Glossa media

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 

Imitatores mei
estote
sicut et ego Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,2 

Laudo autem vos, fratres,
quod per1 omnia mei memores estis,
1 per] om. Weber
et sicut
tradidi vobis precepta mea tenetis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,3 

Volo autem vos scire
quod omnis viri caput Christus est,
caput
autem mulieris vir,
caput vero Christi Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 

Omnis
vir
orans,
aut prophetans
velato capite,
deturpat caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,5 

Omnis autem mulier
orans aut prophetans non velato capite
deturpat caput suum,
unum est enim
ac2 si decalvetur.
2 ac] atque Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,6 

Nam si non velatur mulier3 tondeatur.
3 mulier] + et Weber
Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,7 

Vir quidem
non debet velare caput,
quoniam imago et gloria est Dei,
mulier autem gloria viri est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,8 

Non enim vir
ex muliere
est, sed mulier
ex viro.
Numérotation du verset 1Cor. 11,9 

Etenim non est creatus
vir
propter mulierem,
sed mulier
propter virum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,10 

Ideo debet mulier
velamen 4
4 velamen] potestatem Weber
habere supra caput propter angelos.
Numérotation du verset 1Cor. 11,11 

Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 11,12 

Nam sicut mulier de viro,
ita et per mulierem vir5.
5 per mulierem-vir] inv. Weber
Omnia autem ex Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,13 

Vos ipsi iudicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
Numérotation du verset 1Cor. 11,14 

Nec
ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,15 

Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 11,16 

Si quis autem videtur contentiosus esse
nos
talem consuetudinem non habemus,
neque Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 11,17 

Hoc autem precipio :
non laudans
quod non in melius
sed in deterius convenitis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,18 

Primum quidem convenientibus vobis
in Ecclesia,
audio scissuras esse,
et ex parte credo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,19 

Nam oportet
et hereses esse,
ut
et qui probati sunt
manifesti fiant in vobis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,20 

Convenientibus ergo vobis in unum,
iam non est
dominicam cenam manducare.
Numérotation du verset 1Cor. 11,21 

Unusquisque enim
suam cenam presumit
ad manducandum,
et alius quidem
esurit, alius autem ebrius est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,22 

Numquid domos non habetis
ad manducandum et bibendum ? Aut Ecclesiam Dei
contemnitis
et confunditis
eos qui non habent ? Quid dicam vobis ?
Laudo vos ?
In hoc non laudo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,23 

Ego enim accepi a Domino
quod et tradidi vobis, quoniam Dominus noster6 Iesus Christus7 in qua nocte tradebatur,
6 noster] om. Weber |
7 Christus] om. Weber |
accepit panem,
Numérotation du verset 1Cor. 11,24 

et gratias agens
fregit,
et dixit : accipite et manducate8
8 accipite...manducate] om. Weber
hoc
est corpus meum
quod9 pro vobis tradetur10. Hoc facite
9 quod] om. Weber |
10 tradetur] om. Weber |
in meam commemorationem.
Numérotation du verset 1Cor. 11,25 

Similiter et calicem,
postquam cenavit
dicens : Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine,
hoc facite11 in meam commemorationem.
11 facite] + quotienscumque bibetis Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,26 

Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem istum12 bibetis mortem Domini annuntiatis
12 istum] om. Weber
donec veniat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,27 

Itaque
quicumque manducaverit panem hunc13 et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et14 sanguinis Domini.
13 hunc] om. Weber |
14 et] vel Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 11,28 

Probet
autem seipsum homo,
et sic de pane illo edat et de calice bibat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,29 

Qui enim
manducat et bibit indigne, iudicium
sibi
manducat et bibit,
non
diiudicans corpus Domini15.
15 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,30 

Ideo
inter vos multi
infirmi16
16 infirmi] infirmes Weber
et imbecilles
et dormiunt multi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,31 

Quod
si nosmet ipsos diiudicaremus
non utique iudicaremur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,32 

Dum iudicamur autem
a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,33 

Itaque, fratres mei,
cum convenitis ad manducandum
invicem exspectate.
Numérotation du verset 1Cor. 11,34 

Si quis esurit domi manducet,
ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam.

