Glossa media

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Cor. 3,1 

Et ego, fratres,
non potui
loqui vobis1 quasi spiritualibus,
1 loqui vobis] inv. Weber
sed quasi carnalibus.
Tamquam
parvulis in Christo,
Numérotation du verset 1Cor. 3,2 

lac vobis potum dedi,
non escam.
Nondum
enim poteratis,
sed nec2 nunc quidem
2 nec] ne Weber
potestis.
Adhuc enim carnales estis3.
3 carnales estis] inv. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 3,3 

Cum enim sit inter vos
et4 zelus
4 et] om. Weber
et contentio ?
Nonne carnales estis
et secundum hominem ambulatis ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,4 

Cum enim quis dicat5 :
5 dicat] dicit Weber
ego quidem sum Pauli, alius autem ego Apollo,
nonne homines estis ?
Quis6 igitur est Apollo ?
6 quis] quid Weber
Quid vero Paulus ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,5 

Ministri eius cui credidistis,
et unicuique
sicut Dominus dedit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,6 

Ego
plantavi,
Apollo rigavit,
Deus7
7 Deus] sed praem. Weber
autem8 incrementum dedit.
8 autem] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 3,7 

Itaque
neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum
dat
Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 3,8 

Qui plantat autem et qui rigat
unum sunt.
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,9 

Dei enim sumus adiutores,
Dei agricultura estis,
Dei edificatio estis.
Numérotation du verset 1Cor. 3,10 

Secundum gratiam Dei
que data est mihi,
ut sapiens
architectus
fundamentum posui,
alius autem
superedificat.
Unusquisque autem videat quomodo superedificet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 

Fundamentum enim aliud nemo potest ponere
preter id quod positum est,
quod9
9 quod] qui Weber
est Christus Iesus.
Numérotation du verset 1Cor. 3,11 

Si quis autem superedificat supra fundamentum hoc,
aurum, argentum, lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam,
Numérotation du verset 1Cor. 3,13 

uniuscuiusque opus manifestum erit :
dies enim Domini10
10 Domini] om. Weber
declarabit,
quia in igne revelabitur
et uniuscuiusque opus quale sit
ignis probabit.
Numérotation du verset 1Cor. 3,14 

Si cuius opus manserit
quod superedificavit mercedem accipiet.
Numérotation du verset 1Cor. 3,15 

Si cuius opus arserit
detrimentum patietur,
ipse autem salvus erit
sic tamen quasi per ignem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,16 

Nescitis quia templum Dei estis,
et Spiritus sanctus11
11 sanctus] Dei Weber
habitat in vobis ?
Numérotation du verset 1Cor. 3,17 

Si quis autem templum Dei violaverit,
disperdet illum Deus.
Templum enim Dei sanctum est
quod estis
vos.
Numérotation du verset 1Cor. 3,18 

Nemo vos12
12 vos] se Weber
seducat,
si quis videtur
inter vos sapiens esse in hoc seculo
stultus fiat
ut sit sapiens.
Numérotation du verset 1Cor. 3,19 

Sapientia enim huius mundi stultitia est
apud Deum.
Scriptum est enim :
Comprehendam
sapientes
in astutia eorum.
Numérotation du verset 1Cor. 3,20 

Et iterum :
Dominus novit cogitationes sapientium
quoniam vane sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,21 

Itaque
nemo glorietur in hominibus.
Omnia enim vestra sunt :
Numérotation du verset 1Cor. 3,22 

sive Paulus, sive Apollo,
sive Cephas,
sive mundus, sive vita, sive mors,
sive presentia,
sive futura.
Omnia enim vestra sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 3,23 

