationis Ade.
27
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.14-4]
[Augustinus]
28 Greci codices pene omnes habent non, sed plerique latini sine non habent ita. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem prevaricatoris Ade, quod qui legunt ad superiorem referunt intellectum. Nam in similitudinem prevaricationis Ade dicunt eos peccasse qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur ut scilicet sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri 28 damnatoque damnati.
28
marg. Zw58, om. Cas235 (28v)
marg.|
[GME60.5.14-5]
[Ambrosius]
29 Vel
usque ad legem peccatum erat
quidem
in mundo,
sed cum lex non esset,
non imputabatur,
id est nesciebatur imputandum apud Deum etsi apud homines. Asserebant enim homines Deum incuriosum esse et ideo, nescientes eum iudicaturum, putabant se apud Deum impune peccare, sed in hominibus lex erat naturalis que peccatum esse docebat aliis facere quod pati nolebant et illud sepe puniebant. Unde pistor et pincerna pharaonis propter peccata sunt passi. Sic igitur apud homines peccatum imputabatur, sed apud Deum imputandum nesciebatur, et ita magis delinquebant homines circa hec peccata promptiores, que mundus quasi licita nutriebat. Et quoniam impunitate credita licentius peccabant, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen diabolo propter hoc gaudente et secura dominatione homines possidente. Regnavit dico non quidem in omnes, sed in eos qui peccaverunt in similitudine prevaricationis Ade, id est qui neglecto Deo creature servierunt. Quales fere omnes ante legem fuerunt. Perpauci tamen ut Abraham uni Deo servierunt, in quibus non regnavit mors, quia non post primam mortem ad secundam que eternaliter punit venerunt, immo sub spe servati sunt liberandi salvatoris adventu. Itaque sicut dictum est ante legem et peccatum non imputabatur et mors regnavit, sed ubi lex data est, noverunt homines Deum curare humana et iudicaturum, et legentes in ea: non erunt tibi dii alieni preter me, didicerunt uni Deo servire, qualiter in Iudea cepit destrui regnum mortis. [Zw58 f. 20v] Si tamen sub lege fuerunt similes prevaricationi Ade, in eos regnavit mors.
29
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.14-6]
[Ambrosius]
30 In grecis codicibus legitur: mors regnavit etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prevaricationis Ade, quod si ita intelligendum est, ut dicatur mors, id est dissolutio corporis et anime etiam in eos qui non peccaverunt regnasse, non oportuit dici: usque ad Moysen, sed: usque in finem. Sed quidam latini codices quos constat a veteribus Grecis translatos habent: qui peccaverunt. Sciendum tamen quod tam in grecis quam in latinis codicibus ab hereticis contentionis studio multa mutata sunt, qui cum propria auctoritate uti non possunt ad victoriam, verba legis adulterant ut sensum suum quasi verba legis asserant et contradicentibus sibi quasi auctoritate resistant.
30
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.14-7] Sequitur:
Qui est forma futuri,
potest intelligi cuiuslibet a se geniti, eo quod Adam posteris suis formam mortis inflixit. Vel futuri, id est Christi, quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem, et sicut ex latere eius formata est Eva, sic ex istius latere profluxerunt sacramenta, per que reformata Ecclesia.
marg.|
[GME60.5.14-8]
[Augustinus]
31 Vel melius in contrario Adam dicitur forma Christi, quod scilicet sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur.
31
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.14-9]
[Ambrosius]
32 Sed tamen hec forma non ex omni parte est conformis.
32
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,15
marg.|
[GME60.5.15-1]
Non
enim
sicut delictum, ita et donum.
Unum est enim delictum Ade, quo multi mortui sunt, Christi vero gratia multiplex, qua multi vivificati. Si ergo unum delictum mortificare multos potuit, non est negandum quin multiplex gratia vivificare multo magis possit.
Numérotation du verset
Rm. 5,XVIII
marg.|
[GME60.5.15-2]Quod ita supponit :
Si enim
in
unius
uno
delicto mortui sunt multi,
omnes scilicet ab illo per concupiscentiam geniti, tunc gratia Dei, qua scilicet Deus donat et ipsum donum, quod datur in gratia unius hominis Iesu Christi, quod scilicet gratis dat Christus multo magis abundavit similiter in multos per ipsum regeneratos.
marg.|
[GME60.5.15-3]
[Augustinus]
33 Sic enim dicendum est scilicet magis abundavit non magis multos, id est multo plures, quia non plures iustificantur per Christum, quam per Adam condempnantur.34 Multomagis autem abundavit recte dictum est quoniam ab Adam in quo omnes peccavimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus; a Christo vero in quo omnes35 iustificantur, non originalis tantum, sed et36 ceterorum, que ipsi superaddidimus peccatorum remissionem consequimur. Preterea37 in his qui38 redimuntur per Christum, temporaliter tantum valet forma mortis ex Adam, in eternum autem valebit vite forma per Christum, et ita quamvis Adam sit forma39 futuri, plus tamen prestat Christus regeneratis quam eis Adam nocuerat generatis40.B
33
Aug.]
marg. Zw58,
Nota
Tr2266
34
condempnantur] + Nota
marg. Zw58 (lin. 3)
35 omnes Zw58] om. Tr2266
36 et] etiam
Tr2266
37 Propterea] Et
praem. Tr2266
38 qui] que
Tr2266
39 per Christum... forma]
om. hom. Tr2266
40
generatis] + d. m.