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 
marg.| Imitatores . Quasi: Omnibus per omnia placeo. Vos ergo estote imitatores mei sicut et ego sum imitator Christi. Hii namque in ecclesia gradus sunt ordinati, maiorum scilicet atque minorum, ut illi exemplo precedant, hii vero imitatione sequantur, sed in his tantum in quibus et ipsi maiores Christum qui solus illis melior est imitantur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,2 
marg.| Laudo etc. A licitis abstinendum hucusque monuit hac ratione, ne aliquis scandalizetur infirmus aut blasphemet malivolus. Nunc idem monet, sed alia ratione, ne scilicet in se ipso quis incompositus sit. Hanc autem huius admonitionis habet materiam, quod illorum aliqui viri velato capite et alique mulieres non velato orabant aut prophetabant. Quod non est faciendum docet Apostolus eo quod sit non solum contra sacramentum quod in homine est divine imaginis, sed etiam humane creationis ordinem et naturam et contra consuetudinem ecclesiasticam. Quasi: Moneo ut sitis imitatores mei. Laudo autem vos, o fratres, quod per omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis precepta mea ita tenetis. Ironice loquitur quasi: non omnia tenetis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,3 
marg.| Volo autem   scire vos quiddam   quod quidem non attenditis, quod scilicet   Christus est caput omnis viri. Spiritus hominis de quo Apostolus dixit supra: nemo hominum scit que sunt hominis nisi spiritus hominis hoc loco vir1 anime {Zw58 f. 77v } intelligitur eo quod animalem affectionem tamquam maritus coniugem regit. Huius viri caput dicitur Christus eo quod sicut in capite plenitudo sit sensuum, corpus quod adheret capiti aliquem habet de illa plenitudine sensum, ita, cum in Christo plenitudo sit gratiarum, spiritus qui se illi pietate subicit et adheret de illa plenitudine accipit, per quod etiam fit   caput mulieris idem   vir regens scilicet sicut dictum est animale quecumque in his inferioribus operatur affectionem.   Caput autem   Christi est   Deus , quoniam ex ipso non solum gratie, sed etiam veritatis plenitudinem habet Christus. Pater enim, qui de nullo est, filii principium est, quoniam hoc ipsum quod filius est principium habet a patre.
1 Fi1633 f. 60r a (non contuli)
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 
marg.| Omnis vir etc. Quasi: Caput viri Christus. Ideo   omnis vir orans aliquid a Deo   velato capite aut prophetans, id est aliis fidei sacramento revelans,   deturpat caput suum Christum. Nam quia caput obvolutum minus est liberum, vir qui velato capite aut orat aut prophetat libertatem, quam de plenitudine Christi spiritus noster illi adherens ad regendos animales sensus creditur accepisse, non esse quodammodo monstrat, in quo valde caput suum, id est Christum qui nos omnino liberos vult esse, deturpat maxime, quia liberationis huius certa spe aut orat aut prophetat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,5 
marg.| Omnis autem mulier non velato capite orans aut prophetans deturpat caput suum, quia caput mulieris vir. Per hoc enim animalem affectionem viro suo spiritui non esse subiectam demonstrat, et sic ipsum quo rectore vagi sensus debent cohiberi deturpat maxime, cum hanc subiectionis gratiam aut orationis humilitas petere aut prophetie spiritus debeat revelare.
marg.| Unum est enim etc. Quasi: Turpe est mulierem non velari. Ut enim pretermissa altiori intelligentia litteram loquamur, unum est ac si decalvetur, Quod utique recte dico: Nam si non velatur mulier et tondeatur, hoc est quod dixerat: decalvetur, nam frontis tonsura decalvatio dicitur. Quasi: si viro mulier in non velando capite suo vult esse similis, sit et in hoc, ut tonsura decalvetur. Si autem mulieri turpe est tonderi et decaluari, velat itaque caput suum. Vir quidem etc. Quod vir velato capite oret et mulier non velato contra sacramentum quo vir dicitur imago Dei esse ostendit. Nam quod de hoc