Glossa media

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 

De spiritualibus autem
nolo vos ignorare, fratres.
Numérotation du verset 1Cor. 12,2 

Scitis autem quoniam
cum gentes essetis,
ad simulacra muta prout ducebamini
euntes.
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 

Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
anathema Iesu.
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
nisi in
Spiritu sancto.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 

Divisiones vero gratiarum
sunt idem autem Spiritus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,5 

et divisiones ministrationum sunt
idem autem Dominus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,6 

et divisiones operationum sunt
idem vero
Deus
qui operatur omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,7 

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
ad utilitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 12,8 

Alii quidem
datur per Spiritum1
1 datur-per Spiritum] inv. Weber
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
Numérotation du verset 1Cor. 12,9 

alteri fides in eodem Spiritu,
alii gratia sanitatum
in uno Spiritu,
Numérotation du verset 1Cor. 12,10 

alii operatio virtutum,
alii prophetia2,
2 prophetia] prophetatio Weber
alii discretio spirituum,
alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum.
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 

Hec autem omnia
operatur unus
atque idem
Spiritus,
dividens
singulis prout vult.
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 

Sicut enim corpus unum est,
et membra habet multa,
omnia autem membra corporis cum
sint multa, unum
corpus sunt
ita
et Christus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 

Etenim
in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus
baptizati sumus,
sive Iudei,
sive gentiles,
sive servi,
sive liberi,
et omnes in uno spiritu3 potati sumus.
3 uno spiritu] unum Spiritum Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 

Nam
et corpus
non est unum membrum
sed multa.
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 

Si dixerit pes :
quoniam non sum manus
non sum de corpore, num4 ideo non est de corpore ?
4 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,16 

Et
si dixerit auris :
quoniam5 non sum oculus
5 quoniam] quia Weber
non sum de corpore, num6 ideo non est de corpore ?
6 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,17 

Si totum corpus oculus ubi auditus ?
Si totum auditus
ubi odoratus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 

Nunc autem
posuit Deus
membra
unumquodque eorum
in corpore
sicut voluit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 

Quod si essent omnia
unum membrum
ubi corpus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 

Nunc autem
multa quidem membra,
unum autem corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 

Non potest dicere oculus manui :
opera tua non indigeo.
Aut iterum caput pedibus :
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 

Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
esse, necessariora sunt,
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 

et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
his honorem
abundantiorem circumdamus,
et que inhonesta
sunt nostra,
abundantiorem honestatem
habent.
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 

Honesta autem nostra
nullius egent,
sed Deus temperavit corpus,
ei cui
deerat
abundantiorem
tribuendo honorem,
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 

ut non sit schisma
in corpore,
sed
in7 idipsum
7 in] om. Weber
pro invicem
sollicita sint membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 

Et si quid patitur
unum membrum compatiuntur
omnia membra,
sive gloriatur unum membrum
congaudent omnia membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 

Vos autem estis corpus Christi
et membra
de membro.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 

Et quosdam quidem
posuit Deus in Ecclesia
primum
apostolos,
secundo prophetas,
tertio doctores, deinde virtutes,
exinde8 gratias curationum,
8 exinde] exin Weber
opitulationes,
gubernationes,
genera linguarum,
interpretationes sermonum9.
9 interpretationes sermonum Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 

Numquid omnes apostoli ?
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 

Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent10 ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
10 habent] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 

Emulamini autem
charismata maiora.
Et adhuc
excellentiorem
viam
vobis demonstro.