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,16
marg.|
[GME60.5.12-1] Unde sequiture :
Et non sicut per unum
peccatum, supple mors, in mundum intravit”, ita et per unum donum vita rediit.
Nam iudicium Dei ex uno
originali procedit
in condempnationem
corporalis et eterne mortis.
Gratia autem
non ex illo uno tantum, sed
ex multis delictis
etiam superadditis liberat, promovens etiam
in iustificationem.
C
e Cf. Rm. 5:12 cum Rm. 5:16 immixtum.
marg.|
[GME60.5.16-2]
[Augustinus]
41 Attende quod [Zw58 f. 21v] dictum est iudicium
ex uno in condempnationem
non ideo dictum quod non nisi illud unum iudicio sit condempnandum. Nam etsi nullum originale sit tamen sicut gratia multa delicta donat, sic iudicium multa delicta condempnat. Sed ideo dictum est ex uno, quoniam hoc etsi solum esset, ad condempnationem sufficeret.
41
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,17
marg.|
[GME60.5.17-1] Si enim. Quasi: Gratia liberat et promovet in iustificationem. Non solum autem in iustificationem, sed etiam in vitam. Quod ex eadem comparatione probatur.
Si enim
in
unius delicto mors
sicut dictum est
regnavit per unum,
tunc accipientes, non scilicet ex se habentes predictam abundantiam gratie, qua non solum originalem peccatum, sed etiam cetera dimittuntur et donationis virtutum, et iustitie operationum,
multo magis regnabunt
in vitam
per unum Iesum Christum.
marg.|
[GME60.5.17-2]
[Augustinus]
42 Si autem de his solis qui ab Adam transierunt ad Christum, intelligamus utrumque, scilicet et mors regnavit et regnabunt in vitam, quamvis regnum mortis multo plures trahat quam regnent in vita, tamen multomagis quam in eis mors regnauerit, regnaturi dicuntur in vita, quoniam mors temporaliter et cum fine regnavit, in vita vero sunt eternaliter regnaturi.
42
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.17-3]
[Ambrosius]
43 Aliter. Non sicut delictum ita et donum. Dixerat: Adam est forma futuri: In hoc utique, quia quod unus peccavit, unus emendat. Tamen causa Ade non talis qualis Christi. Nam delicto Ade non omnes sicut dictum est, sed multi mortui sunt, qui scilicet peccaverunt in similitudine prevaricatoris Ade, Christi vero gratia abundavit in plures, liberans et similiter peccantes et non similiter. Nam et multos qui neglecto Deo servierunt creature, ne ab hac vita decedentes secunda mors eos exciperet, gratia liberavit, et cultores unius Dei qui tamen paterno peccato, ex Dei sententia apud inferos tenebantur indulgentia salvatoris ad eos descendentis sustulit cum triumpho. Et non sicut per unum peccatum, etc. Sicut dictum est: Si enim in unius delicto mors regnavit, etc. Idem superior sensus: Mortem enim regnasse dicit, non regnare, quia qui per legem cognito Dei iudicio Deum timuerunt sublati sunt de mortis imperio, ante vero in similes Ade prevaluit etsi hoc est,
43
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.17-4]
[Augustinus]
44 multo magis debet regnare gratia que in plures et que vitam confert.
44
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,18
marg.|
[GME60.5.18-1]
Igitur sicut
etc. Disputationem suam in eo quod proposuerat concludit. Quasi: Quandoquidem Adam est forma futuri, igitur recte dictum est, quod sicut per unius delictum non imitatione, sed propagatione in omnes homines transiens Dei sententia processit in condempnationem, sic et per unius non dico iustitiam, ne sola eius imitatio facere iustos putetur, sed iustificationem in omnes homines, quos per spiritum intus etiam sine imitatione regenerat, transeuntem gratia Dei ducit in iustificationem vite.
marg.|
[GME60.5.18-2] Et attende quod Apostolus hanc attendens sine imitatione propagationem et iustificationem dixit omnes et omnes.
marg.|
[GME60.5.18-3]
[Augustinus]
45 Non enim imitati sunt Adam quicumque damnati sunt neque Christum quicumque iustificati sicut parvuli. Nec solum Adam, sed et [Zw58 f. 21v] diabolum et sese invicem imitantur damnati. Nec solum Christum et sese invicem iustificati. Unde et Paulus qui non potest dicere ‘Iustificamini a me sicut ego a Christo’ potuit recte diceref: « Imitatores mei estote sicut et ego Christi ». Sed quantum ad originalem propagationem et occultam iustificationem sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam, sic nullius spiritualis regeneratio nisi per Christum. Quemadmodum enim illa habet omnes homines, sic ista omnes iustos homines, quia sicut nemo preter illam homo, sic nemo preter istam iustus homo.
f 1Cor. 4, 16 ; 1Cor. 11, 1.