Apostolus dicit, nisi ad aliquid secretum sacramentum referatur, inane videtur. In hoc igitur sacramento incompositionis huius improbande rationem attendens ait: Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam est imago Dei et gloria. Ecce non solus Christus, sed etiam homo dicitur imago Dei, sed differt quod Christus solius patris, 114 homo vero tocius trinitatis imago est, et quod Christus patri sue substantie plenitudine adequatur, homo vero trinitati non substantiali conformitate, sed impari quadam similitudine, que significantius imitatio appellatur secundum quod alibi: estote imitatores Dei accedere dicitur. [marg r.¶] Unde et in genesi legitur: Faciamus hominem ad imaginem nostram. Quoniam ergo hanc imaginem Scriptura vocat facturam, non est Deo consubstantialis neque vero tantum ad patrem, sed ad totam {Zw58 f. 77v } potius accedit trinitatem, quia pluraliter dictum est: Faciamus et: nostram.
marg.| Ambrosius. Hec imago Dei in viro in hoc consideratur, quod unus Deus unum hominem fecit, ut sicut ab uno Deo sunt omnia, ita et ab uno homine omnes homines. Sic enim unius invisibilis Dei unus visibilis homo in terris habet imaginem, quia sic unus Deus in uno homine unius principii auctoritatem conservat utique ad confusionem diaboli, qui uno Deo neglecto deitatem et Dominium sibi voluit usurpare. Fecit Deus hominem ad imaginem suam, ut sicut ipse preest universe creature per omnipotentiam, sic homo terrenis omnibus per intelligentiam.
marg.| [Augustinus] 2 Hec enim imago non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem est attendenda, que etiam in spiritualem eternorum contemplandorum et in animalem temporalium amministrandorum virtutem dividitur. Secundum spiritualem dictum est, quod in genesi dicitur: homo factus ad imaginem et similitudinem Dei, et quod Apostolus ait: Induite novum hominem qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius qui creavit eum. Hec imago a Dei sapientia que Christus est regitur, et in hoc eadem ipsa est gloria Dei. Per hoc enim Deus glorificatur. Ipsa vero spiritualis regit animalem et ideo hoc illius gloria dicitur. Habet enim spiritualis de animali tamquam vir de femina gloriam, cum se illi pietate prebet et preit ad Deum imitandum. Non enim vir ex muliere, sed mulier ex viro ad litteram, hic est prime creationis ordo, sed mystice magis spiritualis precedit et eidem animalis in corpore regendo obtemperat. Etenim vir non est creatus propter mulierem sed mulier propter virum, scilicet in adiutorium viri, non utique ut virum mulier, sed ut vir mulierem adiuvet, quia sicut dictum est appetitum anime per quem voluptates corporis operamur habet mens interior, tamquam virilis ratio subiugatum. Et quoniam in utroque sexu humana natura spiritu mentis ad imaginem Dei facta, quantomagis in id quod est eternum sese extenderit, tantomagis reformatur in imaginem Dei. Ideo, id est propter secretum hoc figurandum, vir caput suum velare non debet, quia scilicet humana natura non est cohibenda, ut ab hoc sese contineat. Mulier autem debet velamen habere super caput, quoniam rationalis que est in rebus temporalibus actio super se potestatem debet habere, qua cohibeatur periculosa et nimia eius in inferiora progressio. Nisi enim spiritualis animalem cohibeat, mulier dominatur in virum, et sic ambo a veritatis illustratione nudati et apertis oculis conscientie ad videndum quam in honesti remanserint tamquam folia dulcium fructvum sine ipsis fructibus, ita sine fructibus boni operis bona verba contexunt, ut scilicet male viventes suam bene loquendo turpitudinem contegant. Propter. Quasi: Propter predictum secretum significandum vir non debet et mulier debet velare caput suum, et etiam propter angelos, quibus grata est sacrata et pia significatio. Verumtamen. Quasi: In prima creatione non ex muliere vir, sed ex viro mulier. Verumtamen post neque vir sine muliere neque mulier sine viro, et hoc in Domino, ex quo totum.
