Glossa media

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 

Paulus vocatus
apostolus Iesu Christi1
1 Iesu Christi] inv. ΩJ Weber
per voluntatem Dei,
et Sosthenes frater,
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 

Ecclesie Dei
que est Corinthi,
sanctificatis in Christo Iesu
vocatis sanctis,
cum omnibus qui invocant
nomen Domini nostri Iesu Christi
in omni loco
ipsorum et nostro.
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 

Gratia vobis
et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 

Gratias ago
Deo meo
semper pro vobis in gratia Dei,
que data est vobis in Christo Iesu,
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 

quia in omnibus
divites facti estis in illo
in omni verbo et in omni scientia.
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 

Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 

ita
ut nihil vobis desit
in ulla gratia,
exspectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi,
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 

qui et confirmabit vos usque in2 finem
2 in] ad ΩJ Weber
sine crimine
in diem3 adventus Domini nostri Iesu Christi.
3 diem] die ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 

Fidelis autem4 Deus
4 autem ΩJ* Rusch ] cancel. rubr. ΩJ² om. Weber
per quem vocati estis
in societatem
Filii eius Domini nostri Iesu Christi5.
5 Domini...Christi] Iesu Christi Domini nostri ΩJ Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 

Obsecro
autem vos, fratres,
per nomen Domini nostri Iesu Christi,
ut idipsum
dicatis omnes
et6 non sunt7 in vobis schismata,
6 et Cor3 (grec.) Rusch |
7 sunt] sint ΩJ Weber |
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia8.
8 scientia ΩJ Rusch ] sententia Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 

Significatum est enim
mihi de vobis,
fratres mei, ab his qui sunt Cloes
quia contentiones sint inter vos9.
9 sint...vos] sunt inter vos ΩJ, inter vos sunt Weber
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 

Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit :
Ego quidem sum Pauli,
ego autem Apollo,
ego vero Cephe,
ego autem Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 

Divisus est Christus ?
Numquid
Paulus crucifixus est pro vobis ?
Aut in nomine Pauli baptizati estis ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 

Gratias ago Deo meo10
10 meo ΩJ Rusch] om. Weber
quod neminem
vestrum
baptizavi nisi Crispum et Gaium11*,
11 Gaium ΩJ Weber ] Caium Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 

ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis12.
12 sitis Rusch Weber ] estis ΩJ
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 

Baptizavi autem
et Stephane
domum.
Ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 

Non enim misit me Christus baptizare
sed evangelizare
non in sapientia
verbi
ut non evacuetur crux Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 

Verbum enim
crucis pereuntibus quidem stultitia est.
His autem qui salvi fiunt
id est nobis virtus Dei est.
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 

Scriptum est
enim :
perdam
sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 

Ubi
sapiens ?
Ubi scriba ?
Ubi conquisitor huius seculi ? Nonne stultam fecit Deus
sapientiam huius mundi ?
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 

Nam quia in Dei sapientia
non cognovit
mundus per sapientiam Deum,
placuit Deo
per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 

Quoniam et Iudei
signa
petunt et Greci sapientiam querunt,
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 

nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 

ipsis autem vocatis,
Iudeis atque13 Grecis, Christum Dei virtutem
13 atque Rusch Weber ] et ΩJ
et Dei sapientiam,
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 

quia quod stultum est Dei
sapientius est hominibus,
et quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 

Videte enim14 vocationem vestram, fratres,
14 enim] Cor3 (grec.)
quia non multi sapientes
secundum carnem,
non multi potentes,
non multi nobiles,
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 

sed que stulta sunt mundi elegit Deus
ut confundat sapientes,
et infirma mundi
elegit Deus ut confundat fortia,
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 

et ignobilia mundi et
contemptibilia15 elegit Deus et ea16 que non sunt
15 mundi – et contemptibilia Rusch Weber ] inv. ΩJ |
16 ea ΩJ Rusch ] om. Weber |
ut ea que sunt
destrueret,
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 

ut non glorietur
omnis caro in conspectu eius.
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 

Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
qui factus est sapientia nobis a Deo,
et iustitia,
et sanctificatio,
et redemptio,
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 

ut quemadmodum scriptum est :
qui gloriatur in Domino glorietur.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Cor. 1,1 
marg.| {GME61.1.1} Paulus . Primum salutat eos et contra superbiam pseudo nomen humilitatis ponit dicens: Paulus, id est modicus, econtra eorumdem presumptionem nomen dignitatis et officii: Apostolus Iesu Christi, id est missus a Iesu Christo, quod non illi et hoc non meritis suis exigentibus, sed gratia preveniente vocatus. Vel vocatus ab hominibus privilegio nominis, nec in iram sicut saul, sed per voluntatem Dei, id est in beneplacito eius. Et Sostenes frater. Hic dicitur eorum errores Apostolo nuntiasse et ideo eum sibi in hac salutatione coniungit, ut intelligant ea que faciunt Apostolum non latere.
Numérotation du verset 1Cor. 1,2 
marg.| {GME61.1.2}Paulus inquam et Sostenes mandant ecclesie Dei, que est corinthi, etc. Dei dicit, quasi: non hominum, quos utique vos dispensatorum attendentes merita quodammodo gratiarum auctores opinione vestra facitis. Quos autem dicat ecclesiam Dei explanat dicens: Sanctificatis baptismo et ceteris sacramentis. In Christo Iesu, id est per Christum Iesum, qui sibi retinuit potestatem, qua et ipsa sunt quod dicuntur et in electis efficitur quod figurant, non per homines quorum merita veritatem ipsorum vel usum nec bona conferunt nec mala impediunt. Unde adiungit: Vocatis sanctis, id est qui ad hanc que preter hominum merita fit sanctificationem predicationis gratia sunt vocati. His inquam cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, non aliud ab eo. Hoc invocare quisque dicitur quod vult ad se venire. Qui ergo aliud a Deo petunt quam ipsum? Non illum, sed quod ab eo petunt ad se venire volunt, ut divitias aut huiusmodi de quibus dicitur: dominum non invocaverunt.
marg.| [Augustinus] 1 Nomen vero Domini vere invocant qui eius sunt servi, de quibus dicitur: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. In omni loco ipsorum. Hoc ideo dicit, quia corinthus metropolis ceteris achaie civitatibus preest. {Zw58, f.50v } Et nostro. Hoc ait, ut intelligatur ratione conservande unitatis et pacis Apostolus eisdem preesse.
1 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 1,3 
marg.| Gratia vobis etc. Ecce quid Paulus et Sostenes mandant: Gratia sit vobis. Hoc contra meritorum iactantiam, ut scilicet se nihil2 ex gratia esse existiment. Et pax. Hoc contra schismata quibus dividunt unitatem, ut scilicet et idem credant et malos tolerent et infirmos suscipiant. A Deo patre et Domino Iesu Christo, qui ab eo personali quidem proprietate diversus est, sed unus cum ipso singularitate subest Deus, habens ex ipso, ut eadem et similiter operetur cum ipso.
2 nihil Zw58² ] nil Zw58*
Numérotation du verset 1Cor. 1,4 
marg.| Gratias ago etc. Primo laudat eos quantum ad bonos, ut illis ceteri conformentur. Ait ergo: Gratias ago Deo, id est non solum corde et lingua, sed etiam opere laudo non homines ex quibus nihil, sed Deum per cuius gratiam omnia. Meo.
marg.| [Augustinus] 3 Omnium quidem Deus est potestate, qua creat et continet et ad se dirigit omnia, sed electorum specialiter esse Deus dicitur quodam usu per gratiam, qua et nunc eos ad se colendum sanctificat et post eternaliter beatificat. Semper. Qui enim semper bene operatur, semper gratias agit. Pro vobis. Quare?   In gratia Dei que data est vobis fide manentibus   in Christo Iesu, per quem solum gratia data est a Deo multiplex, quia in illo, id est per illum, non per hominum merita,
3 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 1,5 
marg.| divites facti estis, id est abundatis in omnibus huic vite necessariis, scilicet   in omni verbo alto, humili, mediocri. Vel in omni genere linguarum   et in omni scientia, id est Scripturarum intellectu, litterali, morali et allegorico.
Numérotation du verset 1Cor. 1,6 
marg.| Sicut testimonium Christi, id est quod de Christo Scripture testantur vel quod ipsemet testatus est predicatione mea,   confirmatum est et sequentibus signis   in vobis ut scilicet firmiter teneatis.