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 
marg.| De spiritualibus autem etc. Postquam egit de continentia licitorum, agit de donis spiritus hac utique causa, quod quidam indiscreti maioribus minora et linguas maxime preponebant. Nam et quibus loqui linguis datum non erat de corpore Christi quod est ecclesia se non esse arbitrabantur, et quibus datum erat superbe et non ad utilitatem proximorum hoc utebantur. Ideo Apostolus gratias dividens et ad corpus Christi omnes quotquot sunt pertinere et sibi invicem necessarias esse et alias aliis dignitate aut utilitate preire osteondit, et preter hoc omnium usum ordinabilem esse debere. Quasi: Cetera que de ordine Dominice cene modo taceo cum venero disponam. De1 spiritualibus autem, id est de donis spiritus, o fratres, nolo vos ad presens ignorare, quorum que dignitas, quis fructus, quis etiam amministrationis sit ordo. Scitis etc. Antequam dona spiritus dividat, singularem omnium illorum finem premittit, quod scilicet in solo spiritu sancto dicitur Dominus Iesus, quod ut contrarii comparatione commendet, quales antea fuerunt commemorat [Zw58 f. 80v] dicens: Scitis quoniam etiam cum gentes essetis, id est quales geniti, quo tamen nomine ecclesia gens et ecclesie gentes nunc unius fidei ratione vocantur—scitis inquam, quod cum essetis gentes eratis euntes ad simulacra muta prout ad execrabilem cultum ducebamini a 119 maligno spiritu, ideoque tunc ipso facto vane culture dicebatis ipsi Iesu anathema, non utique loquentes in spiritu Dei. Hoc enim vobis notum facio, quod nemo in spiritu Dei loquens dicit: anathema Iesu, nunc vero conversi dicitis: Dominus Iesus utique loquentes in spiritu Dei.
1 De] .XIII. praem. marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Nam et hoc notum vobis facio, quod nemo potest dicere: Dominus Iesus nisi in spiritu sancto. Legitur in evangelio: Non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnum celorum. Tales non hoc videntur dicere in spiritu sancto, nec dicunt. Ille namque hoc proprie dicit qui voluntatem mentemque suam sono vocis enuntiat, qualiter hoc verbum posuit Apostolus—quod est dicit, Dominus vero idem verbum posuit secundum generalem modum dicendi, quo scilicet animi conceptus significatione vocis exponitur. Factis etiam aliquid dici intelligitur ex eo quod legitur: confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Si enim negatur factis, proculdubio etiam dicitur factis, ut sit sensus: Nemo enim dicit verbo corde facto vel: anathema Iesu in spiritu sancto, vel: Dominus Iesus nisi in spiritu sancto.
2 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 3 Unde etiam potest intelligi, quod et abstinere a malo et facere bonum est in spiritu sancto. Anathema dicit Iesu qui aliquomodo ab illo se separat vel qui ipsum non esse ex Deo vel minorem eo existimat. Potest dici quod de donis gratiarum locuturus premisit: nemo dicit: anathema Iesu in spiritu Dei, et nemo dicit: Dominus Iesus nisi in spiritu sancto, quia sicut ex precedentibus patet per singula charismata hominibus magis quam Deo gloriam dabant.
3 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 4 Unde dicebant: ego sum Pauli etc. nescientes hoc per spiritum sanctum ministrari, et ideo in omnibus Dei laudem et gratiam esse contrarii comparatione ostendit, ut sicut idolorum forma que in illorum cultoribus apparebat diversa tota erat ex homine, ita divine legis forma que in Dei cultoribus per diversa videtur charismata ex spiritu sancto tota esse credatur. Ait ergo: Nemo in spiritu Dei loquens dicit: anathema Iesu. Vox enim hec ex humano errore est sicut et omne falsum. Et similiter nemo potest dicere: Iesus est Dominus nisi in spiritu sancto. Non enim hoc dicitur hominum adulatione qua idola dii vocantur cum non sint, sed spiritus sancti veritate a quo omne verum. Quod autem adulatione et quasi beneficio hominum idola dicantur dii ex hoc patet, quod homines illi a quibus idola dii vocantur minime patiuntur se argui, immo illis hominibus ipsi antistites subiecti. Ne igitur in regula Christiana hominum fauorem corinthii existimarent et propter hoc argui se minime