Vos autem Christi,
Christus autem Dei.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Cor. 3,1 
marg.| Et ego tamen, o   fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Eosdem dicit carnales a carne, quos dixerat animales ab anima, per utrumque nomen volens intelligi homines. Nam et eosdem inferius vocat homines. Videntur ex his verbis Apostoli spirituales aliquid habere quod in doctrina sua carnalibus taceant, spiritualibus dicant. Et ex hoc quidem sensu hec verba accipi possunt. Nam et Dominus ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Sed multa sunt que cum a   carnalibus et   spiritualibus communiter audiuntur et ab utrisque pari fide recipiuntur, non tamen equali mente percipiuntur, ut ipsum quod predicatur, Christus crucifixus, carnales sic accipiunt, ut usque ad mortem pro veritate certantibus imitando tantummodo putent crucis Christi exemplum propositum. Spirituales vero sic accipiunt, ut intelligant quod Christus crucifixus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut non gloriemur nisi in ipso. Unde Apostolusa:"Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini". Quod si carnales intelligerent, non dicerent:   ego sum Pauli, sed ego sum Christi. Secundum hoc ergo quod ait:   non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, sic intelligi potest acsi diceret: Non potuistis quasi spirituales  , sed quasi carnales accipere hoc quod loquebar.
a Gal. 6, 14.
Numérotation du verset 1Cor. 3,2 
marg.| Hoc ipsum enim, id est Christus crucifixus capacioribus cibus est, incapacioribus vero lac et ideo, salva veritate, intelligentiam tegens etiam in eo quod predicavi Christum crucifixum vobis   tamquam parvulis, sed tamen   in Christo quia, Spiritu sancto renati, non estis ab Ecclesia segregati sed, quamvis non capientes que sunt spiritus Dei, tamen ipsum habentes, dedi facilem potum, scilicet   lac dulcis et nutrientis doctrine,   non escam altioris intelligentie.   Nondum enim poteratis illam {Zw58 f. 55v } tamquam grandes accipere. Sed nec nunc quidem potestis, quamvis ab his qui in persuasione humane sapientie locuntur edocti.   Adhuc enim   carnales estis, quod est animales vel homines.
Numérotation du verset 1Cor. 3,3 
marg.| Cum enim inter vos sit zelus invidie et   contentio etiam verbis de meritis ministrorum,   nonne carnales estis? Immo et   ambulatis proficiendo in peius   secundum hominem ? Ita utique. A
A ¶Codd. : Tr2266 Zw58 {MM2023}
Numérotation du verset 1Cor. 3,4 
marg.| Deinde, quem zelum vel contentionem intelligi vult exponit et ait: Cum enim. Quasi: Recte dico secundum hominem.   Cum enim quis dicit: ego quidem sum Pauli, alius vero:   Ego sum Apollo, nonne homines et non spiritus   estis? Quod dixerat animales et carnales nunc expressius dicit homines.
marg.| Quid igitur etc. Post interpositionem, qua evangelii sui excellentiam demonstravit, redit ad improbationem glorie baptistarum. Quasi: Quandoquidem in apollo et Paulo gloriamini, igitur dicite quid est Apollo, quid vero etiam Paulus, qui maior est? Quasi: Sunt ipsi gratie que in sacramentis datur auctores, aut in eorum factis bonis eiusdem ratio constat, ut tamquam ex eis sint bona illa que faciunt quod in sacramentis efficitur, bonis illis respondeat et secundum quantitatem meriti dividatur?
Numérotation du verset 1Cor. 3,5 
marg.| Non utique, sed tantummodo ministri eius, id est Dei,   cui per illos   credidistis. Et cum auctor gratiarum sit unus, ipsi tamen ministri sunt diversi. Nec hoc etiam aliqua vi sua, sed sicut Dominus sola gratia dedit unicuique ministrandi potestatem.
Numérotation du verset 1Cor. 3,6 
marg.| Nam et ego Paulus   plantavi predicatione,   Apollo rigavit baptismate, sed   Deus solus dedit incrementum beneficientie. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque   qui rigat, id est ex eis extrinsecus ministrantibus nihil est, sed Deus qui dat intrinsecus incrementum auctor est omnium.