2 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 3 Et ut magis confirmet repetit dicens: Nam sicut mulier de viro, ita per mulierem vir, hoc secundum corpus, Deo tamen auctore. Unde contra manicheos qui mulierem ex viro dicunt esse secundum corpus, ex Deo autem secundum animam et spiritum ait: Omnia autem, id est corpus et anima et spiritus et viri et mulieris ex Deo sunt a quo {Zw58 f. 78v } habent ut sint. [Ambrosius] 4 Vel ad litteram omnia ex Deo dicit esse, ut neque mulier de subiectione doleat neque vir de exaltatione superbiat. Mystice neque spiritualis sine animali perfecte celestibus heret neque animalis sine spirituali recte de temporalibus amministrat. Omnia autem, id est et contemplatio celestium et administratio temporalium ex Deo est. Vos ipsi etc. Contra sacramentum et creationis ordinem esse quod vir velet et quod mulier non velet caput suum dum orat aut prophetat hucusque dixit; nunc idem dicit esse contra naturam que, quoniam omnibus nota est, ait: Vos ipsi iudicate: Decet mulierem non velatam, adde: aut virum velatum orare Deum? Non utique. Nam nec ipsa natura docet vos hoc debere fieri, immo repugnat. Quod ex hoc manifestum est, quoniam vir quidem si comam nutriat ignominia est illi propter legem que hoc prohibet et quia natura eam crescere non permittit. Mulier autem si comam nutriat, gloria est illi, inde quoniam lex consentit, tum quoniam capilli naturaliter crescentes pro velamine ei dati sunt, ut pro reatu subditam se esse cognoscat. Siquis autem etc. Hic ostendit contra consuetudinem esse. Sunt enim quedam de quibus omnino non est disputandum, sed auctoritati precipientis acquiescendum.
3 marg. Zw58
4 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 5 Nam ut verbi gratia de hoc quod in materia locutionis nobis propositum est agamus, si qui venalem circumferentes hypocrisin timeant, quod vilior sit sanctitas tonsa quam comata et sub simulate humilitatis umbraculo venalem typum proponentes per samuelem et ceteros prophetas qui non tondebantur se velint defendere et eis latenter equare, audiant quid ait Apostolus: Siquis autem videteur contentiosus esse, dicimus quod nos Apostoli talem consuetudinem non habemus in ecclesia Dei, quamvis possumus respondere, quod coma samuelis et prophetarum pro velamine Veteris Testamenti fuerit et ideo evangelii revelatione deponitur. Sequitur: Hoc autem precipio. Hoc ideo addit, ut in huiusmodi non disserentis sollercia requiratur, sed precipientis auctoritas attendatur.
5 marg. Zw58
marg.| Non laudans etc. In materia velandi vel non velandi capitis non debere esse incompositos docuit, et per hoc a licitis abstinendum. Nunc inordinatum usum cene Dominice in ipsis reprehendens docet idem, id est a licitis abstinendum, ne in faciendis quibuslibet sint inordinati. Quasi: Idem de velando vel non velando capite dictum est precipio utique non laudans, quod inordinate ad cenam Dominicam convenitis et ideo non in melius, sed in deterius, id est non ad usum perfectionis, sed ad detrimentum damnationis, quod ex pluribus potest ostendi. Primum quidem ex hoc quod convenientibus vobis in ecclesia que continet mysterium unitatis audio esse inter vos scissuras, id est divisiones vel eorum qui non recte de sacramentis sentiunt vel eorum qui ea que licent fieri et non fieri vel faciunt vel non faciunt ad scandalum plurimorum. Et credo illas scissuras esse ex parte, id est in aliquibus. Nam sicut corporum persecutiones utiles {Zw58 f. 78v } sunt, ut mali bonorum exerceant patientiam, ita oportet, id est utile est hereses esse, ut qui in vobis, id est inter vos probati sunt in Scripturarum intelligentia manifesti fiant, id est male opinantes recte intelligentium exerceant sapientiam. Multa quippe ad fidem catholicam pertinencia, dum callida hereticorum inquisitione exagitantur, et diligentius considerantur et clarius intelliguntur et instantius predicantur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,20 