paterentur, ostendit non esse humanum beneficium quod Iesus dicitur Dominus, sed donum Dei qui mysterium suum hominibus declaravit, nec qui hoc dicit beneficium prestat religioni, sed accipit. Divisiones etc. Premisso fine omnium gratiarum ipsas gratias dividit. Quasi: Ad hoc sunt dona gratiarum, ut dicatur: Dominus Iesus quod numquam dicitur nisi in spiritu sancto. Harum vero gratiarum ad hoc tendentium et hoc fine datarum multe divisiones sunt, idem autem est spiritus, a quo scilicet omnes sunt non humanis meritis deputande. Harum primas partes ponit ministrationes et operationes, in quibus omnium diversitas continetur. Nam ministratio intelligitur quedam cum dignitate potestas in qua ratio constat officii, operatio vero ipse officio pertinens actus. Et quoniam utrumque multiplex ait et multe divisiones mi- [Zw58 f. 81v] nistrationum sunt idem aut Dominus, et multe divisiones operationum sunt idem aut Deus, qui operatur omnia non in uno sed in omnibus, sed in aliis alia et in aliis alia; vel qui in omnibus rebus et singulis totus operatur omnia, ut in quibus habitat pro capacitatis sue diversitate illum habeant alii amplius, alii minus.
4 marg. Zw58
marg.| Attende quod cum ad tres personas intelligendas dixerit: spiritus, Dominus, Deus, unam trium substantiam volens intelligi singulariter retulit dicens: Qui operatur. Ne vero Dominus alia quam Deus, et Deus alia quam Dominus, et spiritus alia quam Deus et Dominus operari viderentur, ex eo quod dividens spiritui gratias Domino ministrationes Deo operationes supposuerat ait: qui operatur omnia singulas scilicet divisionis sue partes uni Deo qui trinitas intelligitur addicens. [ Nota3 ] 5 Diligenter quoque inter munus et muneris usus qui etiam dicuntur munera divide. Nam in omnibus munus unum est scilicet spiritus sanctus qui Deus est et tamen datus est nobis, divisi vero sunt usus ad quos datus est, in quibus etiam datus esse ostenditur. Unde cum divisiones gratiarum secundum hanc diversorum usuum diversitatem iam dixerit, quoniam hac diversitate munus quod est unum ostenditur subiungit: Unicuique autem datur manifestatio spiritus, id est gratia qua spiritus datus esse monstratur, et hec quoque datur ad aliorum cum quibus in eodem corpore membrum est utilitatem. Qua utilitatis ratione habet etiam illa omnia dona, que sibi non videtur habere quicumque huius corporis diligit unitatem.
5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 6 Sicut enim in uno corpore solus oculus videt, non tamen sibi soli sed manui et pedi et ceteris membris videt, ita in ecclesia si quis habet alique aliis habet, et quod habent alii quisquis hoc eis non invidet habet. Caritas namque per spiritum nobis infusa omnibus omnia dona communicat, que consequenter enumerans ait: Alii quidem per spiritum datur sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem spiritum. Sapientiam et scientiam dividens vult intelligi sapientiam in contemplatione eternorum, scientiam vero in actione temporalium, de quibus in Iob legitur: pietas et sapientia, abstinere autem a malis scientia. Pietas hoc loco intelligitur que grece theosebia dicitur, id est Dei cultus. Hic autem est amor, fides, spes, quibus nunc desideramus et credimus et speramus eum videre sicuti est. De his atque huiusmodi loqui sermo sapientie est. Actio autem nostra in evitandis malis bonisque appetendis versatur. In his enim temporalibus que humanis usibus accommodata sunt prudenter, fortiter, temperanter et iuste agentes bona appetere, mala vitare debemus, et de his loqui sermo scientie est. Hec sapientia et scientia sunt illa duo magna luminaria de quibus in genesi legitur, quod luminare maius fecit Deus ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti. Nam sapientia tamquam sol preest diei, cum sapientiam spiritualibus loquimur. Scientia vero tamquam luna preest nocti, cum de agendis in hac vita loquimur parvulis. His utique duobus magnis luminaribus premissis cetera dona tamquam stellas minores in nocte huius vite necessarias enumerat dicens: Alteri fides qua intelligit, que a Deo donata sunt nobis, datur in eodem spiritu. Alii gratia sanitatum datur