Glossa media

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 

Si linguis hominum loquar
et angelorum,
caritatem autem non habeam,
factus sum velut aes sonans,
aut cymbalum tinniens.
Numérotation du verset 1Cor. 13,2 

Et si habuero prophetiam,
et noverim mysteria omnia
et omnem scientiam,
et habuero omnem fidem
ita ut montes transferam,
caritatem autem non habuero, nihil sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,3 

Et si distribuero
in cibos
pauperum
omnes facultates meas,
et si tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam1, nihil mihi prodest.
1 habeam] habuero Weber
Numérotation du verset 1Cor. 13,4 

Caritas
patiens est,
benigna est.
Caritas non emulatur,
non agit perperam,
non inflatur,
Numérotation du verset 1Cor. 13,5 

non est ambitiosa,
non querit que sua sunt,
non irritatur,
non cogitat malum,
Numérotation du verset 1Cor. 13,6 

non gaudet super iniquitate2,
2 iniquitate] iniquitatem Weber
congaudet autem veritati.
Numérotation du verset 1Cor. 13,7 

Omnia suffert,
omnia credit,
omnia sperat,
omnia sustinet.
Numérotation du verset 1Cor. 13,8 

Caritas numquam excidit,
sive prophetie
evacuabuntur,
sive lingue cessabunt,
sive scientia destruetur.
Numérotation du verset 1Cor. 13,9 

Ex parte enim cognoscimus,
et ex parte prophetamus.
Numérotation du verset 1Cor. 13,10 

Cum autem venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est.
Numérotation du verset 1Cor. 13,11 

Cum essem parvulus,
loquebar ut parvulus,
sapiebam ut parvulus,
cogitabam ut parvulus. Quando factus sum vir,
evacuavi que erant parvuli.
Numérotation du verset 1Cor. 13,12 

Videmus nunc
per speculum
in enigmate,
tunc autem facie
ad faciem.
Nunc
cognosco ex parte,
tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
Numérotation du verset 1Cor. 13,13 

Nunc autem
manet fides spes, caritas.
Tria hec,
maior autem his est caritas.

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Cor. 13,1 
marg.| Hanc eius excellentiam ostendens Apostolus ait: Si loquor linguis omnium hominum, et etiam angelorum, quorum quecumque essent meliores omnibus linguis hominum essent, caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans aut cymbalum tinniens, quibus nullus fructus est sui sonitus aut tinnitus—etsi habuero omnem prophetiam futurorum, etsi noverim mysteria omnia vel sacramenta utrorumque testamentorum et omnem scientiam humanam et divinam, etsi habuero omnem, id est omnium fidem ita perfectam, ut ad litteram montes a loco suo vel demones a patientibus transferam, caritatem autem non habuero, non dico nihil sunt illa que vere magna sunt, sed ego nihil sum. Etsi distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum iuxta illud: dispersit, dedit pauperibus, etsi tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Hec enim in caritate prosunt ut zacheo qui multa dedit et vidue que calicem aque frigide, quibus etsi impar facultas, tamen par fuit caritas et ideo meritum quoque par. Sed multi sunt qui sine caritate hec habent, ut balaam et caiphas et saul prophetiam, ut iudas cum Apostolis sacramenta et diabolus, qui ut ait Ezechiel mysteria novit celestia, ut scribe et pharisei scientiam. Unde vos habetis claves scientie, sed nec intratis nec alios intrare sinitis. Ut hypocrite qui iactanter dant eleemosynas, et in multa pericula {Zw58 f. 83v } sua corpora tradunt. Ut multi qui miracula faciunt, unde superbiunt que etiam se fecisse in iudicio confitebuntur dicentes: Nonne in nomine tuo prophetavimus? nonne demonia eiecimus?, quibus non dicetur: non habuistis hec dona, sed dicetur: non novi vos, quoniam sine caritate habuerunt. Hec namque sola est in qua dinoscuntur discipuli, non in ceteris que habent, et non discipuli. Caritas paciens est etc. Quod sine caritate frustra sint cetera dixit, nunc autem quam multus sit eius usus ostendit et ait: Caritas inter adversa paciens est, inimicis etiam benignus est. Caritas non emulatur, id est non invidet bonis alterius, non de sua felicitate inflatur. Non agit perperam, id est peruerse, quia non eam mala conscientia pungit. Non est ambitiosa, id est alii preponi non curat. Non querit que sua sunt, sed potius que alterius. Non irritatur, non cogitat malum, fortis scilicet non solum ad non retribuendas iniurias, sed etiam ad non curandas. Non gaudet super, id est de iniquitate alterius, congaudet autem veritati, id est iustitie, pro qua si mala temporalia ingruunt omnia suffert, et quamvis non omnium spiritui credat de ceteris, tamen probato quod spiritus ex Deo sit eidem de futura vita omnia credit et de promissis omnia sperat, que si differuntur omnia sustinet. Caritas numquam excidit et ideo qui caritate manet in Christo non cadit. Ipsa enim que in hac vita diffusa est in nobis ad bene merendum in futuro erit premium nostrum. Cetera vero nobis data modo non erant. Sive enim sint prophetie que nobis modo date sunt, ipse evacuabuntur, quia non erit absens vel occultum quod tunc de Deo videbitur. 123 Sive enim sint lingue que nunc date sunt cessabunt, quia res et cogitatio manifesta ut demonstrentur significationibus non egebunt. Sive sit scientia que modo data est destruetur. Nunc enim in mente tamquam in speculo lumen vultus Domini quodammodo signatum resultat, in quo cum illa vis mentis que dicitur intellectus hoc Domino faciente offendit [corr vel e = offendet] scientia dicitur. Sed hec destruetur, cum ab hac tamquam speculari umbra ad ipsam sicut est substantiam intelligendam mens eadem dirigetur. Unde supponit: Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus. Per speculum enim et in enigmate videre, hoc est ex parte, id est non plene cognoscere. Cum autem venerit quod perfectum est, id est ipsius substantie visio, evacuabitur quod ex parte est, hoc est desinet esse ex parte. Quod per simile ostendit dicens: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, etc. Quando autem factus sum vir, evacuavi etc. Similiter nunc in hac vita tamquam nostre imperfectionis etate videmus per speculum et in enigmate, id est obscuritate. Quod ideo sic exponimus quia est enigma quedam allegorie species obscurior ceteris. Est autem hoc speculum sicut dictum est in mente, ubi lumen vultus Dei signatum est. Est etiam in creaturis, in quibus aliqua Dei similitudo relucet. Tunc autem in nostra perfectione {Zw58 f. 83v } videbimus eadem mente facie ad faciem, id est sicuti est manifeste. Quod item repetens ait: Nunc cognosco ex parte sicut dictum est, tunc autem mente cognoscam sicut et cognitus sum, id est vere, vel sicut predestinatione modo occulta cognitus sum ab eo futurus beatus, ita cognoscam tunc me presentem ad Deum, ubi est Christus. Nunc autem. Quasi: Tunc cognoscam etc. Nunc autem manent tria hec, scilicet fides, spes, caritas, quibus militat omnis scientia et prophetia et cetera dona. Maior autem horum est caritas, quia cum quisque ad eterna peruenerit spe et fide decedentibus caritas auctior et certior permanebit.
marg.| [Augustinus] 1 Inter temporale quippe et eternum hoc interest, quod temporale plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem cum advenerit, quia minus invenitur quam antequam veniret estimabatur. Eternum vero ardentius diligitur adeptum quam desideratum, quia perveniens plus semper inveniet quam veniens estimare potuerit.
1 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Cor. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=61&chapitre=61_13)

Notes :