Numérotation du verset 1Cor. 1,7 
marg.| Ita utique divites,   ut nihil necessarium   vobis desit in ulla gratia Spiritus sancti—vobis dico secure cum desiderio exspectantibus etiam revelationem Domini nostri Iesu Christi post mortem vel in iudicio quam impii timent. Revelationem dicit, quia nunc quidem in enigmate fidei tamquam interposito vel penas indictas et promissa premia speculamur, tunc vero ablato huius enigmatis velo ipsum sicut est videbunt electi et penas sentient impii.
Numérotation du verset 1Cor. 1,8 
marg.| Qui etc. Dixit eos in gratiis abundare, revelationem exspectare, addit perseveraturos. Quasi: Exspectantibus revelationem Domini. Qui et ceteris donis hoc addet, quod   confirmabit vos, ut ab hac exspectatione non deficiatis   usque in finem vite, ut sitis non dico sine peccato, sed   sine crimine —vos dico tendentes   in diem adventus Domini nostri Iesu Christi. Qui recte dies Domini dicitur sicut huius vite tempus dies hominis quoniam, quemadmodum nunc quasi silente Domino homo libere agit, ita tunc finitis humanis operibus ipse manifestus libere iudicabit.
Numérotation du verset 1Cor. 1,9 
marg.| Fidelis. Quasi: Confirmabit. Unde non est dubitandum quia   Deus fidelis est in promissis, per quem cum essetis aversi vocati estis in societatem non quorumlibet, sed   filii eius Domini nostri Iesu Christi, ut videlicet participes sitis hereditatis illius. {Zw58, f.51v }
Numérotation du verset 1Cor. 1,10 
marg.| Obsecro autem etc. Hucusque bonos laudavit, nunc eos qui errabant primum de sacramentorum schismate in materia baptismi obiurgare volens ad eorumdem bonorum conformitatem invitat. Quasi: Vobis bonis nihil deest in ulla gratia, vobis autem aliis deest, et ideo   obsecro vos, o   fratres , et hoc   per nomen Domini nostri Iesu Christi, a quo dicimini Christiani, ut omnes oris confessione dicatis idipsum quod boni dicunt et in vobis intus non sint schismata, id est divisiones neque voluntatis neque fidei. Quod ita supponit: Sitis autem perfecti in eodem sensu idem volendi et in eadem scientia idem credendi. In hac enim maxime identitate vestre perfectionis est ratio, et ideo eadem soluta in diversas vel voluntates vel fides perfectio quoque destruitur.
Numérotation du verset 1Cor. 1,11 
marg.| Quare autem hoc dixerit supponit: Mihi enim de vobis, o   fratres mei, significatum est ab his, id est per hos   qui sunt Cloes illius matrone vel loci hoc,   quia contentiones sunt   inter vos eo quod non idem vel vultis vel creditis. Has autem contentiones usque adeo novi, quod verbi gratia hoc idem dico quod unusquisque vestrum dicit. Nam alius quidem dicit: ego sum Pauli baptismate baptizatus, alius autem ego baptismate Apollo, alius vero ego baptismate Cephe, alius autem ego baptismate Christi. Ecce secundum vos divisus est Christus, id est non unus sed multi sunt Christi, si scilicet potestas baptizandi quam sibi retinuisse recte creditur Christus est Pauli et apollo et cephe, id est si ex eorum meritis verbo accedente ad elementum fit sacramentum et eo similiter ex eorum meritis mundetur ecclesia, que recte creditur sola quam sibi Christus retinuit potestate lavacro aque in verbo mundata. Hunc igitur honorem a se Apostolus removens ait: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Et numquid in nomine Pauli baptizati estis? Quasi: Non et ideo Paulus non est Christus, id est non habet hanc in sacramentis ex suis meritis potestatem, quam solus ille habere creditur, qui pro nobis mortuus est. Unde et in morte ipsius baptizati et cum illo per baptismum dicuntur consepulti, quod non cum Paulo.
Numérotation du verset 1Cor. 1,12 