in eodem spiritu, ut scilicet in his que naturaliter possunt curari manus non erret et effectus presto sit voluntati. Alii operatio virtutum in his que contra naturam ut suscitatio mortuorum. Alii prophetia, id est aliquorum preter nature [Zw58 f. 81v] amminiculium visio. Alii discretio spirituum, ut scilicet cum in dictis aut factis aliquorum ratio veritatis aut utilitatis appareat, dolum tamen in intentione esse cognoscat aut quo quomodo extra positam significationem intelligentiam iudicet. Alii genera linguarum. Hanc gratiam ponit post multos, quoniam inter primas eam aliqui esse putabant. Alii interpretatio sermonum. Hanc gratie linguarum adiungit volens intelligi eam sine interpretatione inutilem esse. Hec autem omnia operatur unus spiritus ad tot usus qui etiam dona dicuntur a patre et filio nobis datus, cum quibus ipse unus atque idem est Deus et ideo cum eis eadem atque similiter operatur.
6 marg. Zw58
marg.| Attendendum vero quod sic debet intelligi quod dicitur: donum Spiritus sancti, sicut intelligitur quod ait Apostolus, corpus carnis. [Augustinus] 7 « Sicut enim corpus carnis nihil aliud est8* quam caro, ita donum Spiritus sancti nihil aliud est quam Spiritus sanctus ».a Qui tamen, sicut dictum est, ad diversos usus a Patre et Filio datur et, ut ita dicatur, [ intellige: ] 9 * ipse seipsum dat, non quod a seipso procedat in id quod ipse est Deus10, et Patris Filiique11* connexio, sed quoniam usus gratie ex ipso cum Patre et Filio est. Ipse namque non ex se, sed ex Patre et Filio Deus12* est, cum eisdem dividens singulis prout vult. Ipse igitur radix unitatis et vinculum quoniam13* unus ipse datus in tam14 multa diversitate donorum.   Sicut enim corpus humanum   unum est et tamen  membra habet multa 15*,   omnia autem membra cum sint, sicut dictum est,   multa tamen integritatis ratione que in partium conventu habituque attenditur,   unum corpus sunt, ita et quicumque donum Spiritus sancti in vinculo pacis accipiunt, caput scilicet ipsum plenum gratia, et alii qui de plenitudine eius accipiunt, sunt unum corpus quod dicitur Christus. Unde alibi: Quotquot baptizati estis, Christum, id est Christi formam16* et nomen induistis. Nam et in unitate sacramentorum cum spiritu huius unitatis ratio constat. A
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 15, cap. 19.36 ut laud.   Thomas de Aquino, Summae theologie I q. 38 a. 1 s.c. [MM2024]
7 Aug. Fi1633 Tr2266 (supra ante Attendendum)] om. Zw58
8 alius – est Fi1633 Tr2266] inv. Zw58
9 intellige] marg. cum signo insertionis Fi1633 , marg. sine signo insertionis Tr2266, om. Zw58
10 Deus] ds Fi1633 Tr2266
11 et Patris Filiique Fi1633 ] et Patris et Filiique Tr2266, Patris et Filii Zw58
12 Deus (ds) Fi1633 Tr2266 ] datus Zw58
13 quoniam Fi1633 Tr2266 ] est quo Zw58
14 in tam Fi1633 Zw58] uitam Tr2266
15 membra habet multa Fi1633 ] multa membra habet inv. Zw58
16 formam -Christi inv. Fi1633
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 
marg.| Unde supponit: Etenim omnes nos, scilicet   sive Iudei sive gentiles, sive servi, sive liberi, in uno spiritu sumus baptizati in unum corpus, scilicet ut per hoc quod spiritus unus est et baptismus unus intelligamus nos esse unum corpus quod dicitur Christus, et propter idem omnes sumus in diverso usu charismatum   potati uno spiritu. Hoc autem unum preter usum sermonis corpus appellaretur, si non constaret ex diversitate membrorum.
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 
marg.| Nam et corpus humanum a quo unitatis huius ratio et nomen transsumitur   non est unum membrum   sed multa, quorum quamvis alia digniora et alia indigniora sint tamen eque omnia de uno sunt corpore.
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 