marg.| Convenientibus 6   ergo. Quandoquidem scissure sunt inter vos ergo vobis convenientibus in unum, iam non est, id est non convenit manducare cenam Dominicam, id est Dominice cene sacramento communicare. Et quare non convenit supponit: Unusquisque enim presumit, id est ante cenam Dominicam sumit suam cenam non quidem ad erogandum pauperibus, sed ad manducandum. Quia namque discipulis suis Dominus cum iam manducassent dedit eucharistie sacramentum, quibusdam visum est die illo idem sacramentum vel post cibos alios vel inter manducandum esse sumendum, nec attendebant quod finito veteris sacrificii ritu Dominus novi sacrificii ritum instituebat.
6 Convenientibus] C litter a maiori script. Zw58
marg.| [Augustinus] 7 [Nota4] 8 Unde etiam dicebat: Hoc facite etc. Quoniam ergo vetera transierunt 116 absque illis nova debent manere, placuit spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret quam ceteri cibi. Nam ideo quoque ut huius mysterii altitudinem salvator vehementius commendaret, hoc ultimum cordibus et memorie discipulorum infigere voluit et non precepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis per quos ecclesias dispositurus erat servaret hunc locum. Et alius etc. Quasi: Ante acceptionem eucharistie unusquisque in ecclesia manducat, quod valde inordinatum est. Et quod malum est, alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Nam ex prava consuetudine divites in ecclesia epulabantur splendide, pauperes vero qui nihil parare poterant esuriebant, quod in domibus suis divites sine contemptu ecclesie et sine confusione pauperum facientes minus peccarent. Propter quod eos increpans ait: Numquid non habetis domos ad manducandum et bibendum aut contempnitis ecclesiam Dei, id est domum orationis, que ideo dicitur ecclesia, quoniam in ea congregatio fidelium continetur, et confunditis, id est erubescere facitis eos qui non habent quod preparent?
7 marg. Zw58
8 marg. Zw58
marg.| Ambrosius. Unusquisque presumit, etc. Hos notat qui dissensionis causa quam pseudo Apostoli seminaverant oblationes suas panis scilicet et vini, quas ut inde corpus Christi consecraretur diversi obtulerant, post consecrationem ipsi qui obtulerant sibi vendicabant ad illorum utique confusionem, qui quoniam nihil obtulerant nullam inde partem sumebant, et tam cito etiam illi hoc agebant, ut alii qui suam ibi partem non habebant non invenirent quod ederent. Ideoque si sic inquit convenitis, ut unusquisque sibi sumat quod obtulit, domi potius hec agenda, non in ecclesia ubi unitatis et mysterii causa convenitis, non causa dissensionis et ventris. Munus enim oblatum totius populi sit quia in uno pane omnes significantur. Per id enim quod unum sumus omnes, de uno pane omnes nos sumere oportet. Sequitur: Quid dicam vobis? Scilicet dicam quod laudo vos in hoc, quod quasi Dominicam institutionem secuti eucharistiam pransi accipitis vel quod post consecrationem oblationes vestras totas vobis vendicatis et ceteris nihil relinquitis.
marg.| Utique non laudo. Vel ita distingue: Laudo vos in aliis, id est in errore sacramentorum et scandalis infirmorum et in huiusmodi. Ironice {Zw58 f. 79v } dixit scilicet: in hoc non laudo. Quasi: In aliis non laudo et in hoc maxime vitupero. Ego enim etc. Quasi: Formam huius communionis a Domino datam quam etiam illis tradiderat ne de cetero in ea possint errare iterat, quasi: Non laudo nec laudare debeo. Ego enim accepi a Domino, id est Domini revelatione, quod tradidi vobis, quod vos docui, quod scilicet Dominus Iesus acccepit panem etc. Sed diligenter attendere debetis, quando hoc fecit: In nocte utique et in ea specialiter in qua tradebatur imminente scilicet passione sua, quam pro peccatorum nostrorum nocte tollenda et in lucem convertenda sustinebat. Unde etiam cum diem nox soleat sequi, abinde noctem sequitur dies, et quod gratias agens de hominis per hoc futura reparatione fregit illum panem et dixit: accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis a peccato liberandis tradetur. Et subiunxit: hoc facite in meam commemorationem. Unde et petrus ait: Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Similiter et calicem accepit et hoc utique postquam cenavit, id est veteri pascha tamquam veteri testamento finito, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine, hic scilicet est sanguis quo novum testamentum firmatur sicut et in morte testatoris debet omne testamentum firmari. Testamentum autem dicitur novum, quia novus sacrificii ritus et in eo nova promissio, quia non temporalium sed eternorum bonorum. Hic quoque subiunxit: Hoc facite quocienscumque sumitis in meam commemorationem. Et cuius rei commemorationem determinat dicens: Quocienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis, quod utique faciendum est donec ipse ad iudicium veniat.
marg.| [Ambrosius] 9 Ex his igitur verbis, si quis ea diligenter attendat, docemur mysterium eucharistie, quod inter cenandum celebratum est, non esse talem cenam quales nostre sunt cene: Medicina enim spiritualis est et memoria 117 redemptionis per quam maiora meremur, ad quam non nisi tristes de peccatorum nostrum nocte accedere ex eo docemur, quod nocte qua pro peccatis nostris tradebatur, cum scilicet tristis esset anima sua usque ad mortem, et etiam in eiusdem mortis sue commemorationem discipulis suis hunc panem dedit et calicem, quem panem appellans corpus suum et calicem appellans novi testamenti et monens accipere atque manducare procul dubio sibi conformes et in se innouandos quotquot in unitate corporis eius quod est ecclesia volumus esse significat. In hac enim unitate manentibus corpori et anime nostre utilis est ista communio, quia et caro Christi pro salute corporis nostri passa est et sanguis eiusdem pro anime salute effusus est. Extra unitatem vero non prodest. Unde sequitur: Itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, scilicet vel sine {Zw58 f. 79v } deuotione et aliter quam a Domino mysterium hoc traditum est celebrando vel in voluntate peccandi manendo, reus erit corporis et sanguinis Domini, id est et pro morte Christi tamquam eum occiderit penas dabit et de bono male sumpto maculam contrahit. Sicut enim mala prosunt bonis ut Paulo angelus satane colafizans, ne illum magnitudo revelationum extollat, ita sacra obsunt malis ut buccella Iude, et ideo cavendum est, ne quis bonum male accipiat. Quia vero Dominus de hoc sacramento dicit: nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, absque eius communione esse non licet, ideoque recte Apostolus consulit dicens: Probet autem se ipsum homo, id est etsi peccata sunt cottidiana saltem non sint mortifera.
9 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 10 Accessurus ad altare dimittat debitoribus et dicat: dimitte nobis debita nostra sicut etc. Si enim dimittit, dimittitur, et sic securus accedens de pane edat et de calice bibat. [Nota5] 11 Quod si in ecclesia sint aliqui indigne communicantes, non ideo bonus congregationis deserat unitatem. Non enim illi aliena peccata preiudicant, et communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Quoniam enim unusquisque onus suum portabit, [marg samech] qui manducat et bibit indigne sibi non alteri iudicium, id est unde iudicetur, manducat et bibit. Quicumque vero se propter malos ab ecclesia in qua ipsi mali sunt et iudas cum petro separauerit, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate que in sola ecclesia habetur disiunctus est, non habet vitam et ipse quoque extra indigne manducat. Queritur an cottidie sit sumenda eucharistia aut eligendi sunt dies, quibus homo purius vivens ad tantum sacramentum dignus accedat. Et dicimus, ut salva pace faciat unusquisque quod pie credit esse faciendum. Nam et Zacheus et centurio salvatorem honorificant, cum illum in domum suam alter gaudens recipit, alter vero dicit: non sum dignus, ut intres sub tectum meum, et manna unicuique pio