marg.| [Augustinus] 4 Cum igitur solius Christi sit predicta potestas, male et errore idolatrie dicit quis: Ego sum Pauli vel Cephe 5, sed omnes recte dicunt:   ego sum  Christi, quoniam ipse solus est ostium, per quem intrans salvatur, ipse solus est petra, a qua in figura Ecclesie dicitur Petrus, de qua ipse eidem Petro ait: « Et super hanc petram » id est super me, non super te, et: « edificabo », id est ego non tu. Ipsius vox est que in ministris omnibus sonat. Undea: « Et vocem eius audient ». Pater quoque manifeste designans hanc esse Christi tantummodo potestatem in figura ceterorum omnium discernens eum etiam a Ioanne dixit: Super quem videris spiritum quasi columbam, hic est qui baptizat. [¶Intellige] Et hanc quidem potestatem si vellet posset dare Dominus aliquibus precipuis servis suis, quos etiam sicut Aaron per virgam, ita per aliquod signum ostenderet excellentioris sanctitatis ministros et ministeriorum dispensatores, qui scilicet soli possent baptizare, et tantam vim posset dare baptismo eorum {Zw58, f.51v } quantam vim haberet baptismus datus a Domino, sed noluit ne spes esset in homine, et ne tot baptismi dicerentur quot servi. Sic ergo potestatem sibi retinuit, servis ministerium delegavit, et ideo non differt sive bonus sive malus sit qui baptismum vel cetera sacramenta ministrat. Ideo etiam nemo dicit baptismus meus, cum tamen dicat evangelium meum, prudentia mea, gloria mea, licet sint a Deo. In his differentia est, ut alius alio melius doceat, provideat, vel huiusmodi faciat, non tamen quoniam alius magis, alius minus bonus vel malus.
a Io. 10, 3.
4 marg. Zw58
5 Cephe] Zephe Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 1,13 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset 1Cor. 1,14 
marg.| Gratias ago etc. Quasi: Quoniam de baptistis gloriamini,   gratias ago Deo meo de hoc, quod   neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium, qui de vestra contentione non sunt. Et quasi quis dicat: quare hoc dicis?
Numérotation du verset 1Cor. 1,15 
marg.| Ait: Non ideo quin bonum sit baptizare, sed ideo, ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis de quo magis gloriandum videretur.
Numérotation du verset 1Cor. 1,16 
marg.| Baptizavi autem et domum, id est familiam,   Stephane cuiusdam matrone, que etiam non est de contentione. Ceterum nescio si quem alium baptizaverim. Nullus istorum dicebat: Ego sum Pauli, sed omnes: ego sum Christi. Unde patet in eo quod dixit aliquos dixisse: ego sum Pauli, minimo hoc de ipso intelligendum. Bene tamen et eorum in quibus Corinthii gloriabantur nomina tacet, ne prodendo eis invidere dicatur, et suum et apollo et cephe ponit, ut gloriatio que reprehenditur in summis intelligatur nulla esse in ceteris.
Numérotation du verset 1Cor. 1,17 
marg.| Non enim. Quasi: Non nisi paucos baptizavi. Quod non a Deo curo. Christus enim non misit me baptizare, ut scilicet cura maiore ad hoc essem intentus, sed evangelizare, a quo ne maiores retardentur baptizant minores. Non in sapientia verbi, etc. Gloriam baptistarum contra quam locutus est adhuc latius improbaturus de evangelio suo, eo quod contempnebatur, interserit et humane illud sapientie comparans ostendit eius humilitatem et virtute et intelligentia et usu excellere.
marg.| [¶Ambrosius Augustinus] Quasi: Misit me Christus evangelizare, sed hoc non in sapientia que dicitur verbi, que scilicet non se teste virtute sed verborum compositione commendat; que etiam naturam creaturarum non propter cognoscendum creatorem vestigat aut si per ea que facta sunt conspicit, non eum gratiarum actione glorificat, immo et naturale ingenium ad cognoscendum et liberi arbitrii potestatem ad bene vivendum sufficere putat. Quod si verum est, evacuatur crux Christi, id est Christus gratus mortuus est. Ideo ergo non evangelizo in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Et quasi quis diceret evacuareturne?
Numérotation du verset 1Cor. 1,18 
marg.| Respondet ita utique: Verbum enim crucis quo scilicet diximus, quod mors vivificat, est stultitia sapientibus mundi, qui nihil recipiunt nisi quod humana ratione que est sapientia verbi ostenditur. Sed si quomodo preter sacramentum crucis, id est vel natura vel lege vel aliquo alio iustitia vel vita eterna creditur esse, sine dubio crux evacuatur. Cuius gratie, quoniam sunt mundi sapientes {Zw58, f.52v } ingrati, a gratia excidunt et sic pereunt. Unde pro eo quod debebat dicere sapientibus dixit pereuntibus.
marg.| His autem. Quasi: Pereuntibus est stultitia, sed his qui salvi fiunt, id est nobis absque humana ratione credentibus, non est stultitia, quia quod aliis videtur infirmitas ad corruptionem nobis virtus Dei est ad salutem. Unde sapientia verbi potius debet stultitia dici teste Scriptura.