marg.| Si enim   dixerit pes etc. Similiter et in corpore quod dicitur Christus qui indigniores habent gratias non minus sunt de corpore quam qui habent digniores. Si vero unam tantum gratiam omnes haberent, usus qui nunc est ceterorum, non esset nec diceretur corpus si non [Zw58 f. 82v] esset adunatio diversorum. Non potest dicere oculus manui etc., id est aliis alie sunt necessarie, et ideo si sanitas est in corpore, id est si per invidiam membra non litigant et oculus videt auri et auris audit oculo et omnibus omnia debitis officiis serviunt, immo etiam ignobilioribus honorem abundantiorem quasi circumdamus cum multis modis et vigilantissima diligentia his quos videmus infirmos condescendimus. Siqua autem membra peccato aliquo inhonesta videntur, consolatione et oratione aut etiam plurima administratione abundantiorem honestatem habent quam honesta nostra, id est quam perfecti qui nullius horum egent.
marg.| [Augustinus] 17 Ad litteram: non est membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo, dicuntur tamen inhonesta quia non habent speciem decoris quam habent ea que apparent, vel melius propter legem membrorum que de peccato venit inhonesta dicuntur. Unde non ipsa membra que prime nature institutio dedit, sed membrorum usus illicitus turpis est. Sequitur: Sed Deus temperavit etc. Quasi: Honesta nullius egent, sed Deus temperavit corpus. Qualiter? Ei membro cui deerat honor perfectionis tribuendo honorem abundantiorem maiorum ad illos nutriendos humiliationis. Quodammodo enim honor minorum est humiliatio propter eos facta maiorum, qui itaque omnibus omnia facti infra sue perfectionis altitudinem cum minoribus agunt, ut non sit schisma in corpore, sed potius omnia membra sollicita sint pro se invicem in omnibus agendis, etsi quid adversi patitur unum membrum compatiuntur alia membra, sive gloriatur unum membrum de bonis congaudent et alia membra. Et quare hoc? Supponit: Vos autem estis corpus Christi capitis et membra diversa de Christo membro, id est capite eiusdem corporis. Omnes enim de plenitudine eius accipiunt, alius scilicet ut sit oculus visione spiritualium sicut petrus qui videns dixit: Tu es filius Dei vivi. Alius manus operatione, alius auris attentione ut qui stat et audit vocem sponsi, alius naris spirituum discretione, alius caput prelationis dignitate, alius pes debilium visitatione et huiusmodi, de quibus in canticis satis legitur. Et quosdam etc. Dixit quod omnes gratie pertinent ad unitatem corporis Christi et quod sibi invicem omnes sunt necessarie, nunc dicit que quas dignitate aut utilitate precedant. Quasi: Vos estis membra. Et quosdam quidem Deus posuit in ecclesia ceteris digniores. Primum Apostolos, qui sicut priores fuerunt in ecclesia tempore, ita etiam preminent dignitate quia omnium ordinatores et iudices. Secundo prophetas, qui vel mysteria Scripturarum intelligunt vel futura predicunt, quales et post adventum Christi fuerunt.
17 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 18 Tertio doctores, qui ceteros litterarum [Zw58 f. 82v] scientia imbuunt, et vivendi regulam tradunt, deinde virtutes, id est eos qui contra naturam miracula faciunt. Ex hinc gratias curationum, id est eos qui infirmos naturaliter curabiles curant. Opitulationes, id est eos qui opem maioribus ferunt ut sunt diaconi. [ r. ] 19 Gubernationes, id 122 est eos qui post predictos aliqua dignitate preminent plebibus gubernandis. Genera linguarum que inutiles sunt nisi sequantur interpretationes sermonum. Hic quoque propter supradictam causam linguas post multas gratias posuit. Sed numquid omnes prophete? etc. Acsi dicat: Non. Sed qui non habet ex se hec si amat in aliis habet.
18 marg. Zw58
19 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 
marg.| Sequitur: Emulamini meliora charismata, id est gratias, quandoquidem meliorum vultis emulatores esse, etsi hoc adeo placet adhuc demonstro vobis gratiam omnibus aliis utilitate excellentiorem quam etiam dico viam, qua Deus venit ad nos et nos venimus ad eum. Ipsa est oleum, quia in imo premi non potest, sed super exilit. Ipsa est vestis nuptialis, qua induti conviue securi discumbunt. Ipsa fons proprius, cui non communicat alienus quicumque scilicet est auditurus: non novi vos. Et ut excellentius de ipsa loquamur, Deus est ipsa. Unde Ioannes: « Deus caritas est ». Hec si desit, frustra habentur cetera, si assit, habentur omnia. Nam habenti hanc dabitur, qui vero non habet, et quod habet auferetur ab eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_12)

Notes :