marg.| [Augustinus] 1 Nam et hoc ipsum quod homines sui officii ministerio forinsecus vel locuntur vel quodlibet aliud faciunt non de suo est, quandoquidem Deus etiam2 plantare dat et rigare et ipsum incrementum, quo intrinsecus mens iustificatione formatur, non per illos, sed per se ipsum dat Deus. Ideo non differt sive sit iustus ille qui ministrat cum Paulo computandus, ex quo nihil est incrementi, sive sit superbus cum diabolo computandus, per quem malum fluit donum Christi purum et incontaminatum, nihil in illo malo generans, ceteros tamen ad quos per illum transit fecundans. Sicut per canalem lapideum aqua ad areolas transit in canali lapideo nihil generans et tamen in orcis fructum plurimum donans. Sicut etiam lux et ab illuminandis pura excipitur et per immundos transiens non inquinatur, ita enim virtus spiritualis sacramenti et a sanctificandis excipitur, etsi per immundos transeat, non contaminatur. Qui autem. Quasi: Plantat Paulus et rigat Apollo. Qui autem plantat et qui rigat unum sunt, sicut nature genere, sic etiam ministerii ratione. Quod Apostolus sentiens simpliciter dixit: sunt unum, non addens quod unum. Cum enim aliquo genere diversa sunt que dicuntur unum, solet {Zw58 f. 56v } addi quid unum ut: anima et corpus sunt unum animal. Et qui adheret meretrici, unum corpus efficitur. Et qui adheret Domino, unus spiritus est. Cum vero non sunt diversa genere que dicuntur unum, non additur quid unum, ut cum Dominus sepe diceret de unitate sua cum patre vel nostra inter nos, dixit ut sint unum, non addens quid unum, et sicut et nos sumus unum, similiter non addens quid unum, nec dixit ut nos et ipsi simus unum, ne propter generis diversitatem oporteret addi quid unum. Sic igitur ait: Paulus et apollo sunt unum, non addens quid unum eo quod indifferentes ad usum atque vim sacramentorum vult ministros magis vel minus bonos vel malos intelligi. Unusquisque autem. Quasi: Qui plantat et qui rigat in veritate et usu eorum que ministrant sunt unum, in labore autem ministrandi atque mercede differunt. Nam unusquisque, quamvis nihil sit ad sacramentorum virtutem, tamen propriam mercedem accipiet secundum [r.] 3 suum laborem forinsecus ministrandi. Sumus enim adiutores Dei, id est etsi non damus incrementum, tamen impendimus aliquod adiumentum. Unde et nos sive agricole sive architecti possumus dici, et vos sive agricultura sive edificatio. Nam qui plantat vel rigat recte agricola dicitur. [Nota2] 4 Sed quoniam nec hoc de suo, sed sicut dedit unicuique Deus, qui etiam non per illos, sed per se ipsum dat incrementum, rectius ipse agricola, nos vero illius agricole operarii dicimur, ipse architectus et nos ministri eius. Unde sequitur: Dei non Pauli agricultura estis, qui nos colit et dat incrementum ad fructum, Dei non Pauli edificatio estis, qui vos intrinsecus format ut habitet in vobis. Secundum gratiam etc. Quasi: Ipse quidem agricola vel architectus, nos quoque operarii eius quodammodo agricole et architecti. Nam secundum gratiam que data est mihi impendendi aliquod adiumentum posui predicatione fundamentum ut architectus, id est edificii princeps sapiens, id est discretione utens, quando minus capacibus lac dedi potum sapientiam loquens inter perfectos. Alius autem super hoc fundamentum edificat. Unusquisque autem videat, quomodo super edificet, quomodo super edificatio potest esse diversa. Fundamentum autem nemo potest ponere aliud preter id quod mea predicatione positum est, quod scilicet est Christus Iesus, id est fides Iesu Christi, non ea quidem que sine operibus mortua est, qua etiam demones credunt et contremiscunt, sed fides gratie Christiane, id est que per dilectionem operatur, qua scilicet quis credens in Christum servat mandata que vere neminem perire permittit.
1 marg. Zw58
2 + Nota 3 marg. Zw58