Numérotation du verset 1Cor. 1,19 
marg.| [Augustinus] 6 Scriptum est enim in Abdia propheta:   Perdam, id est contra nature consuetudinem faciendo irritam ostendo   sapientiam non quidem meam in eis, sed eam que est   sapientium, id est quam sibi arrogant qui non habent meam, et prudentiam similiter non meam in eis, sed eam que est   prudentium, id est quam sibi arrogant, dum ex elementorum vi et operum observantia quorumlibet saluti prospiciunt,   reprobabo ex gratia sola per crucem salutem efficiens.
6 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 1,20 
marg.| Ergo ubi est   sapiens etc. Insultat eis Apostolus. Quasi: Verum est quod dixit abdias, Nam   ubi est   sapiens, id est ubi est lex naturarum et ars rationum, cum contra cursum earum verbum caro factum est et virgo peperisse et huiusmodi multa dicantur?   Ubi est   scriba moralium observantiarum, et   ubi est   conquisitor huius seculi, id est qui ex elementorum vi metitur salutis eventum, quandoquidem non ex operibus neque prorsus ex aliqua potentia, sed sola gratia per crucem salus donatur?   Nonne Deus fecit stultam sapientiam huius mundi rerum mutans naturam et salutis efficientiam? Fecit utique.
Numérotation du verset 1Cor. 1,21 
marg.| Nam placuit Deo saluos facere tamen non nisi   credentes nec per aliud nisi per stultitiam predicationis, id est sola gratia Christi per crucem, quod dicitur   stultitia predicationis, tum quia sapientibus mundi videtur stultitia, tum quia per imperitos gratia hec est predicata. Quod ideo fecisse Dominius intelligitur, quia mundus non   cognovit Deum per sapientiam verbi que inflat, qua tamen"invisibilia ipsius"b per ea que facta sunt conspici possent. Hec autem ignorantia   sapientium mundi facta est in sapientia Dei, id est alto consilio filii sui, ut scilicet per hoc, intelligens homo nihil esse ad salutem opera vel naturam, solam aliquod crederet esse gratiam.
b Cf. Rm. 1, 20.
Numérotation du verset 1Cor. 1,22 
marg.| Quoniam etc.   Stultitiam predicationis ostendit primum ex eo quod contra sapientiam mundi est quod predicatur, postea ex eo quod per imperitos predicatur. Quasi: Vere   per stultitiam predicationis etc. Quoniam per crucem Christi que et Iudeis et gentibus est stultitia. Nam   et Iudei, qui nesciunt humilitatem Christi consueti ab antiquo   signa potentie   petunt et Greci ex arte rationum   sapientiam naturalium   querunt.
Numérotation du verset 1Cor. 1,23 
marg.| Nos autem econtra predicamus Christum Deum hominem crucifixum, Iudeis quidem scandalum propter infirmitatem que contraria videtur esse potentie, gentibus autem stultitiam propter naturarum et rationum inconvenientiam.
Numérotation du verset 1Cor. 1,24 
marg.| Ipsis autem Iudeis atque Grecis vocatis non ea utique vocatione qua vocati ad nuptias venire noluerunt, sed ea potius qua secundum propositum vocati sunt sancti predicamus   Christum esse   Dei virtutem et Dei sapientiam, per quem tamquam manu et verbo omnia facta sunt.
marg.| [Augustinus] 7 Attende quod ait: Dei sapientiam, et cave ne intelligas {Zw58 f. 52v } patrem esse sapientem ex filio. Nam quoniam Deo idem est essentia quod sapientia, si Deus a filio habet sapientiam, ab eodem habet essentiam quod falsum est. Dicendum est ergo, quod Deus pater est sapiens ea qua ipse est sua sapientia, filius autem est sapientia patris, de sapientia que est patris, id est de patre qui est sapientia.
7 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 1,25 
marg.| Quia etc. Quasi: Christus est virtus et sapientia Dei, non utique in his tantum que potenter et sapienter conceduntur ab omnibus facta per ipsum, sed in his etiam que Deo minime convenire videntur.   Quia quod stultum est Dei, id est quod de Deo dici stultum videtur ut exinanitio, passio, dissolutio, sepultura,   sapientius est hominibus, id est quam possint homines cogitare.