45
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,19
marg.|
[GME60.5.19-1] Hos tamen omnes et omnes dicit multos et multos simul determinans, quod per inobedientiam Ade multorum damnatio et per obedientiam Christi multorum iustificatio, ita:
Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi,
id est omnes sui,
ita et per unius hominis obeditionem iusti constituentur multi,
id est omnes sui. Hos multos intelligi volens omnes nullis exceptis ait superiusg: « In quo omnes peccaverunt ».
g Rm. 5, 12.
marg.|
[GME60.5.19-2]
[Augustinus]
46 Unde infantium anime non possunt secerni, nec admittitur ad regnum qui hoc tempore Christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit.
46
marg. Zw58,
+ Nota 2
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.19-3] Et attende quod non ait: per unius Dei vel Verbi, sed ait: per unius hominis obeditionem, ut sciamus etiam antiquos iustos non tantummodo per Deum Christum, id est per verbum quod erat in principio et non etiam per fidem Incarnationis eius potuisse liberari; ut quod ait: in omnes homines in condempnationem eos intelligit qui peccaverunt
marg.|
[GME60.5.19-4]
[Ambrosius]
47 in similitudinem prevaricatoris Ade quos postea dicit plurimos, omnes autem in iustificationem credentes intelligit quos postea dicit multos. Plures enim delictum Ade secuti sunt prevaricando, non omnes, et multi iusti constituentur, non omnes.
47
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,20
marg.|
[GME60.5.20-1] Sequitur:
Lex autem
etc. Adhuc ostendit abundantiam gratie, spiritaliter docens quod liberat etiam a legis prevaricatione, Quasi: Unius delictum originale transivit in omnes. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum.
marg.|
[GME60.5.20-2]
[Ambrosius]
48 Hoc non per Adam, sed propria voluntate ad originale homines addiderunt dicens: ut abundaret, ostendit non quid lex fecerit, sed quid lege data provenerit, que utique in adiutorium data est ad domandam superbiam presumentium de viribus suis, tamquam diceret Deus: Ecce ne putetis deesse iubentem, implete.
48
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.20-3]
[Augustinus]
49 Sed quoniam prevaricata lege que in paradiso data est natus est homo ex Adam, cum lege peccati que est in membris repugnans legi mentis, non modo legis naturalis, que in etate qua possunt homines uti ratione apparet, prevaricatores facti sunt omnes peccatores terre, sed etiam prevaricatione legis scripte
abundavit delictum
in omnibus, qui diabolo etiam legem bonam invertente usum secuti vel iussa Domini neglexerunt, vel de suis viribus presumentes adiutorium gratie non imploraverunt,
49
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.20-4]
[Augustinus]
50 sic addentes infirmitati superbiam, sed et his ad magnam misericordiam Dei eiusdem vocatione clamantibus, ubi
abundavit delictum superabundavit et gratia
et dimissa sunt peccata multa diligentibus multum.
50
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.20-5]
[Ambrosius]
51 In eo quoque superabundasse gratia dici potest, quod his etiam proficit de quibus satanas cum suaderet peccatum triumphare non potuit.
51
marg. Zw58
marg.|
[GME60.5.20-6]
[Augustinus]
52
Abundavit
etiam, quia peccatum ad tempus, gratia in eternum regnavit.
52
marg. Zw58
Numérotation du verset
Rm. 5,21
marg.|
[GME60.5.21] Unde sequitur
ut, sicut peccatum
etiam quod non [Zw58 f. 22v] ex Adam, sed quod sua voluntate homines addiderunt
regnavit
ducens
in mortem, ita et gratia regnet per iustitiam ducens in vitam eternam,
non quod aliqua iustitia preter Christum, sicut aliqua peccata preter Adam. Unde cum dixisset:
Regnavit peccatum in mortem,
non addidit: per unum aut per Adam. Presertim cum de peccato loqueretur, quod sub intrante lege abundavit, quod non est originis sed proprie voluntatis. Cum autem dicit:
Gratia regnet per iustitiam
etc. addit:
per Iesum Christum Dominum nostrum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_5)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Rm. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=60&chapitre=60_5)
Notes :