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 Siquis autem super hoc fundamentum edificat aurum, argentum, lapides preciosos, sive lignum sive fenum sive stipulam, uniuscuiusque etc. Aurum, argentum, lapides preciosos edificant perfecti, qui abrenunciantes omnibus que possident non cogitant nisi que Dei sunt, quomodo placeant Deo6. Tales enim habent aurum divine sapientie contemplationem, argentum proximi dilectionem, lapides preciosos divinam operationem.
5 marg. Zw58
6 Fi1633 f. 50v (non contuli)
marg.| [Augustinus] 7 Lignum, fenum, stipulam quidam intelligunt mala opera habentium fidem. {Zw58 f. 56v } Qui sensus stare non potest, quoniam qui lignum, fenum, stipulam super fundamentum edificant, salvi erunt quamvis per ignem. Fides autem sine operibus mortua male operantes non salvat, quia fures, fornicatores, avari et quicumque huiusmodi agunt, regnum Dei non possidebunt. Ne igitur in nequitia pertinaces et impenitentes securi sint de salute, alius in his requirendus est 82 intellectus. Lignum, fenum, stipulam edificant, qui etsi aliena non rapiunt rebus tamen humane fragilitati concessis ut sunt divitie, honores, coniuges et huiusmodi carnali affectu ita adherent, ut divisi cogitent non tantum que Dei sunt, sed etiam que sunt mundi. Opus autem uniuscuiusque—id est et eius qui aurum et argentum, lapides preciosos, et eius qui lignum, fenum, stipulam edificat, etsi non modo, tamen quandoque manifestum erit. Dies enim Domini declarabit. Hec vita dicitur dies hominis quasi pro nutu suo agentis. Mors autem uniuscuiusque vel futurum iudicium dicitur dies Domini quasi tunc secundum merita iudicantis. Quod tamen iudicium incipit a domo Domini cum utrumque edificatorem probat temptatio tribulationis. Nam et ipsa est ignis, de quo supponit: Quia in igne revelabitur, et ille ignis probabit quale opus sit uniuscuiusque sicut ignis futuri iudicii. Sive autem hoc sive illo, si cuius opus manserit, quod utique facit cum non cruciatur vel nunc vel tunc ex eo quod secularibus abrenuntiavit vel tamquam non haberet possedit, mercedem accipiet non solum vite beate in futuro, sed etiam hic, ubi iam quadam quiete fruitur anima hominis terrena contempnentis et quodammodo quod desiderabat habentis. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur quia sine dolore non pereunt que cum amore possessa sunt. Ipse autem salvus erit. Nam etsi secundum hoc seculum carnaliter et in morbo concupiscentiarum sicut gentes que ignorant Deum licite concessa dilexit, quoniam tamen alterutra conditione proposita eis potius mallet carere quam Christo, eum in fundamento habuit, quia sicut fundamentum in edificio, sic Christus primum habuit locum in ipso, et ideo fundamenti eiusdem merito salvus erit, sic tamen quasi per ignem,
7 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 8 quoniam urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, et tanto citius tardiusue per purgatorium ignem salvari quis intelligitur, quanto magis minusue pereuntia bona dilexerit. [Nota3] 9 Qui autem huiusmodi bona tempore temptationis anteponere Christo maluerit, eum in fundamento non habuit, et qui propter hec habenda crimina committit amisso fundamento si non remittatur penitens perit. Sciendum vero quod sicut fundamentum corporee fabrice in imo est, ita fundamentum spiritualis fabrice in summo est. Unde sicut pondus parietum tendit ad ima, ubi suum est fundamentum, ita spiritualis edificatio tendit ad summa, ubi suum est fundamentum. Nam et ponderum duo genera sunt, quorum alia ima petunt ut lapis super aquam positus et aqua super oleum. Alia vero summa petunt ut ignis et oleum. Semper enim ignis superiora petit et oleum etiam sub aqua fusum non se patitur subter. Sic ergo ecclesia nunc in imo posita tendit ad celum, ubi fundamentum eius Christus est. Ut sapiens architectus etc.
8 marg. Zw58