marg.| Et 8   quod infirmum est Dei, id est quod divine fortitudini contrarium esse videtur ut eadem exinanitio etc.,   fortius est hominibus, id est quam homines possint facere. Sensus. Inter cetera que sapienter fecisse Dominus dicitur hec quoque sola est divina sapientia, que sicut diabolum decepit, et divina fortitudo, que sic eundem deiecit et hominem liberavit. Profundior enim sapientia et robustior est fortitudo infirmitate fortitudinem quam fortitudine infirmitatem deicere, et eum qui fortissimus est infirmum fieri, ut qui infirmi sunt fiant fortissimi. Quod convenienter figuratum est quando Dominus misso sopore in Adam tulit unam de costis eius et formavit mulierem et pro costa carnem replevit. Adam namque Christus, mulier ecclesia. Igitur os Ade dormientis fortitudo mulieris, quia et sacramenta lateris Christi in cruce soporati fortitudo ecclesie. In Adam pro osse facta est caro, quia verbum caro factum est, ut illius infirmitas nostra sit fortitudo.
8 Et] Hic nota praem. marg. Zw58
Numérotation du verset 1Cor. 1,26 
marg.| Videte enim etc. Ex eo quod contra mundi sapientiam est quod predicatur, stulti stultitiam predicationis ostendit hucusque. Nunc idem vult ostendere ex eo quod per imperitos predicatur. Quasi: Stultum et infirmum Dei sapientius et fortius est hominibus. Quod patet etiam in his per quos vocati estis.   Videte enim, o fratres,   vocationem vestram per quos scilicet estis vocati. Dicens: videte excitat ammirationem; Nam mirabile quidem est hominem resurrexisse, in celum ascendisse et huiusmodi, sed mirabilius est totum mundum rem adeo incredibilem et per paucos et hos viles homines credidisse.
Numérotation du verset 1Cor. 1,27 
marg.| Quia non multi sapientes secundum carnem, id est secundum sapientiam carnalem,   non multi potentes lata dominatione,   non multi nobiles generis claritudine, primi doctores Ecclesie et fidei Christiane fuerunt,   sed humili adventu querens Deus humiles elegit   que stulta sunt mundi, id est mundane sapientie ignaros,   ut confundat, id est erubescere faciat, eos qui sibi videntur   sapientes et infirma mundi, id est impotentes,   elegit Deus, ut confundat fortia, id est eos qui se iactant esse potentes.
Numérotation du verset 1Cor. 1,28 
marg.| Et ignobilia mundi et ut plus dicam   contemptibilia elegit Deus, immo   et ea que non sunt, id est que inter cetera non computabantur,   ut destrueret, i d est vincendo humiliaret   ea que sunt, id est que cum ex se nihil sint, sibi tamen esse aliquid videntur. Et erat {Zw58, f.53v } quidem quandoque doctores potentes atque nobiles electurus, sed ideo non primos, non rerum talium merito eligi viderentur, atque inflati humilitatem non reciperent, sine qua nemo potest redire ad vitam unde homo lapsus est per superbiam. Nisi enim fideliter precederet piscator, non humiliter sequeretur orator. Hinc etiam Nathanael legis peritus non est in Apostolum electus.
Numérotation du verset 1Cor. 1,29 
marg.| Ut autem causa humilitatis hec esse facta intelligantur supponit: Ut non glorietur de suis meritis in conspectu eius, id est Dei facta conspiciens.   Omnis caro, id est omnis homo nec iniusti scilicet, qui non habent unde nec iusti, qui etsi habent unde tamen non ex se, quorum non est dicere: tu es gloria mea, ad quos solos pertinet illud inferius. Qui gloriatur etc. Quod aperte ostendit Apostolus, qui cum dixerit ut non glorietur omnis caro, ne putentur sancti sine gloria remansisse mox addit.
Numérotation du verset 1Cor. 1,30 
marg.| Ex ipso autem etc. Quasi: Nemo glorietur de se, quia nemo est aliquid ex se, sed ex ipso est quicquid est . Vos autem iusti, ut hec de ceteris et de vobis cetera taceam, ex ipso similiter habetis hoc inter cetera dignius, quod   estis in Christo Iesu. Qualiter? Sapientia qua gratiam creditis, et iustitia qua bene operamini, et sanctificatione qua in utroque, id est fide et opere firmiter perseveratis, et redemptione qua a peccato per Christum liberati estis. Qui cum sine factura sit sapientia et iustitia vera et summa, tamen ex quo « Verbum caro factum est et habitavit in nobis »c. Factus est nobis a Deo, id est Deo auctore et sapientia fidei   et iustitia operationis et   sanctificatio perseverantie et   redemptio liberationis, ut iusti habeant unde glorientur, non in se tamen sed   in Domino,
c Io. 1, 14.
Numérotation du verset 1Cor. 1,31 
marg.| quemadmodum scriptum est in Ieremiad:"  Qui gloriatur, in Domino glorietur ", id est Dominum a quo solo accepit glorificet.
d Cf. Ier. 9, 24.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_1)

Notes :