de Israelitico populo iuxta voluntatem sapiebat. Similiter et hoc sacramentum. Solum enim contemptum non vult cibus iste, sicut nec manna fastidium. Unde et Apostolus, cum contra eos qui debita veneratione a ceteris cibis illud non discernebant, dixisset: iudicium sibi manducat et bibit adiunxit: Non diiudicans corpus Domini. Queritur etiam quomodo hic aliquis manducans dicatur manducare iudicium, cum ipse Dominus dicat: Qui manducat me ipse vivet propter me. Et dicimus duos modos esse manducandi. Unum quo sacramentaliter manducant tam mali quam boni, alterum quo soli boni. Spiritualiter enim manducare est in ea quam ipsum sacramentum significat Christi et ecclesie unitate manere.
10 marg. Zw58
11 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 12 Hunc namque manducandi modum ipse Dominus ostendit cum ait: [marg Samech.] Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. [¶ In-tel-li-ge.] Qui ergo a Christo discordat, nec carnem Christi manducat nec sanguinem bibit etiam si tante rei sacramentum cottidie accipit ad iudicium. Quales ac si dicat vos esse videmini. Ideoque, ne de cetero tales esse velitis, inter vos multi sunt infirmi transitoria egritudine et imbecilles longa inualitudine, et multi dormiunt morte in quibus iam apparet imago iudicii in illorum {Zw58 f. 80v } timorem qui tanto sacramento inconsiderate communicant. [Nota2] 13 Quod si mentis nostre tribunal ascendentes cogitatione accusante conscientia teste nosmetipsos corripiendo diiudicaremus et timore tamquam carnifice nos torquente quidam per lacrimas animi sanguis proflueret, non utique iudicaremur.
12 marg. Zw58
13 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 14 Hac enim penitentie severitate quisque a se ipso iudicatus non iudicatur a Domino. Postremo ab ista mente debet proferri sententia, ut homo iudicet se indignum participatione corporis et sanguinis Domini, et qui timet per ultimam sententiam separari a regno celorum, per ecclesiasticam disciplinam a sacramento celestis panis ad tempus humilis et penitens separetur. Si enim in huiusmodi mens nostra negligentius agit, sicut predictum est in infirmitatibus sepe aliquando etiam morte corripiendi iudicamur. Unde sequitur: Dum iudicamur autem his temporalibus penis, corripimur a Domino, ut non damnemur cum hoc mundo, id est cum eis qui Domino mundana preponunt. Sunt etenim electis he temporales pene purgatorie sicut et quod in libro regnorum per prophetam Dominus alii prophete minatur dicens: Quia inobediens fuisti Domino comedendo panem, ubi preceperat: ne comederes, non inferetur cadauer tuum in sepulchrum patrum tuorum. Quod si post mortem non est pena nihil sensuro cadaueri, tamen secundum humanum affectum quem habebat ad carnem suam potuit vivus tamen terreri vel contristari, et per hoc inobedientia prophete puniri, ne post mortem corporis ad supplicium tartareum eius anima raperetur. Itaque. Quasi: Quandoquidem indigne communicantes vel damnantur vel a Deo duris flagellis corripiuntur, itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum cene Dominice sacramentum, invicem exspectate ieiuni, ut multorum oblatio panis et vini simul consecretur et omnibus ministretur. Siquis autem esurit, domi cibos suos non tamen post eucharistiam accepturus manducet. Sic enim ordinate et sine schismate faciendum est vobis, ut non in iudicium vel eterne damnationis vel a Deo aspere correptionis conveniatis. Cetera autem que ad eiusdem sacramenti pertinent ordinem cum venero disponam. Quasi:
14 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 15 Multum est, ut epistola totum ordinem agendi quem universa per orbem ecclesia servat insinuet.
15 marg. Zw58
marg.| [Ambrosius] 16 Vel cum caput salutis ostendit ordinem scilicet Dominice cene, in qua si erratum fuerit non leve peccatum est. Ait: Cetera autem que ad edificationem Ecclesie pertinent cum venero disponam.
16 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_11)

Notes :