9 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 10 Sapiens architectus est qui iuxta disciplinam sui auctoris collocat fundamentum, quod Apostolus se fecisse dicit, {Zw58 f. 57v } qui secundum salvatoris traditionem evangelizavit. Alius autem super edificat, qui scilicet post Apostolos docet. Unusquisque autem videat quomodo super edificet, ut videlicet superedificatio congruat fundamento, mansura quidem si congruit, peritura vero si non congruit, tamen fundamento manente. Pereunte etenim doctrina mala, permanet nomen Christi. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere preter id quod positum est, quod est Christus Iesus, quia quamvis aliqui illorum qui post Apostolos docent heretici sint, non tamen docent nisi sub nomine Christi. Aliter enim sui erroris commenta non commendarent nisi Christi nomine interposito predicarent, cuius dignitate illa acceptabilia fierent.
10 marg. Zw58
marg.| Si quis autem etc. Per aurum, argentum, lapides preciosos preclaram doctrinam significat, per lignum, fenum, stipulam corruptam et vanam, que etsi modo fallit in igne tamen apparebit. Unde supponit: Uniuscuiusque opus manifestum erit etc. Si cuius opus manserit, mercedem vite eterne accipiet de eo quod super edificavit, quia sicut ignis aurum, argentum, lapides preciosos non consumit, ita bonus magister incorruptibilis permanebit. Si cuius opus arserit, detrimentum pacietur, id est penas senciet pro adultera doctrina, que peribit sicut omnia mala que non sunt substantie. Ipse autem salvus erit, quia non interibit substantia qua constat sicut mala que accidens causa est. Sic tamen quasi per ignem.11 Non ait: salvus per ignem, ut scilicet merito suo intelligatur salvus sicut aurum examinatus, sed ait: salvus, sed quasi ostendens salvum quidem illum futurum, sed penas ignis passurum, ut per ignem purgatus sit salvus, id est non in perpetuum sicut infideles igne eterno torqueantur, ut ex aliqua parte opere pretium sit credidisse in Christum. Nescitis etc. Quasi: Dei edificatio estis, cuius Christus est fundamentum. Ergo Deus habitat in vobis, et estis eius templum. An nescitis hoc scilicet quia vos quamvis carnales, quamvis nondum percipientes que sint spiritus Dei, estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis? Cum premiserit: estis templum Dei, non supposuit: et Deus habitat in vobis, sed: spiritus Dei habitat in vobis. [Nota3] 12 In quo spiritum Dei ostendit esse Deum. Neque vero ex eo quod ait: spiritus Deus habitat intelligendum est patrem in eisdem non habitare vel filium, cum et hic dicat: templum Dei estis, et alibi: Christus in vobis est. Nullis enim angustiis impediri trinitas potest, ut pater et filius et spiritus sanctus ubique simul esse non possint. Cum tamen Deus ubique sit totus, non in omnibus habitat. Est enim ubique per divinitatis presentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. In illis namque solis habitare dicitur, qui renati sacramentis et spiritu corporis Christi diligunt unitatem. Quorum aliqui animales et parvuli sui habitatoris in corpoream naturam, que ubique est tota, et cetera que sunt spiritus Dei nec etiam per speculum et in enigmate perspicere possunt. Quales erant quibus ait Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis etc. In his ergo spiritus Dei hoc agit, ut templum eius sint, hic per fidem et in futuro per speciem. Etsi antequam ad spiritualem mentis etatem perveniant, rapiuntur de vita, perficitur in eis ab habitatore suo quicquid minus habuerunt quomodo ab ecclesie societate non recesserunt. Econtra non dicitur: habitare in eis, qui cum Deum cognoscant, non tamen sicut Deum gratiarum actione glorificant et non tenentes caput ex quo totum corpus conexum est et crescit violant unitatem, de quibus supponit: Siquis autem violaverit templum Dei {Zw58 f. 57v } flagiciis in se aut facinoribus et pravis dogmatibus in alios volens subuertere fundamentum et catholicam societatem disiungere, disperdet illum corpore et anima Deus tamquam sacrilegum. Templum enim sanctum est, quod scilicet estis vos, non anima tantum sed etiam corpore. Unde Apostolus alibi: Nescitis quoniam corpora vestra templum est spiritus sancti? Nemo ergo seducat se vel vos deputans homini quod Dei est. Siquis autem videtur sibi inter vos sapiens esse verbi gratia, ut in sacramentis secundum merita vim et efficatiam dividat potestatis, id est ut cum bonus est ille qui plantat vel rigat, Deus det incrementum, non vero det cum est malus, stultus fiat, id est hanc que sibi videtur sapientiam stultitiam reputet, ut hac reputatione sit sapiens, id est que sunt spiritus Dei percipiat, que animalis homo non percipit, et hanc sapientiam debet reputare stultitiam. Nam et in hoc cum Deo sentiet. Sapientia enim huius mundi, cuius ratio illa que sunt creata non prevenit, sed ex eorum potius cursu atque nativa consuetudine universitatem regule atque eam que dicitur necessitatem non in eis facit, sed ex eis ad eadem humane supponenda intelligentie accipit, stultitia est apud Deum, cuius sicut potestas facit omnia, ita sapientia prevenit, virtus continet, voluntas commutat, in quo sapientes mundi qui consueta secuntur non percipientes que sunt spiritus Dei comprehenduntur. Scriptum est enim in Iob: Comprehendam sapientes mundi in astucia, ut non dicam sapientia eorum, faciendo aliter quam eorum ratio secuta consuetudinem monstrat. Et iterum in psalmo: Dominus novit cogitationes hominum, id est sapientium mundi, quoniam vane sunt cum addicit consuetudinis necessitati, quod divine subiectum est voluntati, et hominum meritis, quod divine tantum est potestatis. Itaque nemo glorietur in hominibus, qui sive boni sunt sive mali ad hoc tantum sunt a Domino ordinati, ut aliqua in sacramentis verbi gratia aquam, oleum, panem, vinum, verba et huiusmodi alia ministrent, non vero ut per eos interior gratia sit remissionis, fidei caritatis et huiusmodi 84 aliorum quibus mentem interius per se ipsum Dominus format. Omnia enim. Quasi: Non debetis in hominibus gloriari, quia vestri sunt. Nec solum homines, sed etiam omnia sunt vestra, id est ad serviendum vobis data, et ideo non in singulis et vobis quantum ad serviendi rationem inferioribus debetis gloriari. Vestri sunt enim non solum qui inter ceteros ministros videntur minores, sed etiam qui maiores, scilicet sive Paulus, sive apollo, qui sunt magni Apostoli, sive zephas qui maior est omnibus. Sive mundus cum ex eius magnitudine atque forma divine substantie immensitatem et incomparabilem pulchritudinem cogitatis, sive vita in qua ad bene merendum manetis, sive mors que vos ut cum Christo sitis dissolvit, sive presentia bona quibus ad serviendum Domino consolamini, {Zw58 f. 58v } sive futura que speratis ut coronemini. Omnia enim hec etsi qua cetera taceo vestra sunt. Vos autem Christi tantum, non hominis.
11 + Cave marg. cum ornamento Zw58 {KF2021}
12 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 13 Christus autem Dei, et per hoc quoque vos non nisi Dei, id est ex Deo tantum hic quelibet in futuro autem ipsum tamquam denarium post laborem vinee accipientes. Ad quem etiam future mercedis denarium intelligendum [marg • III•] hec conexio facta videtur qua dicitur: omnia vestra, vos autem Christi, Christus Dei. Que primo loco habet omnia, secundo vos, tertio Christi, quarto Dei, tamquam sic dicatur: unus, duo, tres, quatuor, quibus omnibus iunctis succrescit denarius. Sed cavendum, ne sic intelligatur: Christus autem Dei, qualiter omnia vestra sunt et vos autem Christi. Nam vel omnia illis vel illi Christo subduntur ut res dissimiles et in natura diversa, Christus vero Deo non tamquam dissimilis aut alterius nature, sed tamquam patri filius. Attendendum etiam, quod in hac rerum sibi conexarum enumeratione qua dicitur omnia vestra, vos Christi, Christus Dei, nulla fit spiritus sancti commemoratio, sicut nec ubi dicitur: caput mulieris vir, viri Christus, Christi Deus. Ideo utique quia non fere in his que sibi conexa sunt numerari solet ipsa conexio.
13 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_3)

Notes :